Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Superior de genere disputatio uideatur forsitan omnem etiam speciei consumpsisse tractatum. nam cum genus ad aliquid praedicetur, id est ad speciem, cognosci natura generis non potest, si speciei quae sit intellegentia nesciatur. sed quoniam diuersa est in suis naturis eorum consideratio atque discretio, diuersa in permixtis, idcirco sicut singula in prooemio proposuit, ita diuidere cuncta persequitur. ac primum post generis disputationem de specie tractat. de qua quidem dubitari potest. si enim haec fuit ratio praeponendi generis reliquis omnibus, quod naturae suae magnitudine cetera con- tineret, non aequum erat speciem differentiae in ordine trac- tatus anteponere, quod differentia speciem contineret, cura praesertim differentiae ipsas species informent. prius autem est quod informat quam id quod eius informatione perficitur. posterior igitur est species a differentia, prius igitur de dif- ferentia tractandum fuit. etenim prooemio etiam consentiret, in quo eum ordinem collocauit quem naturalis ordo suggessit, dicens utile esse nosse quid genus sit et quid differentia. huic respondendum est quaestioni, quoniam omnia quaecumque [*](19 dicens] p. 147, 5. 7. 148, 17.) [*](2 uidetur CGHL, ras. ex uideatur PS 3 sumpsisse CHN 5 ne- scitur FHm1 7 mixtis Fa.c.Lm1 8 posuit H diuidere ante ita G, post cuncta CLP, diuise HNa.c. prosequitur Gm1PR 10 pro- ponendi CFNR genus R 12 nonne Em2FHPSm2 ante aequum add. et HP, s. l. Em2 speciei differentiam EFHLm2P; cf. p. 239, 9 13 obtineret CLm1 14 ipsae CNP est s. l. Gm2Lm2 15 informet E 16 post Em1GLm1RS igitur] ergo C a om. CRS, er. L 17 ut enim N ut CH etiam om. CF 18 post quo add. prius CN eam ordine CFN quam CFN 19 post dicens add. ubi ait E 20 ante huic add. sed E)

199
ad aliquid praedicantur, substantiam semper ex oppositis sumunt. ut igitur non potest esse pater, nisi sit filius, nec filius, nisi praecedat pater, alteriusque nomen pendet ex altero, ita etiam in genere ac specie uidere licet. species quippe nisi generis non est rursusque genus esse non potest, nisi referatur ad speciem; nec uero substantiae quaedam aut res absolutae esse putandae sunt genus ac species, ut superius quoque dictum est, sed quicquid illud est quod in naturae proprietate consistat, id tunc fit genus ac species, cum uel ad inferiora uel ad superiora referatur. quorum ergo relatio alterutrum constituit, eorum continens factus est iure tractatus :

De specie igitur inchoans ait hoc modo.

Species autem dicitur quidem et de unius cuiusque forma, secundum quam dictum est : ‘primum quidem species digna imperio’. dicitur autem species et ea quae est sub adsignato genere, secundum quam sole- mus dicere hominem quidem speciem animalis, cum sit genus animal, album autem coloris speciem, trian- gulum uero figurae speciem.

Sicut generis supra significationes distinxit aequiuocas, ita idem in specie facit dicens non esse speciei simplicem signi- ficationem. et ponit quidem duas, longe autem plures esse [*](7 superius] cf. p. 158, 3 ss. 180, 23 ss. 13—19] Porph. p. 3, 21— 4,4 (Boeth. p. 28, 15—21). 20 supra] p. 171, 9 ss.) [*](1 positis Gm1Sm1 3 nomen] non Ea.c.Ga.c. 4 uideri EP 8 in om. R 9 consistit CLNPSm2 constat Em1 tum R ac] et H 10 referuntur FLm1 referantur NS refertur Pm2R 11 continuus CN 12 ante De add. sed CH, m1 in LRS, si E de ex sed Sm2 sed del. Lm2Rm2 13 ante Species inscriptio DE SPECIE (EXPLICIT DE GENERE. INCIPIT DE SPECIE Ψ) additur in 11 et om. L 14 primum] G edd. primi L primis Sm1 priami cett. Busse; Porph. p. 4, 1 πρώτον piv είδος άξιον τυραννίδος (Eurip. Aeol. frg. 15, 2 N.); cf. quemlibet illum infra p. 200, 22 15 post digna add. est HNPRAAΦ, s. l. LSm2, edd. Busse; om. Porph. post et ras., s. l. etiam Γ 17 qui- dem om. N, post add. esse FR, s. l. L, esse post speciem s. l. Pm2 cum—animal om. S 18 autem om. Ε ΑΣ 20 ita om. HN)

200
manifestum est, quas idcirco praeteriit, ne lectoris animum prolixitate confunderet. dicit autem primum quidem speciem uocari unius cuiusque formam, quae ex accidentium congre- [*](p. 67) gatione perficitur. cautissime autem dictum est unius|cuius- que, hoc enim secundum accidens dicitur. quae enim uni cuique indiuiduo forma est, ea non ex substantiali quadam forma species, sed ex accidentibus uenit. alia est enim sub- stantialis formae species quae humanitas nuncupatur, eaque non est quasi supposita animali, sed tamquam ipsa qualitas substantiam monstrans; haec enim et ab hac diuersa est quae unius cuiusque corpori accidenter insita est, et ab ea quae genus deducit in partes. postremumque plura sunt quae cum eadem sint, diuersis tamen modis ad aliud atque aliud relata intelleguntur, ut hanc ipsam humanitatem in eo quod ipsa est si perspexeris, species est eaque substantialem determinat qualitatem; si sub animali eam intellegendo locaueris, deducit animalis in sese participationem separaturque a ceteris ani- malibus ac fit generis species. quodsi unius cuiusque proprie- tatem consideres, id est quam uirilis uultus, quam firmus incessus ceteraque quibus indiuidua conformantur et quodam- modo depinguntur, haec est accidens species secundum quam dicimus quemlibet illum imperio esse aptum propter formae [*](1 praeterit CEGLPR 2 primo FHNP 3 formam] CN figuram cett 5 haec GL (s. l. add. species m2) RSm1 uni om. EGRS 6 ea om. HN 7 ante species (specie H) add. ac CHN ex om. CH 8 forma, s. l. species (m. 2) E pr. quae] sed quae E eaque] ea quae EFGH Lm1Sm2 9 post sed add. est brm, post qualitas S 11 unius cuiusque corpori] CNPm2R in (s. l. Lm2) unius cuiusque (in add. Lm1, del. m2) corpore (ex -ri Lm2) FHLPm1 unius cuiusque (in s. l. Sm2) corpore EGS accidentaliter CLm2P sita FHLm1 si ita Na.c. ea] hac F 12 postremoque CNPm2 (recte?) postremo quoque Rm1 postremum quae Rm2S postremum H 13 sunt FH post atque add. ad CHR 14 in- telligantur LRm1 15 si post humanitatem FHN respexeris N eaque] Cm1N ea quae cett. determinet R 16 eam om. GPRS (recte?), s. l. Em2 17 se Lm1N 18 species generis C 20 informantur LPm2 21 accidentalis Lm2Pm2 22 quamlibet FLm1 quodlibet Sm2 illum om. CHLNP illud RS)
201
eximiam dignitatem. huic aliam adiungit speciei significationem, id est eam quam supponimus generi. nos uero triplicem speciei significationem esse subicimus, unam quidem substantiae quali- tatem, aliam cuiuslibet indiuidui propriam formam, tertiam de qua nunc loquitur, quae sub genere collocatur. creden- dum uero est propter obscuritatem eius quam nos adie- cimus, quia nimirum altiorem atque eruditiorem quaereret intellectum, ea tacita praetermissaque ceteras edidisse. cuius quidem speciei haec exempla subiecit, ut hominem quidem animalis speciem, album autem coloris, triangulum uero figurae; haec enim omnia species nuncupantur eorum quae sunt genera, animal quidem hominis, albi autem color, trianguli figura.

Quodsi etiam genus adsignantes speciei meminimus dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, et speciem dicimus id quod sub genere est.

Dudum cum generis descriptionem adsignaret, in generis definitione speciei nomen iniecit dicens id esse genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid ait prae- dicaretur, ut scilicet per speciei nomen definiret genus. nunc uero cum speciem definire contendat, generis utitur nuncupatione dicens speciem esse quae sub genere ponatur. [*](13—16] Porph. p. 4, 4—7 (Boeth. p. 28, 21—23). 18 (dicens)—20] p. 180, 1 s.) [*](3 subiecimus CLN substantialem FLm2Bm2 4 indiuiduam G 5 collocatur (-catur in ras. m2) E colligatur GLm2 (colligitur m1) Rm1s 6 est] est quod EPRS 7 quia] quae CN quaerit C quaeret Hm1N 8 praetermissa quae Em1Sa.c. praetermissa Rm1 dedisse Gm1 edidisset R, ante edid. add. ipsum r 9 ut] et EGLm1Ra.c.S 11 eorum quae] CFHN earum quae EGR earumque LPS 12 trianguli figura] Lm1 figura trianguli Pm2 forma trianguli HNPm1 trianguli forma cett.; fort, trianguli >uero>; cf. 10. 199, 19 13 Quodsi] Quid sit FPm1 (Quod sit m2) Quod CL Sic Λ2 signantes F 14 et om. F, s. l. R 15 sit om. ERS praedicatur—quid sit (19) om. N id s. l. Hm2 16 quod sub assignato genere ponitur (est p) edd., Porph. p. 4, 6 το όπό τό άποοοθ-έν γένος 19 et differentibus p. 180, 1 20 genus definiret C 21 nunc] nam Cm1)

202
cui quidem dicto illa quaestio iure uidetur opponi. omnis enim definitio rem declarare debet quam definitio concludit, eamque apertiorem reddere quam suo nomine monstrabatur. ex notioribus igitur fieri oportet definitionem quam res illa sit quae definitur. cum igitur per speciei nomen describeret uel definiret genus, abusus est uocabulo speciei uelut notiore quam generis atque ita ex notioribus descripsit genus. nunc uero cum speciem uellet termino descriptionis includere, generis utitur nomine rerumque conuertit notionem, ut in generis quidem sit notius speciei uocabulum, in speciei autem descrip- tione sit notius generis, quod fieri nequit. si enim generis uocabulum notius est quam speciei, in definitione generis speciei nomine uti non debuit. quodsi speciei nomen facilius intellegitur quam generis, in definitione speciei nomen generis non fuit apponendum. cui quaestioni occurrit dicens :

Nosse autem oportet <quod>, quoniam et genus ali- cuius est genus et species alicuius est species, idcirco necesse est et in utrorumque rationibus ntrisque uti.

