Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Secundus hic arreptae expositionis labor nostrae seriem translationis expediet, in qua quidem uereor ne subierim fidi interpretis culpam, cum uerhum uerbo expressum comparatum- que reddiderim, cuius incepti ratio est quod in his scriptis in quibus rerum cognitio quaeritur, non luculentae orationis lepos, sed incorrupta ueritas exprimenda est. quocirca mul- tum profecisse uideor, si philosophiae libris Latina oratione compositis per integerrimae translationis sinceritatem nihil in Graecorum litteris amplius desideretur, et quoniam humanis animis excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, [*](ANICII. MALLII. SEVERINI. BOECII. IN YSAGOGAS PORPHIRII. A SE TRANSLATA EDITIONIS SECVNDĘ LIBER PRIMVS INCIPIT- P; BOETII EXPOSITIO SCDA IN YSAGOG. E; BOETII COMMENTA IN ISAGOGAS G; INCIP COMENTV BOETII, in isagogis porphirii; Expos Scda L; COMENTV BOECII IN ISAGOGAS R; inscriptione carent CFHNS (nisi quod in FH recens quaedam est), item e codd. Isagogen tantum a Boethio translatam continentibus ΛΣ; ISAGOGAE PORPHYRII TRANSLATAE DE GRECO IN LATINVM A VICTORINO ORATORE (sic) ΓΦ; INCIP LIBER YSAGOGARVM (HΥS- \) POR- PHYRII (I pro Y Π) AII,- Icipidt isagoge porphyrii (m. poster.) Ψ; de titulo operis cf. Prolegomena) [*](6 fidi—reddiderim] cf. Horat. Ars poet. 133. 11—13] cf. Cic. Acad. post. I 3,12.) [*](6 fędi C foedi Hm1N infidi FGm1 7 uerbo] e uerbo N 8 incoepti CEGHPRS 10 corrupta Em1Sm1 incorruptae Em2 (e in mg. add. sed del.) Lm1 11 uidebor brm 13 graecis Lm2)

136
ut uia et filo quodam procedat oratio, ex animae ipsius effi- cientiis ordiendum est. triplex omnino animae uis in uegetandis corporibus deprehenditur, quarum una quidem uitam corpori subministrat, ut nascendo crescat alendoque subsistat, alia uero sentiendi iudicium praebet, tertia ui mentis et ratione subnixa est. quarum quidem primae id officium est, ut creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit, nullum uero rati- onis praestet sensusue iudicium. haec autem est herbarum atque arborum et quicquid terrae radicitus adfixum tenetur, secunda uero composita atque coniuncta est ac primam sibi sumens et in partem constituens uarium de rebus capere potest ac multiforme iudicium. omne enim animal quod sensu uiget, idem et nascitur et nutritur et alitur, sensus uero diuersi sunt et usque ad quinarium numerum crescunt, itaque quicquid tantum alitur, non etiam sentit, quicquid uero sentire potest, ei prima quoque animae uis, nascendi scilicet atque nutriendi, probatur esse subiecta. quibus uero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas quibus sensibili corpore feriuntur praesente, sed abscedente quoque sensu sensibili- busque sepositis cognitarum sensu formarum imagines tenent memoriamque conficiunt, et prout quodque animal ualet, lon- gius breuiusque custodit, sed eas imaginationes confusas atque ineuidentes sumunt, ut nihil ex earum coniunctione ac compo- [*](1 uia et filo quodam] CEm2H (uia fort. ras. ex uiae), uiae et filo quodam N uiae (s. l. R) ex filo quodam EmIGPR edd. uiae (ex uia S) ex quodam filo LS uiae (s. l. filo m1) quodam F ratio CEmIGLRS ex] ab Hm1NP efficienti Em1 efficientis Fa. c. 3 post uitam add. solum CFHP solam N corporis GNRL a.r.Sa.r. 5 rationis FGRS 6 procreandis CHNP 7 nutriendisque (om. alendis) EL sit s. l. Gm2Nm2 9 terra CN 10 ac] ad FSm1 at LSm2 et G 11 rebus] quibus GRS de rebus de quibus L 12 poterit E post iudicium add. capit E (sed del.) L, s. l. m2 in HRS 13 et nutritur om. CHP, s. l. nutritur (om. et) Lm2 14 ita CHR 16 poterit E quoque prima FGm2H 19 praesente ante feriuntur FHN praesentes CHm1N abscedente] Em2FGHmINESa.r. absente CEm1Hm2LPSp.r. 20 re- positis GR 22 imagines FHN 23 ante sumunt add. sic brm)
137
sitione efficere possint, atque idcirco meminisse quidem possunt, nec aeque omnia, admissa uero obliuione memoriam recolli- gere ac reuocare non possunt, futuri uero his nulla cognitio est. sed uis animae tertia, quae secum priores alendi ac sen- tiendi trahit hisque uelut famulis atque oboedientibus utitur, eadem tota in ratione constituta est eaque uel in rerum prae- sentium firmissima conceptione uel in absentium intellegentia uel in ignotarum inquisitione uersatur. haec tantum humano generi praesto est, quae non solum sensus iraaginationesque perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intel- legentiae quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat, itaque, ut dictum est, huic diuinae naturae non ea tantum cognitione sufficiunt quae subiecta sensibus comprehendit, uerum etiam et insensibilibus imaginatione concepta et absen- tibus rebus nomina indere potest et quod intellegentiae ratione comprehendit, uocabulorura quoque positionibus aperit, illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea quae sibi nota sunt ignota uestiget et non solum unum quodque an sit, sed quid sit etiam et quale sit nec non cur sit, optet agnoscere, quam triplicis animae uim sola, ut dictum est, hominum natura sor- tita est. cuius animae uis intellegentiae motibus non caret, quia in his quattuor propriae uim rationis exercet, aut enim aliquid an sit inquirit aut si esse constiterit, quid sit addubitat, quodsi etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit [*](2 admissa] CR amissa EFGm1NP amissam Gm2LS, ras. et s. l. ex admissam H memoriam om. FGR, s. l. Sm2, memoria H 3 hiis F, sic saepe cogitatio CNm2 4 animae uis CEL 5 ante trahit add. uires brm 6 ea CHm1N est ante constituta CEGS, om. R 7 con- tentione EGm1Sm1 contemplatione R, m2 in GLS 8 in s. l. Gm1PmS, del. Lm2 ignotorum Hm1N 9 imaginationes EN 11 conformat Gm2Pm2 13 cognitione] in cognitione FHNP 14 et] ex Em1HN sensibilibus CEm1Hp. c. Nm2 sensibus Ha. c. Nm1 ante imaginatione add. sibi E (del. m2) NPSm2 imaginatione] in agnitione Gm1Sm1 agnitione Gm2R post concepta add. nomina Hm1, idem post rebus s. l. m2 17 sint E 19 optat LR 22 quia] qua Gm1 atque EHm1Pm1 24 scientiam post ratione E sententiam Hm1 pos- sedit FRS)
138
unum quodque uestigat atque in eo cetera accidentium momenta perquirit, quibus cognitis cur ita sit quaeritur et ratione nihilo minus uestigatur.

