Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Hic Fabius : Subtilissime, inquit, et lucide, sed nunc ordo ipse operis textusque uideatur.

Cum sit necessarium, Menanti, siue ad Aristote- lis Categorias siue ad definitionis disciplinam, nosse quid genus sit quidue species, quid diffe- rentia, quid proprium, quid accidens, omnino enim ad ea quae sunt diuisionis uel quae probationis, quorum utilitatis est magnae cognitio, breuiter tibi explicare temptabo. quae apud antiquos qui- dem alte et magnifice quaestionum genera pro- posita sunt, ego simplici sermone cum quadam coniectura in res alias ista explicabo mediocriter.

[*](12 ss.] cf. ad p. 15, 24.)[*](1 est accidens G 4 ni P nulla] nulla est FGK 6 superponun- tur GKS (ex - entur m1?) 7 accipiat p 10 lucide] lucide dictum est GT 11 post uideatur haec EXPLICIT PFATIO BOETII. HINC TEXTUS EIUSDE IN YSAGOGAS (ISAGOGIS D) PORPHIRII TEXI- TUR CD; EXPLICIT PROLOGVS G; EXPLICIT TEXT’ PFACIO BOECII K; subscriptio deest in FPRST. in FR spatium relictum, in S ante Cum sit add. VICTORINVS m2 12 incenanti ex me - F 13 de- finitionis ex -nes CDS 14 quidue species] quid species sit R 15 et (s. l.) omnino, del. enim C enim om. F edd. et omnino pbm omnino- que r; ad enim pro autem cf. Bonnet, Lat. de Grég. de Tours p. 317 s. 16 ad om. GS diuisiones ex -nis D 17 utilitas CR, ras. ex utili- tatis S magnae] r magna FGKPT et magna CDRS; omnino—co- gnitio] Porph. p. 1,5 εΤς τε τήν τών ορισμών άπόδοσιν και όλως εις τά περί διαιρέσεως και άποδείξεως χρησίμης οναης τής τούτων θεωρίας 20 post sunt add. relinquam F, s. l. scil, relinquam Sm2)
17

Tunc ego : Praediximus quidem pauca superius, sed uel his quaedam addere uel haec eadem rursus commemorare absurdum esse non arbitror. totus autem sensus talis est. scribens ad Menantium de utilitate libri summatim pauca praedixit, quo elucubratior animus auditoris exercitatiorque ad haec capienda perueniat. prodesse autem ad Aristotelis Categorias dicit, quod, cum omnem sermonum significantium uarietatem diuersa rerum summa diuideret et in substantiam atque accidens omnes res secaret atque dispergeret. accidens in nouem secuit partes, quod superius demonstraui, et haec genera generalissima no- minauit, id est γεν.κώτατα, quod super ista alia genera inueniri non possint. igitur si sunt genera, sine speciebus esse non possunt. si sub his species supponuntur, differentiis non uaca- bunt. quodsi differentias retinent, propriis indigebunt. accidentis uero nouem praedicamenta sunt. quocirca non absurdum fuit hinc introductionem in Praedicamenta componi, ut de generibus, speciebus, differentiis propriisque tractaret, quae in ipsis Prae- dicamentis inseparabiliter uidentur inserta. amplius, quod Aristotelica subtilitas, priusquam ad praedicamentorum ordinem ueniretur. de aequiuocis uniuocisque tractauit, definit uero aequiuoca sic : aequiuoca sunt quorum nomen solum commune est, secundum nomen uero substantiae ratio alia, ut si qua sunt quae nomine tantum communicent, substantia uero dissimilent, uniuoca uero, quae sub eodem [*](21—23] Aristot. Categ. p. 1a, 1. 24 s. uniuoca—continentur] ibid. p. 1a, 6.) [*](1 tum F praedixi P 2 haec om. KR 5 exercitatiorque] FGSm2 edd excitatiorque Sm1 et cett. 7 sermonum] F sermonem CDGKPB (add. omnem) ST. ante sermonem add. rerum GK. s. l. T, post s. l. rerum s. uocum Sm2 significantem CR diuersa] KSa.c.T diuisa cett. 9 dispergeret] cf. p. 14, 13 10 genera om. GP 11 id est om. P geni- kogata (ko ex ka) C, cett. codd. Graece uariis cum erroribus 12 pos- sunt CJJFPRSm1 13 his s. l. Dm2 supponantur GS 20 defini- uit D 23 ratio*alia S ratio alia est FT (est s. l. m2), alia ratio est GK sint Sm1T nomine] suo nomine CDR 24 substantiam CR dissimulent FG)