Omnia quaecumque ad aliquid praedicantur, ex his de quibus praedicantur, substantiam sortiuntur; quodsi definitio unius cuiusque substantiae proprietatem debet ostendere, iure ex alterutro fit descriptio in his quae inuicem referuntur. ergo quoniam genus speciei genus est et substantiam suam et [*](16—18] Porph. p. 4, 7—9 (Boeth. p. 28, 23—29, 1).) [*](2 post, definitione (uel diff-) CHNPm2 claudit C nec concludit F 3 monstrabat E (-bat ex -batur? m2) R 5 sit] est FHN 6 notiorem FR 8 uelit FHNPm1 9 conuertit] uidetur conuertere CHLm2P genere R 10 post quidem add. descriptione CFHLN, in mg. Em2, fort. recte autem] quidem C uero FHNP 11 sit om. G pr. genus FH 16 autem om. Porph. quod add. edd.; Porph. p. 4, 7 είϊέναι χρή ότι, έπεί χτλ. 17 pr. est om. FN, s. l. Λ, ante alicuius Σ idcirco in utrisque necesse est utrorumque rationibus uti Σ 18 et] hoc N om. FPSAS neutrorumque Em1 utrasque Em1 utriusque Λ 20 post definitio add. uel descriptio CFHNP, s. l. Em2Lm2 22 ante inuicem add. ad CL, s. l. Pm2, ad se F, s. l. Rm2 23 ante substantiam add. in FHm1, del. m2 post, et om. F, s. l. Hm2Sm2)

203
uocabulum genus ab specie sumit, in definitione generis speciei nomen est aduocandum, quoniam uero species id quod est sumit ex genere, nomen generis in speciei descriptione non fuit relinquendum. quoniam uero diuersae sunt specierum qualitates — aliae enim sunt species, quae et genera esse possunt, aliae, quae in sola speciei | permanent proprietate neque [*](p. 68) in naturam generis transeunt —, idcirco multiplicem speciei definitionem dedit dicens :

Adsignant ergo et sic speciem : species est quod ponitur sub genere et de quo genus in eo quod quid sit praedicatur. amplius autem sic quoque : species est quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur. sed haec quidem adsignatio specialissimae est et quae solum species est, aliae uero erunt etiam non specialissimarum.

Tribus speciem definitionibus informauit, quarum quidem duae omni speciei conueniunt omnesque quae quolibet modo species appellantur, sua conclusione determinant, tertia uero non ita. cum enim duae sint specierum formae, una quidem, cum species alicuius aliquando etiam alterius genus esse potest, altera, cum tantum species est neque in formam generis [*](9—15] Porph. p. 4, 9—14 (Boeth. p. 29, 2—7).) [*](1 genus om. H generis FLS ab om. F a NR, s. l. Hm2 specie s. l. Hm2 species F definitionem (uel diff-) FGHP 2 pr. est] fuit Lm2 (post aduocandum) Pm2 3 descriptione] definitione (uel diff-) CFHLm2N diffinicione uel descripcione P 4 relinquendum] omittendum FHN uero post sunt H 8 reddit FN 9 ergo] uero PLm2 autem Σ et er. Λ speciem sic F quae CNRhm1 (quo m2) ΛΣ 10 quo] EGHLm2Pm1 > qua cett. 11 amplius—praedicatur (13) om. L 12 et om. S ac EGRS 13 post praedicatur add. ut homo equs (sic) bos et asinus et cetera C 14 specialissimae] ΧΨρ (-me) specialissima cett. codd. brm; Porph. p. 4, 12 aΰτη μέν ή άπόδοσις τού εΐδιχωχάτου άν εΐη et om. FHR, s. l. Pm2, del. Sm2 sola C 17 omnis G 18 determinan- tur Hm2 19 post ita s. l. est Hm2 sint om. Em1 sunt CEm2GR ante specierum add. species Cm1, del. m2 20 post cum s. l. sit Lm2, post aliquando EP (del. m1?), post species s. l. scil. sit N)

204
transit, priores quidem duae, illa scilicet in qua dictum est id esse speciem quod sub genere ponitur, et rursus in qua dictum est id esse speciem de quo genus in eo quod quid sit praedicatur, omni speciei conueniunt. id enim tantum hae definitiones monstrant quod sub genere ponitur. nam et ea quae dicit id esse speciem quod sub genere ponitur. eam uim significat speciei qua refertur ad genus, et ea quae dicit id esse speciem de quo genus in eo quod quid sit praedicatur, eam rursus significat speciei formam quam retinet ex generis praedicatione. idem est autem et poni sub genere et de eo praedicari genus, sicut idem est supponi generi et ei genus praeponi. quodsi omnis species sub genere collocatur, mani- festum est omnem speciem hoc ambitu descriptionis includi. sed tertia definitio de ea tantum specie loquitur quae numquam genus est et quae solum species restat. haec autem species ea est quae de differentibus specie minime praedicatur. nam si id habet genus plus ab specie, quod de differentibus specie praedicatur, si qua species praedicetur quidem de subiectis, sed non de specie differentibus, ea solum erit superioris generis species, subiectorum uero non erit genus. igitur praedicatio ea quam species habet ad subiecta, si talis sit, ut de differen- tibus specie non praedicetur, distinguit eam ab his speciebus [*](2 ponitur—genere (5) om. N rursum CR 3 quo] Schepss qua codd. et edd.; cf. p. 203, 10 4 praedicaretur EGLRS praedicetur edd. 5 ponuntur Cm2HN 6 speciem om. Sm1 species m2G post eam add. tantum FHNP, s. l. Lm2 7 qua] CNP quae cett. 8 quo] p Schepss qua codd. brm; cf. 3 genus s. l. Em2, ante add. species G praedicetur FHLm2NP praedicaretur S 9 speciei om. C 10 est post autem E (s. l. m2) R supponi EFGHLRS 11 generi] genere CGm1 12 omnes (sed collocatur) ELN 13 post est add. autem CEGL (del. m2) S (del. m2) 15 est om. EGS, ante genus ΗR, fit L per- stat E (pers in ras.) HNa.c. 17 habet ante plus FH, post N, plus post habet L a RS 18 si qua species om. N praedicetur om. N praedicatur Em1HSm2 post subiectis add. Species uero differentibus numero N 19 de om. N 21 de—non] non differentibus specie N 22 ante distinguit add. sed hanc terciam, sed del. E, post add. enim, sed del. RS)
205
quae genera esse possunt et monstrat eam solum speciem esse nec generis praedicationem tenere. illa igitur tertia de- scriptio speciei quae magis species ac specialissima dicitur, definitur hoc modo : species est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur, ut homo; praedicatur enim de Cicerone ac Demosthene et ceteris qui a se, ut dictum est, non specie, sed numero discrepant.