Cum igitur hic actus sit humani animi, ut semper aut in <rerum> praesentium comprehensione aut in absentium intel- [*](p. 47) legentia aut in ignotarum inquisitione | atque inuentione uer- setur, duo sunt in quibus omnem operam uis animae ratio- cinantis inpendit, unum quidem, ut rerum naturas certa inqui- sitionis ratione cognoscat, alterum uero, ut ad scientiam prius ueniat quod post grauitas moralis exerceat, quibus inquirendis permulta esse necesse est, quae uestigantem animum a recti itinere non minimum progressione deducant, ut in multis euenit Epicuro, qui atomis mundum consistere putat et honestum uoluptate metitur, hoc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi quicquid ratiocinatione comprehenderant, hoc in res quoque ipsas euenire arbitrabantur, hic uero magnus est error; neque enim sese ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habet, in numeris enim quicquid in digitis recte computantis euenerit, id sine dubio in res quoque ipsas necesse est euenire, ut si ex calculo centum esse contigerit, centum quoque res illi numero sub- iectas esse necesse est. hoc uero non aeque in disputatione seruatur; neque enim quicquid sermonum decursus inuenerit, [*](4 aut om. CNR, s. l. Gm2Sm2 5 rerum add. edd. post praesentium, ante Brandt; cf. p. 137, 6 6 ignotorum Gm2Hm1Lm2N ante in- uentione s. l. in Hm2 8 inpendat FPSa.c. naturam FHm1N certa inquisitionis] Gm2H certae inquisitionis FNP inquisitionis certa CELm2, om. certa Gm1Lm1RS (fort. recte) 10 quod] eius quod r exer- cet Hm1 12 minimum ante non E minime FSm1 diducant FGm2 13 atbomis plerique codd. consistere in mg. Hm2 constare CFP, post er. ł consistere C honestam Em1P honestatem F 14 uoluptate om. F uoluptatera CEHm2 (te* m1) LNR, add. corporis L (del. m2) R, s. l. Gm2, ante uol. edd. mentitur CEGHPRSm1 hoc] haec H 16 racione CN comprehenderent m1 in EHN 17 nero] ergo H maximus E error est CFHNP post sese add. res FR, s. l. Pm2 19 digitos CEFN)

139
id natura quoque fixura tenetur, quare necesse erat eos falli qui abiecta scientia disputandi de rerum natura perquirerent, nisi enim prius ad scientiam uenerit quae ratiocinatio ueram teneat disputandi semitam, quae ueri similem, et agnoscere quae fida, quae possit esse suspecta, rerum incorrupta ueritas ex ratiocinatione non potest inueniri. cum igitur ueteres saepe multis lapsi erroribus falsa quaedam et sibimet contraria in disputatione colligerent atque id fieri inpossibile uideretur, ut de eadem re contraria conclusione facta utraque essent uera quae sibi dissentiens ratiocinatio conclusisset, cuique ratiocinationi credi oporteret, esset ambiguum, uisum est prius disputationis ipsius ueram atque integram considerare naturam, qua cognita tum illud quoque quod per disputationem inueniretur, an uere comprehensum esset, posset intellegi, hinc igitur profecta est logicae peritia disciplinae, quae disputandi modos atque ipsas ratiocinationes internoscendi uias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem falsa, nunc autem uera sit, quae uero semper falsa, quae numquam falsa, possit agnosci, huius autem uis duplex esse perpenditur, una quidem in inueniendo, altera in iudicando. quod Marcus etiam Tullius in eo libro cui Topica titulus est, euidenter expressit dicens; Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partes, unam inue- niendi, alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem uidetur, Aristoteles fuit. Stoici [*](20 Tullius] Top. 2, 6 s.) [*](1 ante natura add. in HLSpr, s. l. Pm2 3 post nisi add. quis r prius enim E 4 disputandi om. GRS ad ueri similem s. l. ał que ueri se similem agnouerit Hm2 et agnoscere] FSm1 (om. et) et agnouerit EGLPRSm2 (om. et) edd. ut ex hoc delectia rationum que- amus agnoscere Hm1, s. l. ał et agnouerint quae fida et reliqua m2 ut ex diligentia rationum queamus (ex quaeramus C) agnoscere CN 7 et sibimet] sibimet C sibi et EGRS 9 post re s. l. si Cm1? 10 cuique) CHm1N cuiue cett. 13 tunc FHNPm1R post an add. id R, s. l. Gm2Lm2, 2 litt. er. C 15 ipsis ratiotinationibus Hm2 16 ante internoscendi add. et brm uiam CFHN 19 inneniendi et iudicandi (om. in) Hm2 24 quidem uidetur] FHNPCic. uidetur quidem GRS quidem om. CEL)
140
autem in altera elaborauerunt; iudicandi enim uias diligenter persecuti sunt ea scientia quam διαλεκτικήν appellant, inueniendi artem, quae τοπική dicitur quaeque ad usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt, nos autem quoniam in utraque summa utilitas est et utram- que, si erit otium, persequi cogitamus, ab ea quae prima est, ordiemur, cum igitur tantus huius considera- tionis fructus sit, danda est huic tam sollertissimae disci- plinae tota mentis intentio, ut primis firmati in disputandi ueritate uestigiis facile ad rerum ipsarum certam comprehen- sionem uenire possimus.