18
nomine et sub eadem substantia continentur. omne igitur [*](p. 6) genus ad species quae sunt sub ipso po|sitae, uniuoce praedicari potest. porro autem quicquid ad quaslibet res aequiuoce prae- dicatur, in his sola differentia est, genus uero speciesque non conuertitur. animal enim et homo uniuocum est. animal enim animalis nomine dicitur, porro autem homini nomen etiam conuenit animalis, ut dicatur animal : uno ergo nomine animalis homo et animal appellatur. animalis uero definitio est ‘sub- stantia animata sensibilis’ : quam si ad hominem uertas, nihil absurdum feceris; potest enim esse homo substantia animata sensibilis, sed animal genus, homo uero species. uniuoce igitur genus et species praedicantur. aequiuoca uero quae fuerint, quoniam definitionibus differunt et eorum quorum definitiones aliae sunt, alia est etiam et substantia, quorum alia substantia est, alia sunt etiam omnino genera, in his, id est aequiuocis, constat quod neque genus neque species possit aptari. ut enim si quis hominem marmoreum et hominem uiuum hominis nomine appellet, idem nomen fecerit substantiae, differentia uero defi- nitioneque dissimili. porro autem hominis et statuae non unum genus est, sed statuae inanimatum, hominis animatum. quare constat quoniam numquam sub eisdem generibus con- tinentur quaecumque aequiuoce praedicantur. quam uim, nisi prius de generibus, speciebus, propriis et differentiis noti- [*](2 sunt post positae C subpositae GPST superpositae Da.c. 4 et species* (q. er.) P non s. l. Dm2 5 conuertuntur C uertitur Sm1 Ta.c. animali K enim] autem G (in mg. ł enim) Sm1 uero K et om. DKRST, s. 1. Pm2G enim] autem G 6 ad homini—conuenit s. l. ł hominis nomine etiam animal appellatur add. Pm2 7 uno] brm aequo (s. l. iusto Dm2) codd. p; cf.p. 33, 7 9 ad ex de Dm2 10 homo om. C 12 genus] et genus FK uero om. T, s. l. Sm2 13 quoniam om. FG 14 et om. GKPRST quorum] et quorum F 15 sunt om. KS genere Dm1 16 enim er. G; etenim brm 18 appellis Dm1 fecerit] sit utriusque G diffinitioque (ras. ex -oneque T) (add. est K) dissimilis FGKST 19 nnum genus non GPS 20 sed statuae ex substantiae Dm2 sed (om. PR) hominis animatum (add. sed PR) statuae inanimatum CPR hominis animatum om. D 21 continetur Ca.c. Sa.c.)
19
tiam scientiamque perceperis, nullo umquam tempore discer- nes. Idem Aristoteles ait quid sint primae substantiae. quid secundae. et primas substantias dicit esse indiuiduorum corporum et singulorum, ut est Cicero aut Plato aut Socrates, secundas uero substantias species appellauit, ut est homo, uel genera, in quibus ipsae species continentur, ut est animal. haec igitur nisi praelibata generis specieique cognitione sciri non possunt. idem ait substantiam ad aliam substantiam in eo quod substantia sit, nulla differentia disgregari. idem sub- stantiae proprietates requirit, ut quasi inpresso aliquo signo, sic proprietate nota facilius quid substantia sit inuenire atque expedire possimus. atque hoc idem in accidentibus fecit. nam et quantitatis et qualitatis et ad aliquid relationis propria collegit, et idem magna apud Aristotelem cura diligentiaque conspicitur. uidesne ut sese quinque harum rerum uis in categorias interserat et praedicamentorum uirtutibus insepara- biliter colligetur? non mendax igitur Porphyrius de hac quinque harum rerum nobis in Categorias utilitate promisit.