Ex tribus igitur definitionibus duae quidem et specialis- simis et non specialissimis aptae sunt, haec uero tertia solam ultimam speciem claudit. ut autem id apertius liqueat, rem paulo altius orditur eamque congruis inlustrat exemplis :

Planum autem erit quod dicitur hoc modo. in uno quoque praedicamento sunt quaedam generalissima et rursus alia specialissima et inter generalissima et specialissima sunt alia. est autem generalissimum quidem super quod nullum ultra aliud sit superueniens genus, specialissimum autem, post quod non erit alia inferior species, inter generalissimum autem et spe- cialissimum et genera et species sunt eadem, ad aliud [*](7 ut dictum est] p. 188, 13 ss. 12—p. 206, 18] Porph. p. 4, 14— 5,1 (Boeth. p. 29, 7—30, 2).) [*](1 et (s. l. m2) monstrabat S monstratque FHNP solam Sm2 3 speciei] solum species est N speciei—species ac] quae (s. l. m2) solum * species magisque (in ras.) species H 4 hoc modo in mg. Hm2 ante species add. Dicitur enim FHP et differentibus numero p. 203, 12 6 Cicerone] socrate N post ac add. de R 8 duae—claudit] C (om. pr. et) E (in ras. m2) FH (solum) LNP duabus quidem et specialis- simas et non specialissimas species claudit GR una quidem et specialis- simam et non specialis ultimam speciem claudit Sm1, del. et in mg. corr. m2 (apte sunt post duae quidem,) 10 id om. LR rem om. EGS, s. l. Pm2, post orditur Lm2 12 in uno quoque—solum species (p. 206, 17)] RSQ, om. cett. 14 rursum Γ et inter—alia om. RS 15 sunt om. Tm1, in mg. scil. sunt ut corpus m2, est ut uid. Δ 16 super— ultra] ultra quod nullum RS ultra nullum ΓΦ 17 specialissima R quod] quam RS 18 autem om. Γ 19 ante et genera add. alia p alia sunt quae brm; Porph. p. 4, 19 άλλα, α ν,α'ι γένη)

206
quidem et ad aliud sumpta. Sit autem in uno prae- dicamento manifestum quod dicitur. substantia est quidem et ipsa genus. sub hac autem est corpus, sub corpore uero animatum corpus, sub quo animal, sub animali uero rationale animal, sub quo homo, sub ho- [*](p. 69) mine uero Socrates et Plato et qui|sunt particulares homines. sed horum substantia quidem generalissi- mum est et quod genus sit solum, homo uero specia- lissimum et quod species solum sit, corpus uero species quidem est substantiae. genus uero corporis animati; et animatum corpus species quidem est corporis, genus uero animalis. animal autem species quidem est cor- poris animati, genus uero animalis rationalis, sed rationale animal species quidem est animalis, genus autem hominis, homo uero species quidem est rationalis animalis, non autem etiam genus particularium homi- num, sed solum species. et omne quod ante indiuidua proximum est, species erit solum, non etiam genus.

Praediximus ab Aristotele decem praedicamenta esse dis- [*](19 Praediximus] p. 151, 12.) [*](1 quidem post eadem R5 ad om. Λ, s. l. RT uno] uno quoque RA (quoque er.) Φ, ad uno s. l. isto Am2 2 est quidem] RΓΦ est quiddam (repet, est S) cett. 3 est post corpus S, om. Φ 5 uero] RSTiI (s. l. m2) Φ, om. ΛΛΣΊ Busse; Porph. p. 4. 23 δέ 6 uero] codd. nostri, om. Busse; Porph. p. 4, 24 δέ post, et om. RS 7 eorum RS generalissimum] codd. PQ (non L) Bussii edd. genera- lissima codd. nostri; Porph. p. 4, 25 τό γινικώτατον 8 uero om. R 9 ante et add. est 2 pr. specie R 10 est om. 2, s. l. Δ 11 et] sed et brm, recte ut uid.; Porph. p. 4, 27 αλλά καί est om. R 12 animal autem] rursus animal brm; Porph. p. 4, 28 κάλιν δέ to ζώον 13 uero] ΓΔ (s. l. m2) Π*!', om. cett. animalis] Δ (s. l. m2) ΣΊ’ (post ratio- nalis). om. cett.; Porph. p. 4, 29 γένος δέ τού λογικού ζώου 14 animal— est om. R 15 autem] uero RS 16 autem del. hm2 genus etiam R 17 et om. CEGP indiuiduum F 18 est s. l. E erit CGR solum species erit LS erit solum species E solum species est CR solum speciem non etiam genus esse liquet G 19 Praedicimus R, add. etiam L)

207
posita, quae idcirco praedicamenta uocauerit, quoniam de ceteris omnibus praedicantur. quicquid uero de alio praedicatur, si non potuerit praedicatio conuerti, maior est res illa quae praedicatur ab ea de qua praedicatur. itaque haec praedicamenta maxima rerum omnium, quoniam de omnibus praedicantur, ostensa sunt. in uno quoque igitur horum praedicamentorum quaedam generalissima sunt genera et est longa series spe- cierum atque a maximo decursus ad minima. et illa quidem quae de ceteris praedicantur ut genera neque ullis aliis sup- ponuntur ut species, generalissima genera nuncupantur, idcirco quia his nullum aliud superponitur genus, infima uero quae de nullis speciebus dicuntur, specialissimae species appellantur, idcirco quoniam integrum cuiuslibet rei uocabulum illa sus- cipiunt quae pura inmixtaque in ea de qua quaeritur proprie- tate sunt constituta. at quoniam species id quod species est ex eo habet nomen, quia supponitur generi, ipsa erit simplex species, si ita generi supponatur, ut nullis aliis differentiis praeponatur ut genus. species enim quae sic supponitur alii, ut alii praeponatur, non est simplex species, sed habet quan- dam generis admixtionem, illa uero species quae ita supponitur generi, ut minime speciebus aliis praeponatur, illa solum spe- cies simplexque est species atque idcirco et maxime species et specialissima nuncupatur. inter genera igitur quae sunt generalissima et species quae specialissimae sunt, in medio [*](1 uocauit Lp.c.P dicuntur N 3 poterit CNSm1 res om. E, sed ras., ratio R 4 post, praedicatur] dicitur HNP 5 maxime Em1G a.c. 7 quaedam] quae CFHN genera om. CN, ante sunt F et om. CHN 8 maximis CFHNPm2 11 quia] quoniam HN 14 inper- mixtaque Em2HPm2 intermixtaque NPm1 de qua s. l. Sm2 de quo R quae E (ex alia uoce) N 15 at] ut CFN quod] quoniam E 16 nomen om. FN quia] quoniam F 17 aliis om. C 18 ante alii add. generi CL (del. m2), post s. l. P 19 simplex om. GRS, s. l. Em2Lm2 22 atque idcirco maxime (-ma H) species est (est om. H) in mg. Hm1?, s. l. Lm2 ante species add. est P, post C, s. l. Lm2 24 specialissima EGSm1 sunt om. EG, s. l. Pm2, post quae L)
208
sunt quaedam quae superioribus quidem collata species sunt, inferioribus uero genera. haec subalterna genera nuncupantur, quod ita sunt genera, ut alterum sub altero collocetur. quod igitur genus solum est, id dicitur generalissimum genus, quae uero ita sunt genera, ut esse species possint, uel ita species, ut sint genera nonnumquam, subalterna genera uel species appellantur. quod uero ita est species, ut alii genus esse non possit, specialissima species dicitur.

His igitur cognitis sumamus praedicamenti unius exem- plum, ut ab eo in ceteris quoque praedicamentis atque in ceteris speciebus in uno filo atque ordine quid eueniat possit agnosci. substantia igitur generalissimum genus est; haec enim de cunctis aliis praedicatur. ac primum huius species duae, corporeum, incorporeum; nam et quod corporeum est, substantia dicitur et item quod incorporeum est, substantia praedicatur. sub corporeo uero animatum atque inanimatum corpus ponitur, sub animato corpore animal ponitur; nam si sensibile adicias animato corpori, animal facis, reliqua uero pars, id est species, continet animatum insensibile corpus. sub animali autem rationale atque inrationale, sub rationali homo atque deus; nam si rationali mortale subieceris, hominem feceris, si inmortale, deum, deum uero corporeum; hunc enim mundum ueteres deum uocabant et Iouis eum appellatione [*](1 quidem om. EG collata] FHm1NPm2 collatae Cm2EGHm2 (add. e, sed exters.) Lm2 collocata Pm1 collocatae Cm1Lm1RS (in ras.) sunt species CLR 2 haec] et C nominantur FHNP 3 alterutrum Ea.r.Pm1 alterutro Pm2 5 ita s. l. Em2Lm2, ante ut C 6 ut sint—est species (7) s. l. Em2 9 igitur] ergo E 11 ante in add. ut Lm2Pm2 uno quoque Em2H (quoq. del. m1?) PRS quod Ea.c. GLm2Pm1R 14 duae om. HN sunt add. C,s.l. Pm2, ante duae L post pr. corporeum add. et C, s. l. Pm2, atque FHN 15 ante post. substantia add. et ES (del), ex R 17 sub animato—ponitur om. R post. poni- tur] collocatur FHNP 18 adicies RS 19 inanimatum Cm1Lm2NPm2S (in s. l. minus cert.), post add. et s. l. Pm2 20 post rationali add. autem L 22 feceris om. GRS, s. l. Em2, scil. fecisti (ante hominem) s. l. Sm2 constituis L post uero s. l. dico Lm2, post corporeum Sm2 23 deum ueteres LN)

209
dignati sunt deumque solem ceteraque caelestia corpora, quae animata esse cum Plato, tum plurimus doctorum chorus arbitratus est. sub homine uero indiuidui singularesque homines ut Plato, Cato, Cicero et ceteri, quorum numerum pluralitas infinita non recipit. cuius rei subiecta descriptio sub oculos ponat exemplum. |

substantia [*](p. 70) corporea | incorporea corpus animatum | inanimatum animatum corpus sensibile | insensibile animal rationale | inrationale rationale animal mortale | inmortale homo Plato | Cicero Cato