Et quoniam qui sit ortus logicae disciplinae praediximus, reliquum uidetur adiungere, an omnino pars quaedam sit philosophiae an ut quibusdam placet, supellex atque instru- mentum, per quod philosophia cognitionem rerum naturamque deprehendat, cuius quidem rei has e contrario uideo esse sen- tentias. hi enim qui partem philosophiae putant logicam con- siderationem, his fere argumentis utuntur, dicentes philoso- phiam indubitanter habere partes speculatiuam atque actiuam. de hac tertia rationali quaeritur an sit in parte ponenda, sed eam quoque partem esse philosophiae non potest dubitari, nam sicut de naturalibus ceterisque sub speculatiua positis solius philosophiae uestigatio est itemque de moralibus ac [*](2 uias] ENPCic.p, om. cett. codd., uiam brm ea scientia] Pm1Cic. eam scientiam EPm2 edd. eam scilicet scientiam CN artem et scientiam FSm2 scientiam GHLRSm1 3 διαλεκτικήν] Cic. dialecticen CFGHL- NPm2RS dialecticam E dialectica Pm1 τοπική] Cic. topice Gm2LNS topica CEFGm1HPR 4 quaeque] quae et Cic. 5 prior] prior est GLa.c.RS 6 in—est et] CN Cic., s. l. Pm2, om. cett. codd., Boethius etiam in comment. in Cic. Top. lib. I p. 1047 D haec uerba respicit 8 prima] prior Cic. ordiemur] EHm1NCic. ordiamur CGHm2LPRS ordinamus F 13 quid FHm1NPp.c. quod a.c. 14 ante reliquum add. esse GHP pars sit quaedam GN quaedam pars sit L 18 hii EHL 20 ante habere add. duas L m 1860 21 post rationali add. uel orationali EFGH (del. m2) RS (del. mS) id est logica L (s. l. m2) edd. ad an s. l. si Cm2 24 inuestigatio L)

141
reliquis quae sub actiuam partem cadunt, sola philosophia perpendit, ita quoque de hac parte tractatus, id est de his quae logicae subiecta sunt, sola philosophia iudicat. quodsi speculatiua atque actiua idcirco philosophiae partes sunt, quia de his philosophia sola pertractat, propter eandem causam erit logica philosophiae pars, quoniam philosophiae soli haec dis- putandi materia subiecta est. iam uero inquiunt : cum in his tribus philosophia uersetur cumque actiuam et speculatiuam consideratio|nem subiecta discernant, quod illa de rerum naturis, [*](p. 48) haec de moribus quaerit, non dubium est quin logica disci- plina a naturali atque morali suae materiae proprietate di- stincta sit. est enim logicae tractatus de propositionibus atque syllogismis et ceteris huiusmodi, quod neque ea quae non de oratione, sed de rebus speculatur neque actiua pars, quae de moribus inuigilat, aeque praestare potest, quodsi in his tribus, id est speculatiua, actiua atque rationali, philosophia consistit, quae proprio triplicique a se fine disiuncta sunt, cum specula- tiua et actiua philosophia partes esse dicuntur, non dubium est quin rationalis quoque philosophia pars esse conuincatur. qui uero non partem, sed philosophiae instrumentum putant, haec fere afferant argumenta, non esse inquiunt similem logicae finem speculatiuae atque actiuae partis extremo, utraque enim illarum ad suum proprium terminum spectat, ut speculatiua [*](2 tractat Ep.r.FR, m2 in GLP 3 diiudicat CHm2 5 sola philo- sophia CFN pertractet Em1 tractat Hm1 7 iam] tam R ita FL 9 sublectas discernat Em2 10 dubium non est CEL non est