Definitionis uero disciplinam superius diximus praeter genera, species, differentias et propria non posse tractari. sed quoniam sunt quaedam genera quae genus habere non possunt, ut est substantia uel alia quae Aristoteles in praedicamentis constituit, dicat quis ad haec horum cognitionem nihil omnino prodesse. quod non sit in his a genere trahenda definitio in quibus genus inueniri non possit, quod, si qua res genus non [*](2—12 Aristoteles] ibid. c. 5. 12 idem] c. 4. 6 ss. 19 superius] p. 11, 1; cf. p. 16, 13.) [*](1 discernes] KT discernis cett. 3 dixit G 4 Socrates] tito R 6 est om. RT 7 sciri ex scire FS 8 ab alia substantia FGKSm2 Tp.c. 9 substantiae] primae substantiae C 10 inpresso] impressa esse P inpressae (uel im-) essent CDR inpresso essent (essent del. m2) T 11 propriore P 13 qualitatis et quantitatis CDFK; cf. Aristot. Categ. 1b, 26 ή ποαόν ή ποιόν ή προς τι et cap. 6—8 relationis om. GT (sed 6—8 litt. er.), dei. Sm2 proprie DSm1 proprietates T 14 id P 18 nobis om. F 22 uel] et R 23 ad hoc K ad *** S haec ad F 25 posset ex -it C)

20
haberet, species non esset; hoc ita posito ad generalissimorum generum definitionem nihil genera et species utilitatis habere. ridicula mehercule atque absurda propositio! praeter scientiam enim generum specierumque magis genera illa generalissima cognoscere qui potis est, cum, haec sola generum specierum- que cognitio si amissa sit, nihil de generibus speciebusque noscatur? in illis igitur in quibus genus aliud superius inue- niri non potest, nullus umquam terminus definitionis aptabitur et in ipsius definitione genera speciesque cessabunt et solae differentiae propriaque illius terminum definitionis informant. cum enim id quod dicis, ab aliis rebus omnibus adiunctis differentiis segregaueris et propriis inpressis formam eius figuramque monstraueris, genus quod inuenire non poteris. perquirere non labores. sed in his species et genera non requiruntur in quibus, quod ipsa generalissima sint genera, genus inueniri non queat. porro autem in his quorum genus est aliquid, nisi a genere definitio ducatur, finis eius defini- tionis uitiosa conclusione colligitur. Accidens uero ad definitiones nihil prodesse non dubium est. definitio enim substantiam informare desiderat, accidens uero substantiam non designat. accidens igitur in definitione nihil prodest. est itaque necessaria generis specieique cognitio, ut si generalissima non [*](p· 7) sint quae quisque definiturus est, a ge|nere definitionem trahat, si uero generalissima sint, ut genus quaerere, quod inueniri non potest, non laboret. aeque enim uitiosum est uel in generalissimis genera quaerere uel subalternis generibus a [*](3 mehercule] DTm2 mihercule CPRSTm1 mehercle G mihercle F hercle K 5 es Engelbrecht 7 cognoscatur GSm2 8 nullius FGS 9 in om. KR, s. l. Sm2T ipsorum F ipsa p 10 illorum F 11 ab s. l. Dm2 12 segregaris CDm1Sm1 15 queruntur G ipsa om. G, del. Sm2 16 queant G querat K possit T 17 definitio om. R de- finitionis om. P 18 colligatur G 21 accidens—prodest] accidens—non dubium est C ex 18 difiniciones K 23 sunt G quae—sint in mg. Dm2 24 ut om. FK illud G, ad ut s. l. eius C inuenire Dm1 25 post. non s. l. Sm2T uitiosus F in om. C 26 ante subalternis add. in K edd., s. l. Tm2 a generibus in mg. Dm2)
21
generibus definitionem ducere supersedere. Differentiae uero et propria, uel si magis genera sunt uel si subalterna, maxi- mam retinent utilitatem. et quoniam ad definitiones quae pertinent quaedam dicta sunt, pauca etiam de his ipsis ratio- nabilius subtiliusque colligemus. sit genus animal, sit species homo, sit differentia rationale uel mortale, sit proprium risibile : accidens uero quoniam ad definitiones incommodum est, praeter- mittamus. quisquis ergo speciem definit, ita genere ab aliis eam generibus separat, ut si quis dicat ‘quid est homo?’ ‘ani- mal’ dicat. dicens enim animal separauit hominem ab omnibus generibus quaecumque animalia non sunt. si quis uero differentiam dicat et eam ad speciem accommodet, res sub eisdem generibus per differentias disgregauit. nam cum dicis hominem esse animal rationale, cum etiam et bos et equus species animalis sint, additum tamen rationale homini ab aliis sub eodem genere speciebus hominis speciem segregauit atque distinxit. propria uero cum dederis, res quae sunt sub eisdem differentiis segregabis. nam cum dixeris hinnibile uel risibile, illud est equi proprium, illud hominis. et cum equus cum boue atque cane sub eadem differentia sit, quod inrationabilia sunt omnia, adiectum hinnibile a ceteris equum sub eadem differentia speciebus diuidit. homo uero et deus sub eadem differentia, id est rationali, quod utrique rationales sunt, quam- uis homo et deus adiuncta mortali differentia separentur, pro- prio tamen, id est risibili, quod solus habet homo, naturalius [*](1 dicere Dm1 subperdere Dm1 2 et om. P, s. l. Tm2 pro- prii CR pr. si] et si CPR 3 retinetur D de diffinitione G (in mg. corr.) S 5 colligentur (nt in ras. m2) T 6 differentia post mortale F 7 uero om. C 8 ante genere add. de DΤ (er.) 9 separet P animal—enim animal] P, post dicat add. eum FG (Micat eum animal pos) KT (dicat eum s. l. et dicens enim in ras. m2), animal dicat eum. animal CDRSm1, pr. animal del. et post alt. animal s. l. dicens enim animal add. Sm2 10 sperauit D separat R 13 segregauit K 15 sint animalis CR animalis sunt S 18 hinnibilem uel risibilem CDFGKPS 19 post. illud] illud est D 23 post differentia add. sunt brm 24 ad- iecta P 25 homo habet F)
22
substantialiusque disiungitur. quod in aliis rebus in quibus nullas species talis differentia separat, melius cognosci potest. nam cum sub eadem differentia sint inrationabilia, equus, bos, canis, nec sit ulla alia quae eos separet differentia substan- tialis — possunt enim accidentis differentiae esse quae eos separent, quales sunt formarum —, additum proprium hinnibile equum ab aliis sub eadem differentia speciebus proprietatis ipsius separatione disiunxit. Repetendum est igitur a pri- mordio quod genera in definitionibus ab aliis generibus separant, differentiae ab ipsis speciebus quae sub eisdem generibus positae sunt, propria ab speciebus quae sub eisdem differentiis supponuntur.