Superius posita descriptio omnem ordinem a generalissimo us- que ad indiuidua praedicationis ostendit. in qua quidem substantia generalissimum dicitur genus, quoniam praeposita est omnibus, nulli uero ipsa supponitur, et solum genus propter eandem scilicet causam, homo autem species solum, quoniam Plato, [*](1 dignati sunt] designauerunt Em2 deum quoque HLm2P 2 cum] tum Em2F platone Lm2PSm1 tunc CGLSm1 4 cato om. C, ante plato L, tito N 5 oculis CFP 6 ponit Lm1 figuram supra de- pictam exhibent P (est altera de duabus ipsa quoque a m1 facta, prior minus dilucida est), nisi quod ad pr. animal add. sensibile et rationale post post. animal pos., et E, in quo ordo nominum cato plato cicero est, simillima est in G, sed extrema pars homo—Cicero deest, et in H, nomina tamen socrates plato cicero sunt; in S uoces mediae tantum substantia—homo extant, sub uoce homo unum nomen est FVLCO GONCŁ, (explicare non potuimus); figura deest in CFLNR, in F post ponat exemplum est SVBSTANTIA 8 ad om. H, s. l. Em2 indiuiduum FLN in qua] et E 10 uero] ergo H)

210
Cato et Cicero, quibus est ipsa praeposita, non differunt specie, sed numero tantum. corporeum uero, quod secundum a sub- stantia collocatur, et species esse probatur et genus, substantiae species, genus animati. at uero animatum genus est animalis, corporei species. est enim animatum genus sensibilis, animatum uero sensibile animal est; ipsum igitur animatum propter pro- priam differentiam, quod est sensibile, recte genus esse dicitur animalis. animal uero rationalis genus est et rationale mor- talis. cumque rationale mortale nihil sit aliud nisi homo, rationale fit animalis species, hominis genus. homo uero ipse Platonis, Catonis, Ciceronis non erit, ut dictum est, genus, sed est solum species. nec solum differentiae rationalis species est homo, uerum etiam Platonis et Catonis ceterorumque species appellatur, propter diuersam scilicet causam. nam rationalis idcirco est species, quoniam rationale per mortale atque inmortale diuiditur, cum sit homo mortale. idem nero homo species est Platonis atque ceterorum; forma enim eorum omnium homo erit substantialis atque ultima similitudo. est autem communis omnium regula eas esse species specialis- simas quae supra sola indiuidua collocantur, ut homo, equus, coruus — sed non auis; auium enim multae sunt species, sed hae tantum species esse dicuntur —, quorum subiecta ita sibi sunt consimilia, ut substantialem differentiam habere non possint. in omni autem hac dispositione priora genera cum inferioribus coniunguntur, ut posteriores efficiant species; nam [*](1 Cato] tito N et om. P, s. l. Lm2 5 corporis FN enim] autem CLSm2 6 ipsum post igitur FL (s. l. m2), om. EGRS propter] praeter H 7 quae ER 8 post rationale add. est genus R, s. l. scil. genus L 11 Catonis om. CLN titonis N ante Ciceronis add. et CFHP 12 species est solum C 13 catonis et platonis CL platonis titonis N 15 post rationalis add. homo G 16 homo om. EGLS 17 atque] et C eorum enim E 18 erit] est FHNP 19 ante om- nium add. et R post regula add. est EG esse ante eas FNS (s. l. m2), om. EGR 21 enim] uero CEGLRS 22 haec Gm1NR hee P species om. E quarum Em2FSm2 sibi om. R 24 dis- putatione F 25 iunguntur CLm1 coniungantur m2 efficiunt Fa.c.Sm1 efficiat m2)
211
ut sit corpus substantia, cum corporalitate coniungitur et est substantia corporea corpus. item ut sit animatum, corporeum atque substantia animato copulatur et est animatum substantia corporea habens animam. item ut sit sensibile, eidem tria illa superiora iunguntur. nam quod est sensibile, tantum est, quantum substantia corporea animata retinens sensum, quod totum animal est. item superiora omnia rationi iuncta effi- ciunt rationale postremumque hominem superiora omnia nihilo minus terminant; est enim homo substantia corporea, animata, sensibilis, rationalis, mortalis. nos uero definitionem hominis reddimus dicentes animal rationale, mortale, in animali scilicet includentes et substantiam et corporeum et animatum atque sensibile. et in ceteris quidem speciebus atque generibus ad hunc modum uel genera diuiduntur uel species describuntur.

Quemadmodum igitur substantia, cum suprema sit, eo quod nihil sit supra eam, genus erat generalis- simum, sic et homo, cum sit species post quam non sit alia species neque aliquid eorum quae possunt diuidi, sed solum indiuiduorum| — indiuiduum enim est [*](p. 71) Socrates et Plato —, species erit sola et ultima species [*](15—p. 212, 18] Porph. p. 5, 1—16 (Boeth. p. 30, 2—20).) [*](4 eadem H idem ex eidem Lm2 6 retinet CN habens L 7 ratio- nali Pm2 coniuncta HL efficiuntur Ea.r.GS 8 postremoque CHNP (recte?) postremum (-mo L) uero LS 11 inter mortale et in animali add. quia animal includit[ur] in se et substantiam et corporeum et animatum atque sensibile R 12 atque] et H 14 describuntur] dis- tribuuntur FN 15 cum] R (sed ante breuis ras.) fi quae cum cett. (quae del. et in mg. scr. parentesis 5m2); an quae scribend.? suprema om. S summa G 16 eo quod] et Aa.c. nihil] nullum NSA sit om. F, s. l. Λ, est post eam Λ2 erat] RSm1 erit m2F sit P est cett. codd. edd. Busse; Porph. p. 5, 2 ήν 17 sic et—species dicitur (p. 212, 15)] RSQ, om. cett. et] etiam RSΤΦ, glossa ut uid. ad et in Π 18 alia] aliqua RS; add. inferior ΔΛΠΣ*Ρ Busse, post species Γ, om. RSΦ edd. Porph. p. 5, 3 aliud R 19 post diuidi add. in species edd., recte ut uid., etiam Bussio placet; Porph. p. 5, 3 χών χέμνεοΟαι ουναμένων εις είδη post indiuiduorum add. species R 20 post Plato add. et hoc album brm, fort. recte; Porph. p. 5, 4 xat χοοχι χό λεοχόν solum R solam S)

212
et, ut dictum est, specialissima. quae uero sunt in medio, eorum quidem quae supra ipsa sunt, erunt species, eorum uero quae post ipsa sunt, genera. quare haec quidem habent duas habitudines, eam quae est ad superiora, secundum quam species ipsorum esse dicuntur, et eam quae est ad posteriora, secundum quam genera ipsorum esse dicuntur. extrema uero unam habent habitudinem. nam et generalissimum ad ea quidem quae posteriora sunt, habet habitudinem, cum genus sit omnium id quod est supremum, eam uero quae est ad superiora, non habet, cum sit supre- mum et primum principium, specialissimum autem unam habet habitudinem, eam quae est ad superiora, quorum est species, eam uero quae est ad posteriora, non diuersam habet, sed etiam indiuiduorum species dicitur, sed species quidem indiuiduorum uelut ea continens, species autem superiorum, uelut quae ab eis contineatur.

[*](2 ipsa om. R, post sunt Γ species erunt RS; Porph. p. 5, 6 είη αν εϊδη 3 uero—sunt om. S, s. l. autem quae sunt sub se erunt m2 uero] autem RSm2V<]?} fort. recte post ipsa] sub ipsis R 4 duas habent ΔΛ2 Busse; Porph. p. 5, 7 έχει Sio σχέσεις habentes S 7 dicuntur esse R extremae (-me) Sm1hm1A2m2b 8 habent unam Δ et generalissimum] id quod generalissimum est RS; Porph. p. 5, 9 το τε γάρ γενιχώτατον 9 habet] habet unam Δ 10 genus post omnium R, post sit SΣ id] hic R ea R 11 post uero add. habitudi- nem Γ non habet hic om., post principium add. non habet habitudi- nem R, add. et (ut diximus) supra quod non est aliud superueniens genus edd. cum Porph. p. 5,12 12 ante specialissimum add. et brm Busse, fort. recte, om. codd. (etiam LPQ Bussii); Porph. p. 5, 12 «ύ τί> είδιχώτατον δέ specialissimam RTm1 specialissima S autem] etiam brm 13 eam om. RS 14 posteriora] inferiora RS511, recte? 15 non diuersam] Sm1 edd. quorum diuersam Am1 non (del. uel om. diuersam,) Sm2Am2 et cett. Busse; Porph. p. 5, 14 oi% άλλοίαν species dicitur—indiuiduorum om. FHN, sed—indiuiduorum om. CT 16 qui- dem om. Σ, post add. dicitur edd.; codd. quidam Porph. p. 5,15 λέγεται eam N 17 post continens add. est Σ autem] uero L 18 his NR illis F contineantur CEm2H continetur NΩ (sed corr. Km2, ex -entur IIm2))
213