dubium F 11 a om. LS, s. l. Gm2Pm2, postea add. R disiuncta (iunc in ras. m1?) R 12 est enim] etenim GLRS post tractatus add. est LR, s. l. Pm2 14 orationibus E ratione Lm1, add. est L 17 sint Rm1, ex sit Sm2 cumque H (q. er.) Lm2N 18 et] atque EFNP philosophiae pbr dicantur Lm2N non est dubium EFHNP 21 haec—argumenta del. G asserunt (ss in ras. m1?) C similem om. GR, post finem s. l. Sm2, ad similem s. l. ł proprium Pm2 22 ante speculatiuae add. sed R, s. l. Gm2Lm2 extremum E (u ex a uel o m2) GL (um ex am m2) Pm2RSm1 23 proprium suum C ut] ita ut brm)
142
quidem rerum cognitionem, actiua uero mores atque instituta perficiat, neque altera refertur ad alteram, logicae uero finis esse non potest absolutus, sed quodammodo cum reliquis duabus partibus colligatus atque constrictus est. quid enim est in logica disciplina quod suo merito debeat optari, nisi quod propter inuestigationem rerum huius effectio artis inuenta est? scire enim quemadmodum argumentatio concludatur uel quae uera sit, quae ueri similis, ad hoc scilicet tendit, ut uel ad rerum cognitionem referatur haec scientia rationum uel ad inuenienda ea quae in exercitium moralitatis adducta beatitu- dinem pariunt. atque ideo quoniam speculatiuae atque actiuae suus certusque finis est, logicae autem ad duas reliquas partes refertur extremum, manifestum est non eam esse philosophiae partem, sed potius instrumentum, sunt uero plura quae ex alterutra parte dicantur, quorum nos ea quae dicta sunt strictim notasse sufficiat. Hanc litem uero tali ratione dis- cernimus. nihil quippe dicimus impedire, ut eadem logica partis uice simul instrumentique fungatur officio, quoniam enim ipsa suum retinet finem isque finis a sola philosophia, consideratur, pars philosophiae esse ponenda est, quoniam uero finis ille logicae quem sola speculatur philosophia, ad alias eius partes suam operam pollicetur, instrumentum esse philosophiae non negamus; est autem finis logicae inuentio iudiciumque rati- onum. quod scilicet non esse mirum uidebitur, quod eadem pars, eadem quoddam ponitur instrumentum, si ad partes corporis animum reducamus, quibus et fit aliquid, ut his quasi quibusdam instrumentis utamur, et in toto tamen corpore par- tium obtinent locum, manus enim ad tractandum, oculi ad [*](1 rerum] Em2H(in mg. m1?) Lm2 edd., post cognitionem add. rerum s. l. Pm2Sm2, add. naturalium rerum F, s. l. Gm2, om. cett. 2ad alteram] de altera Em2 3 non potest esse FGN 4 est om. C 5 aptari FGm1Hm1Pm2R 6 affectio EFHLm2Pm1Bm1 8 intendit F 9 rationum scientia CLP 10 mortalitatis bm 11 parant Ea.c. pariant Hm1 15 alterutra] utraque EP, add. post alterutra H, del. m2 ante dicta add. supra EP, s. l. Lm2 18 enim] nero CFHN 21 ei F 24 uidetur Em1FGm2LNPm2 28 optineant Fp.c.S)
143
uidendum, ceteraeque corporis partes proprium quoddam uidentur habere officium, quod tamen si ad totius utilitatem corporis referatur, instrumenta quaedam corporis esse deprehenduntur quae etiam partes esse nullus abnuerit, ita quoque logica disciplina pars quidem philosophiae est, quoniam eius philo- sophia sola magistra est, supellex uero, quod per eam inqui- sita philosophiae ueritas uestigatur.