Sed quoniam plene de definitione tractatum est, probatio- nis uel diuisionis uim subtilitatemque tractemus. sed omnis diuisio duplex est, aut cum totum corpus in diuersa disiun- gis aut cum genera per species distribuis. si quis igitur harum quinque rerum minus sollers diuisiones rerum facere uoluerit, non est dubium quin eas per inscientiam saepe ab speciebus in genera soluat, quod est factu foedissimum. quod Hermagorae in prima Rhetoricorum disputatione usu uenit. in tales enim erroris nebulas incidit, ut duo genera sub aequalis generis parte supponeret. quodsi diuisionum uim ueritateraque uidisset et disciplinam generum, specierum, propriorum et [*](13 s. probationis uel diuisionis] cf. p. 16, 16. 20 (Hermagorae) et p. 23, 2] Cic. de inuent. I 9, 12.) [*](2 nulla KSm1Tm1 4 sit] GS (in ras.) est cett. 5 esse acci- dentis differentiae C esse om. D 7 ante equum add. et D, ras. in S 8 illius P disiunxit] CDKRSm1T (xit in ras. m2) disiun- git cett.; cf. p. 21, 16 s. a om. CDR, s. l. Tm2 9 separent RT separent aliquid F aliquid separant K species separant C 11 sint G a CDFS 16 per] in G 17 post. rerum om. C 18 inscitiam CFGS (ras. ex inscient-) a CFK 19 soluas P est post foedissimum FGK (etiam ante factu) S (add. m2) 20 in prima Rhetoricorum] (uel reth-) C(a ex o ? et 2 litt. er.) FGKSm2 (in prima in rhetoricũ m1) T (prima s. l. m2), in primo (iterum in R) rhetoricorum DPR euenit C 22 supponere F poneret S 23 specierumque (que s. l. m2) T)

23
differentiarum suscepisset, numquam tam insulsae diuisionis errore tam uiuacissime a Marco Tullio culparetur. in proba- tionibus uero tantus est huius operis fructus, ut praeter hoc nullius umquam rei possit prouenire probatio. quid enim digne monstrare queas, cuius si differentias nescias, id ipsum quale sit scire non possis? quid autem digne exequeris, cuius si genus nescias, ex quo id ipsum fonte manet ignores? uel quid in probationibus ratione possis ostendere, cuius si speciem nescias, id ipsum de quo aliquid probare uis, quid sit non possis agnoscere? quodsi propria praetermittas, nullas umquam res ualebis propriae termino probationis includere. at uero si non uim accidentium naturamque perspicias, cum de cuiusque substantia tractes, inane accidentis nomen aeque in definitio- nibus probationibusque miscebis. ita his rebus cognitis integra stabilisque diuisio et definitio permanebit, incognitis debilis lababit et trunca probatio.