Ex proportione speciei nomen et generis ostendit. nam ut genus, quoniam non habet genus supra se, generalissimum genus dicitur, ut substantia, ita species, quoniam non habet sub se speciem, sed indiuidua, specialissima species dicitur, ut homo. quid est autem species non habere? his praeesse quae neque in dissimilia diuidi possunt, ut genera diuiduntur, neque in similia secantur, ut species. quae uero inter genera generalissima speciesque specialissimas constituta sunt, ea et species et genera nuncupantur, quoniam et ipsa aliis suppo- nuntur et his alia subiciuntur, quorum uel in dissimilia uel in similia possit esse partitio. cumque duae sint habitudines et quasi comparationes oppositae, quae in omnibus generibus speciebusque uersentur, una quidem quae ad superiora respi- ciat, ut specierum, quae suis generibus supponuntur, alia uero quae ad inferiora, ut generum, cum speciebus propriis praeponuntur, generalissima quidem genera unam tantum reti- nent habitudinem, eam scilicet quae inferiora complectitur, illam uero quae ad praeposita comparatur, non habent. gene- ralissimum enim genus nulli supponitur. item species specia- lissima unam possidet habitudinem, per quam scilicet ad sola genera comparatur, illam uero quae ad inferiora committitur, non habet; nullis enim speciebus ipsa praeponitur. at uero quae subalterna sunt genera, utraque habitudine funguntur. [*](1 propositione FPm1 et om. N, del. Sm2, etiam FL 2 super F se om. CN, s, l. Lm2 4 species specialissima FHN 5 speciem Lm2 post habere add. nisi (ex 2 al. litt. m2) L hoc est N id est R, inseruit Pm1? 6 possint ESm2 7 ante neque add. sed P, del. m1?, s. l· Lm2 quae—constituta] specialissimae constitutae, cet. om. EGRS 8 ea et] illae (illa L) uero EGLRS 9 et om. FP quoniam] quae EGLm1R subponantur S 10 subiciantur S pr. uel om. EGR, s. l. Lm2 uel in similia om. EGRS 11 possint EGLm1S possunt R paratio Cm1 partitiones EGLa.r.RS cumque—comparationes om. EGRS, in mg. Lm2 duo Cm1 sunt NPa.c. 12 subpositae CHm1Lm1N, om. F 13 uersantur EGL 16 una Cm1 retinent ante tantum H retinet R habent N 18 illam—comparatur (21) om. S habet G, m1 in CEH 19 genus enim H nullis F 23 quae] illa quae F utramque habitudinem G)

214
nam et illam possident quae ad superiora respicit, quoniam quae subalterna sunt, habent superpositum genus, et illam quae de inferioribus praedicatur; habent enim subalterna genera suppositas species, ut corporeum ad substantiam quidem eam retinet habitudinem qua potest poni sub genere, ad ani- matum uero eam qua potest de specie praedicari. specialis- simae uero species licet ipsae indiuiduis praeponantur, tamen praepositi habitudinem non habebunt, idcirco quoniam illa quae speciei ultimae supponuntur, talia sunt, ut quantum ad substantiam unum quiddam sint non habentia substantialem differentiam, sed accidentibus efficitur, ut numero saltem distare uideantur, ut paene dici possit et pluribus praeesse speciem et quodammodo nulli omnino esse praepositam. nam cum species substantiam monstret unam, quae omnium indi- uiduorum sub specie positorum substantia sit, quodammodo nulli praeposita est, si ad substantiam quis uelit aspicere. at si accidentia quis consideret, plures de quibus praedicetur species fiunt, non substantiae diuersitate, sed accidentium multitudine. itaque fit ut genus quidem semper plurimas sub [*](1 ad illam et quae s. l. ał illud et ał quod L ad om. CGHLPS quoniam quae] quantum que S 2 post sunt add. genera P, s. l. Lm2 3 praedicantur Hm1Sm1 4 superpositas Hm1 5 qu*a (i er.) C poni potest E 6 quae EHm1LPN specie] speciebus R 7 prae- ponuntur Hm1Pm1 8 subpositi E habent EP habebit Gm2 9 ul- tima EGLm1S ad substantiam] substantia F 10 quidem GLm2S non] nec FHLm2NP habentia] Em2 habentes CEm1GL (es ex al. litt. m2) PS habentem R habent FHN 11 post sed s. l. scii, ex Hm1? accidentibus del. et s. l. ał accidentalem Hm2 uel al., acci- dentalem, s. l. ał accidentibus Lm1, s. l. Nam accidentibus m2 saltim Lm2NPR 12 possint EFGLRS et] nec F, m1 in HLN 13 species EGL (es in er. em? m2) Pm1RS esse om. FHN praepositae EGLRSm2 (-tum m1) nam cum—praeposita est (16) in sup. mg. Lm2 14 monstraret HPm1 monstrat RS unam, quae] S unaque CFHNP (ras. ex -que) unam quamque EGR unam* L 15 substantiae GLR sit s. l. ante substantia Pm2, om. EGLR, est S ante quodammodo add. fit HN, post nulli C, om. est (16) CHN 16 ad om. EGPRS 17 ac GR praedicatur EGLRS)
215
se habeat species; de differentibus enim specie praedicatur, differentia uero nisi pluralitati non conuenit. at uero species etiam uni aliquando indiuiduo praeesse potest. si enim unus, ut perhibetur, est phoenix, phoenicis species de uno tantum indiuiduo praedicatur; solis etiam species unum solem intel- legitur habere subiectum. ita nullam multitudinem | species [*](p. 72) per se continet, cum etiam si unum sit tantum indiuiduum, speciei tamen non pereat intellectus; quibusdam enim suis quasi similibus partibus praeest. ut si aeris uirgulam diuidas, secundum id quod aes dicitur, idem et partes esse intellegitur et totum. idcirco dictum est speciem, licet sit indiuiduis praeposita, unam tamen habitudinem possidere, unam scilicet qua species est. quoniam enim praepositis subditur, species nuncupatur, et est superiorum species tamquam subiecta inferiorum quoque species, idcirco quoniam eorum substantiam monstrat. speciem uero substantiam nuncupamus, nec ita est species substantia indiuiduorum, quemadmodum speciei genus; illud enim pars substantiae est, ut animalis homo. reliquae enim partes rationale sunt atque mortale, homo uero Socratis atque Ciceronis tota substantia est; nulla enim additur dif- ferentia substantialis ad hominem, ut Socrates fiat aut Cicero, [*](1 de differentibus enim] quod de differentibus CL 2 ni C 4 est post unus FHP, post phoenix N 5 solem] EGPpr solum cett. codd. bm; cf. p. 218. 3. 219, 17. 7 cum om. S ut CFN tantum om. ENRS; cf.p. 219,11 post indiuiduum add. unius generis G 8 tamen om. C perit Sm2, add. sensus et F 9 post uirgulam add. in partes suas (suas partes P) id est (id est om. F) aeneas particulas (particulas om. F, aeneas uirgulas, sed del. L) CFHLN, in mg. Pm2 10 in- telliguntur H 12 possidet FN unam] illam L eam unam F 13 ante qua s. l. in Sm2 14 nuncupatur] nominatur FHN 16 demonstrat CEGLP est om. S, post species in ras. N, esset F 17 substantia (ia ex ie F) ante species FNa.c.RS, post indiuiduorum C 18 ani- malis homo] EGLm1 homo animalis Sm2P animal hominis CLm2Sm1 hominis animal FH (inis in ras. m2 et post animal 2 litt. er.) NR 19 etenim R sunt om. EGR post mortale add. adduntur (om. N) animali ad diffiniendam substantiam hominis N edd. uero om. CFGLRS)
216
sicut additur animali rationale atque mortale, ut homo integra definitione claudatur. idcirco igitur species specialissima tantum species est atque hanc solam possidet habitudinem ad superiora quidem, quoniam ab his continetur, ad inferiora uero, quoniam eorum substantiam format et continet.

Determinant ergo generalissimum ita, quod cum genus sit, non est species, et rursus, supra quod non erit aliud superueniens genus, specialissimum uero, quod cum sit species, non est genus et quod cum sit species, numquam diuiditur in species et quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur. ea uero quae in medio sunt extremorum, subalterna uocant genera et species, et unum quodque ipsorum speciem esse et genus ponunt, ad aliud qui- dem et ad aliud sumpta. ea uero quae sunt ante spe- cialissima usque ad generalissimum ascendentia, et genera dicuntur et species et subalterna genera, ut Agamemnon Atrides et Pelopides et Tantalides et ultimum Iouis.

Posteaquam naturam generum ac specierum diuersitatemque monstrauit, eorum ordinem definitionis descriptionisque com- memorat. ac primum quidem generalissimi generis terminum [*](6-19] Porph. p. 5, 17—6, 3 (Boeth. p. 30, 21—31, 7).) [*](1 rationalis atque mortalis N 3 possidet] optinet P 6 post deter- minant add. philosophi C ergo om. CN enim EGLm1<t>p.c.; Porph. p. 5, 17 τοίνον ita om. CGHP, s. l. Em2Am2 quod] quoniam S 7 sit genus NR et rursus—genera ut (17)] LRSii, om. cett. rursum S 8 erit] LRST est cett.; Porph. p. 5, 18 οΰχ αν ειη 9 pr. quod] quae Sha.c. post. quod—et quod (10) om. L 10 diuidatur S 11 et] et de L 13 uocant] Λ2Φ uocantur cett. edd. Busse; Porph. p. 5, 21 χολοΰσι 14 ipso eorum S speciem] Brandt species codd. Busse ponunt] Am2Um2, e coni. scr. Busse, ponuntur Tm1 possunt m2 cum cett.; species esse potest et genus edd.; Porph. p. 5, 22 xal έχαοτον αδτών είδος είναι xal γένος τίθενται 17 post, et om. R ut om. FS 18 et om. CEG pelides F post. et om. C 19 ultimo F 20 Post**quam CL diuersitatem GLm1R, -que in ras. E, er. P)