Sed quoniam, quantum mihi quoque breuitas succincta largita est, ortum logicae et quid ipsa logica esset explicui, nunc de eo nobis libro pauca dicenda sunt quem in praesens sumpsimus exponendum, titulo enim proponit Porphyrius intro- ductionem se in Aristotelis Praedicamenta conscribere, quid uero ualeat haec introductio uel ad quid lectoris animum praeparet, breuiter explicabo. Aristoteles enim librum qui De decem praedicamentis inscribitur hac intentione composuit, ut infinitas rerum diuersitates quae sub scientiam cadere non possent, paucitate generum comprehenderet, atque ita quod per incomprehensibilem multitudinem sub disciplinam uenire non poterat, per generum, ut dictum est, paucitatem animo fieret scientiaeque subiectum. decem igitur genera rerum esse omnium considerauit, id est unam substantiam et accidentia nouem, quae sunt qualitas, quantitas, relatio, ubi, quando, facere et pati, situs, habere, quae quoniam genera essent su- prema et quibus nullum aliud superponi genus posset, omnem necesse est multitudinem rerum horum decem generum spe- [*](1 quoddam] quod Em1 (aliquod m2) G 2 utilitatem post corporis EG, ante totius L 4 quas FSm2 5 quidem post philosophiae H quaedam L 6 uero] uero est L 8 quoque om. L quidem edd. ueritas Cm1N succincta] CNPSm2 sua mora EFGHR sua mota Sm1 succincta suam moram L 9 ortum om. L et de ortu CNF quod CF est G explicaui CELm2PRS 11 titulum CHm1N 13 lectoris s. l. Gm2, post animum CN, post praeparet H. om. E 14 paret EFGNRS 15 scribitur EGRSm1 17 ita quod s. l. Gm2 (itaque m1) Rm2 quod (om. ita) s. l. Sm2 20 decem] in decem C 23 et om. FLNP situm habere CRa.c. situm esse habere Gm1S 24 genus superponi H possit Ea.c.FGm1NPRS 25 ante horum add. per s, l. Pm2, ante species CFLR. s. l. Gm2Sm2)

144
cies inueniri. quae quidem genera a se omnibus differentiis distributa sunt nec quicquam uidentur habere commune nisi [*](p 49) tantum nomen, quoniam omnia | esse praedicantur. quippe sub- stantia est, qualitas est, quantitas est, et de aliis omnibus ‘est’ uerbum communiter praedicatur, sed non est eorum communis una substantia uel natura, sed tantum nomen. itaque decem genera ab Aristotele reperta omnibus a se differentiis distributa sunt. sed quae aliquibus differentiis disiunguntur, necesse est ut habeant proprium quiddam quod ea in singu- larem solitariamque uindicet formam. non est autem idem proprium quod accidens. accidentia enim et uenire et abesse possunt, propria ita sunt insita, ut absque his quorum sunt propria, esse non possint. quae cum ita sint cumque Aristo- teles decem rerum genera repperisset, quae uel intellegendo mens caperet uel loquendo disputator efferret - quicquid enim intellectu capimus, id ad alterum sermone uulgamus —, euenit ut ad horum decem praedicamentorum intellegentiam quinque harum rerum tractatus incurreret, scilicet generis, speciei, differentiae, proprii, accidentis. generis quidem, quoniam oportet ante praediscere quid sit genus, ut decem illa quae Aristoteles ceteris anteposuit rebus, genera esse possimus agnoscere, speciei uero cognitio plurimum ualet, ut quae cuiusque generis sit species, possit agnosci. si enim quid sit species intellegimus, nihil impediti errore turbamur. fieri enim potest, ut per speciei inscientiam saepe quantitatis species in relatione ponamus et cuiuslibet primi generis species alteri cui- [*](4 omnibus aliis FHLN 9 quoddam S 10 uendicet HLP uindicent (ent in ras.) S constituat CN 11 euenire FGm2R (om. et) abire NP 12 propria ita] propria enim ita H proprietates EGm1S propria uero ita edd. insitae EGm1S 14 uel om. FP 16 cupimus E alterutrum FPm2S 19 ante accidentis add. atque FHNP et L 21 inter- posuit m1 in EGS superposuit Em2NP praeposuit FGm2 possemus FN 22 cognitio post ualet LP 24 impedito (uel in-) Ca.c.EGm1HNS impedit R turbari CS 25 inscitiam F 26 cuilibet] cuiuslibet Gm1N,a.r. in EFS)