217
inducit, id esse generalissimum genus quod cum ipsum genus sit, non habet superpositum genus, hoc est speciem non esse, et rursus, supra quod non erit aliud superueniens genus. si enim haberet aliud genus, minime ipsum generalissimum uocaretur. specialissima uero species hoc modo : quod cum sit species, non est genus, ex opposito, quoniam opposita ex oppo- sitis describuntur interdum. nam quoniam praepositio opposita est suppositioni, genus autem praeponitur, species uero sup- ponitur, si idcirco erit primum genus, quia ita superponitur, ut minime supponatur, idcirco erit ultima species, quia ita supponitur, ut praeponi non possit, oppositorum igitur recte ex oppositis facta est definitio. Est alia rursus descriptio : quod cum sit species, numquam diuidatur in species, id est genus esse non possit. si enim omne genus specierum genus est, si quid non diuiditur in species, genus esse non poterit. Est rursus alia definitio : quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur. de qua definitione saepe est superius demonstratum. nunc [*](18 saepe superius] p. 188, 12. 190, 11 ss. 203, 11. 205, 4.) [*](1 inducit] RSm1 indicit Em1 indicat GLa.c. dicit CEm2FHLp.c. NPSm2 inducit dicens brm indicat dicens p id om. EGRS, s. l. Lm2 3 non om. EGRS, s. l. Lm2 superueniens om. EGRS, s. l. Lm2 si—genus om. EGRS, in mg. sup. Lm2 5 uocetur EGLm1Sm2; post inlatus est locus p. 219,14—220, 3 quoniam ridere—exemplam in EGL, quoniam irridere (sic)—praedicatur p. 219, 15 (qui locus tamen infra quoque extat) in S specialissima—idcirco erit (10) in ras. C post modo add. describitur edd. 6 opposito] opposita F opposito est H; post add. Quia sicut genus (genus in mg. F) generalissimum est cui non aliud genus superponitur, ita et species specialissima nuncupatur, cui alia species non subponitur (superponitur F) et utrumque ex opposito dicitur alterius sicut pater ex opposito dicitur filii F, in inf, mg. cum nota d(esunt) h(aec) Hm1? opposita om. EGR, s. l. Sm2 7 quoniam om. EN 9 si er. E sed La.c, Pm2 11 ante ut add. rursus RS ut praeponi non possit] ut minime praeponatur CFHN (in mg. add. m2) oppositorum om. EGLRS recte om. C 13 quod] Lm1 edd. quae cett. ante numquam add. quae CGHm1, del. m2 diuiditur CLRSm1 14 est om. C possit] posse CFN potest edd. 16 potest EGLRS Est] et FHNS et om. N)
218
illud attendendum est. si, ut paulo superius dictum est, speciei unum indiuiduum potest esse subiectum, ut phoenici atomum suum, ut soli corpus hoc lucidum, ut mundo uel lunae, quorum species singulis suis indiuiduis superponuntur, qui conuenit dicere speciem esse quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur? sunt enim quaedam quae de numero differentibus minime dicuntur, ut phoenix, sol, luna, mundus. sed de his illa ratio est de qua etiam superius pauca reddidimus, quae paululum inflexa commodissime nodum quae- [*](p. 73) stionis absoluit. | omnia enim quae sub speciebus specialissimis sunt, siue infinita sint siue finito numero constituta siue ad singularitatem deducantur, dum est aliquod indiuiduum, semper species permanebit neque indiuiduorum deminutione, dum quodlibet unum maneat, species consumitur. ut enim dictum est, tametsi plura sint indiuidua, substantiales differentias non habebunt. id uero in genere dici non conuenit, quod his praeest quae substantiali a se differentia disgregata sunt; praeest enim speciebus quae diuersis differentiis informantur. [*](1 paulo superius. 8 superius] p. 215, 2 ss.) [*](1 est om. G, s. l. Lm1 si, ut] sicut FGPSm1 sic La.c. supra RS 3 suam S solis F mundi FR, add. hoc inane spacium s. l. Lm2, post lunae in mg. et hoc immane spacium quod uidemus P quo- rum] quae Lm1 4 indiuiduis om. EGRS post superponuntur add. quod si ita est ut species de uno quolibet indiuiduo praedicetur (praedicatur P) ut de phoenice (phe- P) P edd. qui] quomodo Hm2LP 6 praedicetur L 8 mundus om. EGRS, s. l. Lm2 illa his EG ratio est om. EG 9 paulum N inplexa (uel im-) EHm1LP nodum ras. ex modum EN 10 sub] suis EGS in suis R specialissima GPm1RS 11 sint] sunt CHa.c.Lm1R finita CHm2N 12 deducuntur Lm2R adducuntur P, add. ut fenix uel sol R aliquid FL semper—deminutione om. EGRS, in mg. Lm2 semper s. l. Pm1?, post species N, om. L (m2) 13 deminutione] C diminutione cett. dum om. S si EGLm1R 14 ante consumitur add. non EGL (del. m2) RS ut] quod EGLRS 15 tamenetsi G tamen si RS sunt F ante substantiales add. si G, s. l. Sm2, ras. in E 16 id uero om. EG quod L idcirco id R id circo Sm1, circo del. m2 18 ante speciebus s. l. genus E)
219
si igitur earum una perierit et ad unitatem speciei reducta sit ratio, genus esse non poterit, quia de differentibus specie praedicatur. non ita in speciebus. si enim omnium indiuidu- orum natura consumpta sit et ad unius singularitatem indi- uidui superpositae speciei praedicatio peruenerit, est tamen species ac permanet. talia enim sunt illa quae pereunt ac desunt, quale est id quod permansit et subiacet. quod uero dicimus de pluribus numero differentibus speciem praedicari, duobus id recte explicabitur modis, uno quidem, quia multo plures sunt species quae de numerosis indiuiduis praedicantur, quam hae quibus unum tantum indiuiduum uidetur esse sup- positum, dehinc hoc, quia multa secundum potestatem dicuntur, cum actu non semper ita sint, ut risibilis homo dicitur, etiamsi minime rideat, quoniam ridere potest. ita igitur species de numero differentibus praedicatur; nihilo enim minus phoenix de pluribus phoenicibus praedicaretur, si plures essent, quam nunc, quando unus esse perhibetur. item solis species de hoc uno sole quem nouimus, nunc dicitur, at si animo plures soles et cogitatione fingantur, nihilo minus de pluribus solibus indiuiduis nomen solis quam de hoc uno praedicabitur. idcirco igitur species de pluribus numero differentibus dicitur praedicari, cum sint aliquae quae de singulis indiuiduis appellentur. Illa uero quae subalterna uocantur ita definiri queunt : subalternum [*](1 eorum EFGLm1RS redacta EGLPm2RS edd. 2 de om. E 3 si enim] nam si EGLRS 5 suppositae LNR superposita S uene- rit EGLRS 6 alia EGLa.c.RS ante sunt s. l. non E 7 quale] quam EGLa.c.RS et] ac CFHNP 8 de numero pluribus Ca.c. numero de pluribus p.c. 9 excusatur EGLRS quidem uno EG multo om. FN, s. l. H 11 hae om. ER hee C eae H ea N ante qui- bus add. e CR, er. uid. E tantum om. S suppositum esse RS 12 dehinc] deinde EGLRS hoc om. FHNS 13 semper om. CFH 14 etiamsi—praedicatur om. F de loco quoniam ridere eqs. in EGLS cf. ad p. 217, 5 igitur] etiam E 15 nihil EGLPRS 16 phoenicibus om. F 17 ita (a in ras. m2) E hoc om. S, post uno F 18 ac EGR ante animo s. l. in Pm2 19 cogitationes Ca.c.F ante de add. enim EG 20 praedicatur EGLRS 22 appellantur FHN)
220
genus est quod et genus esse poterit et species, ad eumque modum est ut in familiis, quae procreant et procreantur, ut etiam subiectum monstrat exemplum : ut Agamemnon Atri- des et Pelopides et Tantalides et ultimum Iouis. Atreus enim Pelopis filius tamquam eiusdem species quasi Agamemnonis genus est. item Agamemnon Pelopides et Tan- talides, cum Pelops ad Tantalum comparatus Tantalusque ad Iouem quasi species itemque Tantalus ad Pelopem, Pelops ad Atreum tamquam genera esse uideantur, cum Iuppiter ueluti sit horum generalissimum genus.

Sed in familiis quidem plerumque ad unum redu- cuntur principium, uerbi gratia ad Iouem, in generibus autem et speciebus non se sic habet. neque enim est commune unum genus omnium ens nec omnia eiusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quem- admodum dicit Aristoteles. sed sint posita, quemad- [*](11-221, 7] Porph. p. 6, 3—11 (Boeth. p. 31, 7—17). 16 Ari- stoteles] Metaph. II, 3, p. 998b, 22.) [*](1 et om. RS et genus om. EG ad—ut] CG (ut om.) Hm2 ad eumque (et ad eum N) modum sunt ut Hm1N ad eumque (eum que* L eundem Pm2) modum qui (s. l. Lm2, part. in ras. Pm2) est (s. l. Pm2) LP ad eum modum qui est EFR ad eum (eum del. m2, post que eu er.) modum, in ras. quae est m2 S 4 et Tantalides—Iouis] Lm2Pm2 (om. et Tantalides) R edd., post species (5) Lm1S, om. cett. 5 quasi] quae si Sm1, del. m2, ante add. et F, s. l. Pm2, est R 6 Agamem- nonis] tamen his (is R) EGLm1R tamen non his Sm1, del. m2 genus est del. Sm2 est om. P ante Pelopides add. non E atrides non (non del. m2) L 7 comparatus] (s in ras. m2) H comparatur (cõ-) cett Tantalusque] ut tantalus quae G 8 idemque CP idem N 9 Atreum] creontum EG creontem Lm1 tareontum S tamquam] quasi EGLR quae S uelut HP 11 reducuntur ante ad N, post reducuntur add. omnes L, s. l. Pm2; reducunt coni. Busse; cf. p. 224, 19 reduci; Porph. p. 6, 3 άναγουοι 12 ad om. EGRSA 13 speciebus] in speciebus R sic se ΝΣ habetur EG neque—dicerentur (p. 221, 5)] RSQ, om. cett. enim om. R 14 neque Busse 15 sunt generis Γ 16 sunt \m22; Porph. p. 6, 6 χείοθ·ω quemadmodum om. S, add. dictum est edd., idem post Praedicamentis hm2Wm2 (cf. p. 224, 19); om. Porph. p. 6, 7)

221
modum in Praedicamentis, prima decem genera quasi prima decem principia; uel si omnia quis entia uocet, aequiuoce, inquit, nuncupabit, non uniuoce. si enim unum esset commune omnium genus ens, uniuoce entia dicerentur; cum uero decem sint prima, com- munio secundum nomen est solum, non etiam secun- dum rationem, quae secundum nomen est.

Cum de subalternis generibus diceret, familiae cuiusdam posuit exemplum, quae ab Agamemnone peruenit ad Iouem, quem quidem pro numinis reuerentia ultimum posuit. quantum enim ad ueteres theologos, refertur Iuppiter ad Saturnum, Saturnus ad Caelum, Caelus uero ad antiquissimum Ophionem ducitur, cuius Ophionis nullum principium est. ne igitur quod in familiis est, id in rebus quoque esse credatur, ut res omnes possint ad unum sui nominis redire principium, idcirco deter- minat hoc in generibus ac speciebus esse non posse; neque enim sicut familiae cuiuslibet, ita etiam omnium rerum unum esse principium potest. fuere enim qui hac opinione tenerentur, ut rerum omnium quae sunt unum putarent esse genus quod ens nuncupant, | tractum ab eo quod dicimus ‘est’; omnia enim [*](p. 74) [*](3 inquit] sententia, non uerba Aristotelis.) [*](1 quasi in ras. Σ sic Am1 sicut Ψ 2 prima om. Γ, post decem Π 2 uocat Am1II 3 nuncupauit S, in ras. ex -bit Γ 4 genus omnium Busse entia uniuoce R post uniuoce add. omnia edd. cum Porph. p. 6, 9 πάντα 5 uero] autem Γ enim ΔΔΣΦ; Porph. p. 6, 10 δέ sunt FH prima] principia Lm1 prima genera m2P (genera s. l. m2), prima principia NΓΣ 7 ante rationem (ante nomen E) add. definitionis (uel diff-) ELRSQ, om. Porph. p. 6, 11 quam E post est add. solum CHN 8 Cum] Quoniam CLm1NS Quoniam (del. m2) cum H di- cens CLm1N dicit in ras. S cuius Pm1 cuiusque F eiusdem R 9 ponit Sm2 ab om. F, s. l. Gm2 10 nominis EGLS nomini R 11 ad ueteres] aduertere Sm1 aduertisse CEFGLm2P aduertit se R referantur Hm1N 12 caelium (uel ce-) LPm2RS zethum F zechum N Caelus]Hm2 caelius (uel ce-) LPm2Sm2 celium R caelum CEGHm1Pm1Sm1 zetus F zehus N othionem F (sed ophionis) 14 esse (Pm2 est m1) quoque FHNP 15 ante sui exters. uid. proprii E 17 familia H 19 ut] et Fa.c.S ut et N 20 est] esse S)

222
sunt et de omnibus esse praedicatur. itaque et substantia est et qualitas est itemque quantitas ceteraque esse dicuntur; nec de his aliquid tractaretur, nisi haec quae praedicamenta dicun- tur, esse constaret. quae cum ita sint, ultimum omnium genus ens esse posuerunt, scilicet quod de omnibus praedicaretur. ab eo autem quod dicimus ‘est’ participium inflectentes Graeco quidem sermone Sv Latine ens appellauerunt. sed Aristoteles sapientissimus rerum cognitor reclamat huic sententiae nec ad unum res omnes putat duci posse primordium, sed decem esse genera in rebus, quae cum a semet ipsis diuersa sint, tum ad nullum commune principium reducantur. haec autem decem genera statuit substantiam, qualitatem, quantitatem, ad aliquid, ubi, quando, situm, facere, pati, habere. quod uero occurrebat quoniam de his omnibus esse praedicaretur — omnia enim quae superius enumerata sunt genera, esse dicuntur —, ita discussit ac reppulit dicens non omne commune nomen communem etiam formare substantiam nec ex eo debere genus esse commune arbitrari, quod de aliquibus nomen commune praedicaretur. quibus enim definitio communis nominis con- uenit, illa communis nominis iure species iudicabuntur et communi illo uocabulo uniuoce praedicantur, quibus uero non conuenit, uox his communis tantum est, nulla uero substantia. id autem manifestius declaratur exemplis hoc modo. animal hominis atque equi genus esse praedicamus; demus igitur [*](1 post. et om. EGRS, s. l. Lm2 2 cetera C 3 de] in GLm1RS 5 esse om. EGRS, s. l. Lm2 6 autem s. l. L enim C est] esse FS principium EG, m1 in LPS inflectentes post quidem N 7 quidem ante Graeco R ante sermone add. de P, s. l. L post Latine add. autem FHN, s. l. Pm2 8 prudentissimus FNP rerum] principiorum EGLm1Pm1RS 9 omnes ante res C, om. EGRS, s. l. Lm2 dici FGm1Pm2 10 ad FHNRm1 ipso Em1GPm1S ipsa FHN ipsos Rm1 sunt CLm1R edd. 11 reducuntur EFGLm2RPm1S 15 nu- merata CEGL innumerata S 16 repulit CEFHRP 17 eo debere] eodem uere (e re add. S) EGSm1 18 post arbitrari add. debet E 19 praedicatur E praedicetur FHNP nominis communis FN 22 his uox FHNP 23 manifestis FLp.c. 24 praedicatur S dicamus CHN)
223
animalis definitionem, quae est substantia animata sensibilis; hanc si ad hominem reducamus, erit homo substantia animata sensibilis, nec ulla falsitate definitio maculatur. rursus si ad equum, erit equus substantia animata sensibilis; id quoque uerum est. conuenit igitur haec definitio et animali, quod commune est homini atque equo, et eidem equo atque homini, quae species ponuntur animalis. ex quo fit ut homo atque equus utraque animalia uniuoce nuncupentur. at si quis hominem pictum hominemque uiuum communi animalis nomine nuncu- pauerit, definiat si libet animal hoc modo, substantiam ani- matam esse atque sensibilem. sed haec definitio ei quidem homini qui uiuus est conuenit, ei uero qui pictus est, minime; neque enim est animata substantia. igitur homini uiuo atque picto, quibus communis nominis definitio, id est animalis, non potest conuenire, non est animal commune genus, sed tantum commune uocabulum diciturque hoc nomen animalis in uiuo homine atque picto non genus, sed uox plura signi- ficans; uox autem plura significans aequiuoca nuncupatur, sicut uox ea quae genus ostendit, uniuoca dicitur. itaque id quod dicitur ens, etsi de omnibus dicitur praedicamentis, quoniam tamen nulla eius definitio inueniri potest quae omnibus prae- dicamentis possit aptari, idcirco non dicitur uniuoce de prae- dicamentis, id est ut genus, sed aequiuoce, id est ut uox plura significans. Conuincitur etiam hac quoque ratione id quod dicimus, ens praedicamentorum genus esse non posse. [*](2 hanc] uel hanc E 3 facultate Em1 4 equus] equi CFPm2 5 definitio (uel diff-) haec FHN 6 homini] et homini CNP atque] et, FHNPR eidem] CEm2FH a.r.NPR idem Em1GHp.r.Lm1S eadem Lm2brm ea eidem p 8 animalis EGLa.c. una uoce E nun- cupantur C nominentur FHN 9 uiuum] uerum EGLm1PRS 10 si libet] scilicet CHm1N animal om. E 12 uero] FHP, om. S, quidem cett. 13 est post substantia LP 16 dicitur quae Em1Sm1 dicitur quod LSm2 dicitur quia CFN 17 genus] genus est FN uox—significans om. CEGP, s. l. Lm2Sm2 18 autem] enim RS ante aequiuoca add. quae CEGP nuncupantur GS 19 ita ELm1 23 id est om. CFN ut genus om. F 24 quoque om. N)
224
unius enim rei duo genera esse non possunt, nisi alterum alteri subiciatur, ut hominis genus est animal atque animatum, cum animal animato uelut species supponatur. at si duo sint sibimet ita aequalia, ut numquam alterum alteri supponatur, haec utraque eiusdem speciei genera esse non possunt. ens igitur atque unum neutrum neutri supponitur; neque enim unius dicere possumus genus ens nec eius quod dicimus ens, unum. nam quod dicimus ens, unum est et quod unum dicitur, ens est; genus autem et species sibi minime conuertuntur. si igitur praedicatur ens de omnibus praedicamentis, praedicatur etiam unum. nam substantia unum est, qualitas unum est, quantitas unum est ceteraque ad hunc modum. si igitur, quoniam esse de omnibus praedicatur, omnium genus erit, et unum, quoniam de omnibus praedicatur, erit omnium genus. sed unum atque ens, ut demonstratum est, minime alterum alteri praeponitur; duo igitur aequalia singulorum praedica- mentorum genera sunt, quod fieri non potest. cum haec igitur ita sint, id Porphyrius determinauit dicens non ita in rebus, ut in familiis omnia ad unum principium posse reduci nec omnium rerum commune esse genus posse, ut Aristoteli pla- cet; sed sint posita, inquit, quemadmodum in Praedi- [*](p. 75) camentis dictum est, prima decem ge|nera quasi decem prima principia, scilicet ut nulla interim ratio perquiratur, sed auctoritati Aristotelis concedentes haec decem genera nulli [*](3 ac R sint post aequalia pos. RS, repet. FL (s. l. m2) P 4 sibi- metque (quae F) FLm2Pm1 ita s. l. Lm2 5 ante haec add. aequa C, sed del. eidem Pm2 eius S 6 neutris Em1 8 pr. unum post nec, om. post ens H dicitur om. S dicimus Rbrm 13 esse] ens Lm2P post omnibus add. his CP, in mg. Hm2, add. praedicamentis (s. l. m2) his L post erit add. ens CHN et unum—omnium genus om. R 15 sed] si in ras. Em2 ut om. FH 16 praeponi FH 17 hoc Ea.c. edd. 18 sit edd. 19 deduci LS duci Em1 20 genus ante esse CFN, post posse S poterit F 21 sint] FHm1 sunt cett. 23 prima om. N, post principia R ut om. EGS 24 auctoritate Em1Hm1 ad auctoritatem FN accedentes CFNS)
225
alii generi esse credamus subiecta, quae si quis entia nuncupat, aequiuoce nuncupabit, non uniuoce; neque enim una eorum omnium secundum commune nomen definitio poterit adhiberi. quae res facit, ut non uniuoce de his aliquid praedicetur. si enim uniuoce praedicaretur, genus esset eorum commune nomen quod de omnibus praedicaretur; at si genus esset, definitio generis conueniret in species. quod quia non fit, com- mune his id quod dicimus ens, uocabulum est uocis signi- ficatione, non ratione substantiae.