145
libet generi subdamus atque ita fiat permixta rerum atque indiscreta confusio; quod ne accidat, quae sit natura speciei ante noscendum est. nec uero in hoc tantum prodest speciei cognoscenda natura, ne priorum generum species inuicem per- mutemus, uerum etiam ut in eodem quolibet genere proximas species generi nouerimus eligere, ut ne substantiae mox animal dicamus esse speciem potius quam corpus aut corporis homi- nem potius quam animatum corpus, at uero differentiarum scientia in his maximum retinet locum, qui enim omnino qualitatem a substantia uel cetera a se genera distare cogno- scimus, nisi eorum differentias uiderimus? quomodo autem discernere eorum differentias possumus, si quid ipsa sit diffe- rentia nesciamus? nec hunc solum nobis inscientia differentiae offundit errorem, uerum etiam specierum quoque tollit omne iudicium. nam omnes species differentiae informant, ignorata differentia species quoque necesse est ignorari, quomodo uero fieri potest, ut quamlibet differentiam possimus agnoscere, si omnino quae sit nominis huius significatio nesciamus? iam nero proprii tantus usus est, ut Aristoteles quoque singulorum praedicamentorum propria perquisiuerit. quae propria esse quis deprehenderit, antequam quid omnino sit proprium discat? nec in his tantum propriis haec cognitio ualet quae singulis nomi- nibus efferuntur, ut hominis risibile, uerum etiam in his quae in locum definitionis adhibentur, omnia enim propria rem subrectam quodam termino descriptionis includunt, quod suo quoque loco [*](25 suo loco] lib. IV c. 15 s.) [*](1 generis Gm1REa.r.Sa.r. fiet CH fit N permixtio FHm2LNP 4 primorum FNP 5 in om. CERS, s. l. Gm2 6 ante generi add. cuilibet brm 7 aut—corpus om. E, s. l. Gm2Sm2 8 corpus om. FP, del. Hm2 9 qui] quomodo Ep.c.HPp.c.R 11 nouerimus R quo- modo—ignorari (16) in inf. mg. Em2 autem] nero E(m2) 14 offundit] E (m2) Pm1 obfundit Hm2 diffundit Gm1 effundit cett.; cf. p. 159,16 15 informant differentiae brm 16 quomodo] qui FNP uero om. G 18 huius nominis FNP 20 perquisierit R quis esse FR 21 deprehen- derit in ras. E deprehenderet Np.c. deprehendet (ex -it) P 22 proprii Gm2N post singulis add. tantum FHLNP 24 subiecto EGm1RS)
146
oportunius commemorabo, accidentis quoque cognitio quantum afferat, quis dubitare queat, cum uideat inter decem praedica- menta nouem accidentis naturas? quae quomodo accidentia esse putabimus, si omnino quid sit accidens ignoremus, cum praesertim nec differentiarum nec proprii scientia nota sit, nisi accidentis naturam firmissima consideratione teneamus? fieri enim potest, ut differentiae loco uel proprii per inscientiam accidens apponatur, quod esse uitiosissimum etiam definitiones probant, quae cum ipsae ex differentiis constent et fiant unius cuiusque definitiones propriae, accidens tamen non uidentur admittere. Cum igitur Aristoteles rerum genera collegisset, quae nimirum diuersas sub se species continerent, quae species nuraquam diuersae forent, nisi differentiis segregarentur, cum- que omnia in substantiam atque accidens, accidens uero in alia nouem praedicamenta soluisset cumque aliquorum praedi- camentorum fere sit propria persecutus, de his ipsis quidem praedicamentis docuit, quid uero esset genus, quid species, quid differentia, quid illud accidens, de quo nunc dicendum est, uel quid proprium, uelut nota praeteriit, ne igitur ad Praedicamenta Aristotelis uenientes, quid significaret unum [*](p. 50) quodque eorum quae superius dicta sunt ignora|rent, hunc librum Porphyrius de earum quinque rerum cognitione per- scripsit, quo perspecto et considerato quid unum quodque eorum quae supra praeposuit designaret, facilior intellectus ea quae ab Aristotele proponerentur addisceret.