Decem quidem generalissima sunt, specialissima uero in numero quidem quodam sunt, non tamen infi- nito, indiuidua autem quae sunt post specialissima, infinita sunt. quapropter usque ad specialissima a generalissimis descendentem iubet Plato quiescere, descendere autem per media diuidentem specificis differentiis; infinita, inquit, relinquenda sunt; neque enim horum posse fieri disciplinam.

[*](10—17] Porph. p. 6, 11—16 (Boeth. p. 31, 17—32, 1). 14 Plato] Phileb. p. 16 C. Polit, p. 262 A—C. Sophist. p. 266 A. B adfert Busse.)[*](1 entia nuncupat] ERS (-pet), etiam entia nuncupat N ab ens entia nuncupat (-pet Lm2) CGL etiam nuncupat (nuncupat post ens P) ab ens entia HP entia nuncupat ens F 2 nuncupabit (-uit FHN) post uniuoce FHNP, nuntiauit S unam—definitionem (uel diff-) poterit adhibere FHN 3 nomen ex non Em2G 5 esse Hm1, add. ens s. l. L, ante esset P eorum om. CN, post commune L 6 nomen in mg. Hm2, del. Lm2 ens CH(in mg.) Lm2 (s. l. ante eorum) N 7 con- uenerit Em1 8 his om. GS 10 sunt om. S 11 in numero om. Δ quodam] quaedam Pm1 sunt om., post indiuidua add. est S tam C infinito] Fp. c. (finito a.c.) Hm2STNttp.c.Φ in infinito Hm1NWa.c. indefinito C (ras. ex -tio)EGL a.c. (in indefinito et ał definito corr. m1) PRkIPV (in er.) 12 indiuidua—quiescere) LRSQ, om. cett. 13 sunt infinita LRS Busse; cf. p. 226, 22 a om. R 15 ante descendere post usque (cf. ad p. 178, 14) add. ad id CHP diuidentem per me- dia Γ 16 ante infinita add. indiuidua uero Δ, sed del., post add. uero ΓΦ 17 enim s. l. L, del. Γ horum] Nii (ante add. et ΛΦ, er. uid. Γ, post add. indiuiduorum Γ) eorum cett.; Porph. p. 6, 16 τούτων disciplina Cm1)
226

Quoniam specierum nosse naturam ad sectionem generum pertinet quoniamque scientia infinita esse non potest — nullus enim intellectus infinita circumdat —, idcirco de multitudine generum, specierum atque indiuiduorum rectissima ratione persequitur dicens supremorum generum numerum notum — decem enim praedicamenta ab Aristotele esse reperta quae rebus omnibus generis loco praeferenda sint —, species uero multo plures esse quam genera. nam cum decem suprema sint genera cumque uni generi non una, sed multae species supponantur proximaeque species supremis generibus subalterna sint genera usque dum ad ultimas species descendatur, nimirum unius generis multas species esse necesse est utrobique dif- fusas, specialissimas uero multo plures esse quam subalterna, quoniam per multitudinem generum subalternorum ad specia- lissimas descenditur species. quas multo plures esse quam genera subalterna hoc maxime ostenditur, quod inferiores sunt; semper enim genera in plura subiecta diuiduntur. decem uero generum species multo plures quam unius existere manifestum est, uerum tamen etsi plures sunt, certo tamen numero con- tinentur; quem facile si quis discutiat omniumque generum species persequatur, possit agnoscere. indiuidua uero quae sub una quaque sunt specie, infinita sunt uel quod tam multa [*](1 generis EGLRS, recte? 2 scienti GRS scienti alicui Lm2 5 su- premorum] supra horum EG, m1 in LPS ante numerum add. esse FHNP, post notum L 6 post reperta s. l. commemorat Em2 7 gene- ris om. R, post loco L, generum S sunt CFH (ras. corr.) NPRSm2 8 nam cum—genera om. EGRS 9 sunt FLP (ras. corr.) 11 sint post genera C sunt F 13 subalternas FH (s in ras. m2) N, ante sub. add. genera PS, s. l. Lm2 16 hoc] in hoc F inferiora FHm1Lm2NP 17 semper enim genera] FHN semper si genera Cm1 semper enim sub- alterna (genera subalterna P) Cm2 (part. in mg.) P et semper subalterna genera RS et (om. G) semper subalterna EGL plurima N 18 ge- neris G unius] generis unius R species unius generis Lm1 19 sint L compraehenduntur L 21 prosequatur NR 22 species G specie ante sunt FHLNR tam] FHN ea EGLPRS tam ea C)

227
sunt diuersisque locis posita, ut scientia numeroque includi comprehendique non possint, uel quod in generatione et cor- ruptione posita nunc quidem incipiunt esse, nunc uero desinunt. atque idcirco suprema quidem genera et subalterna et species eas quae specialissimae nuncupantur, quoniam finitae sunt numero, potest scientiae terminus includere, indiuidua uero nullo modo. idcirco igitur Plato a magis generibus usque ad magis species id est specialissimas praecipiebat facere secti- onem; per ea enim quae finita essent numero, iubebat descen- dere diuidentem, ubi autem ad indiuidua ueniretur, standum esse suadebat, ne, quod natura non ferret, infinita colligeret. ita uero genera in species diuidi comprobabat, ut specificis differentiis soluerentur. de specificis autem differentiis melius in eo titulo ubi de differentia disputatur, ac largius disseremus. hic enim hoc tantum dixisse sufficiat, eas esse specificas dif- ferentias quibus species informantur, ut rationale uel mortale hominis. cum igitur diuidimus animal, rationali atque inratio- nali, mortali inmortalique separamus. <hoc ergo> ceteraque genera talibus differentiis quae subiectas species informent, Plato censuit esse diuidenda usque dum ad specialissima [*](13 de specificis—disputatur] lib. IV c. 8.) [*](1 sint EFGHp.r. (ex sunt) LPRS numeroque] FHN in unum EGLm1 (numero m2) RS numeroque in unum CP concludi LS 3 uero) ex quidem uero P recepit Brandt, quidem CEGLRS, om. FHN; cf. p. 223, 12 5 easque (om. quae,) LR specialissime GS 7 igitur om. C magis a EGLPRS usque ad magis species] FHN magis om. C quam a speciebus cett. 8 id est] e ut uid. er. C specialissimas] CFHN a (add. L) specialissimis cett.; cf. p. 225, 13 9 essent] sunt FN 10 diuidentem] diuisionem EGHm1 (diuisorem m2) Lm1PRS 11 nec HN 12 comprobat ELm1 (probabat m2) R ut et soluerentur om. EGPm1 (s. l. m2) RS post ut add. in edd. 13 autem om. EGLPm1 (uero m2) RS 14 de om. FG differentiis CS a.c. 16 rationabile E uel om. ERS et Lm1 17 ante rationali et inrationali add. in Em2 rationale atque inrationale (uel irr-) EGN p.c.RS 18 mortali om. N mortale EGLPS inmortaleque EGNp.c.PRS; mortale (sic) ac (s. l.) inmortali L 18 hoc ergo add. Brandt, cetera <quo>que Engelbrecht separabimus FHN separauimus R 19 informant Fa.c.Lm1NR)
228
ueniretur, dehinc consistere nec infinita sequi, quoniam indi- uiduorum numquam esset nec disciplina nec numerus.