Haec se igitur Porphyrius, non enim Victorinus, breuiter mediocriterque promittit exponere. nec enim introductionis uice fungeretur, si ea nobis a | primordio fundaret ad quae nobis [*](p. 8) haec tam clara introductio praeparatur. seruat igitur introduc- tionis modum doctissima parcitas disputandi, ut ingredientium uiam ad obscurissimas rerum caligines aliquo quasi doctri- nae lumine temperaret. dicit enim apud antiquos alta et magnifica quaestione disserta quae ipse nunc parce breuiterque [*](23 (dicit)—p. 24, 1] p. 16, 18.) [*](1 recepisset T 2 culparentur G (n er.) K(n del.) 4 haec D rei *umquam (n er.) CF 5 digne om. P, post monstrare T 6 quod KSm2 autem] enim R 7 id om. G manat GK manet (e ex a m2) s. l. Sm1 8 cuius] cum F (in mg. ał cuius) GK, ex cuius Sm2 species P 10 pretermittes P numquam illas G numquam ullas S 11 proprio GS (-o in ras. 2 uel 3 litt. m2) 12 perspexeris F cuius- cumque D unius cuiusque F 13 substantie F pertractes G 17 enim] autem GSm2 (in ras.) 18 mediocriterque] brm molliterque codd. p; cf. p. 16, 21. 31, 1 neque G 19 ad quae] atque GRTm1 20 ante introductionis add. modo GP, ante modum CDR 23 doctrinae] doctrinae suae FGKPST pertemperaret R ante alta add. et FGK 24 di- serta CGP (dis- etiam p. 24, 2 CFP) deserta FT)

24
composuit. quid autem de his a priscis philosophiae tracta- toribus dissertum sit, breuiter ipse tangit et praeterit. — Tunc Fabius : Quid illud, inquit, est? — Et ego : Hoc, inquam, quod ait se omnino praetermittere genera ipsa et species, utrum uere subsistant an intellectu solo et mente teneantur, an corporalia ista sint an incorporalia, et utrum separata an ipsis sensibilibus iuncta. de his sese, quoniam altior esset disputatio, tacere promisit, nos autem adhibito moderationis freno mediocriter unum quodque tangamus. eorum ergo quae se transire et praetermittere pollicetur, prima est quaestio, utrum genera ipsa et species uere sint an in solis intellectibus nuda inaniaque fingantur. quae quaestio huiusmodi est. quoniam hominum multiformis est animus, per sensuum qualitatem res sensibus subiectas intellegit et ex his quadam speculatione concepta uiam sibi ad incorporalia intellegenda praemunit, ut cum singulos homines uideam, eos quoque me uidisse cognoscam et quia homines sint, me intellexisse profitear. hinc igitur ducta intellegentia uelut iam sensibilium cognitione roborata sublimiori sese intellectu considerationis extollit et iam speciem ipsam hominis, quae sub animali est posita, et singulos homines continere suspicatur et illud incorporeum intellegit cuius ante particulas corporales in singulis hominibus sentiendis et intellegendis assumpserat. nam hominem quidem illum specialem, qui nos [*](4—7] Porph. p. 1, 9—13.) [*](1 quod F 3 illud est inquit G inquit illud est K 4 genera] haec genera F et species] speciesque C 5 subsint D subsit Tm1 6 ipsa FGSTm2 an] aut F 7 ante ipsis add. in CDFKRST (er.); cf. p. 29, 18. 30, 14. 15. 18; Porph. p. 1, 12 έν τοις α:3B·Υ)τιχοΐς... ύφεστώτα sensibus CD coniuncta C 9 autem om. GS 12 uerae DGT 14 pro sensuum qualitate R subiectas sensibus G 16 premunt F singulorum D 18 sunt DFG hic Dm1 hunc K 19 ueluti C etiam FK cognitio Dm1 subtiliori FGKSm2Tm2 20 ipsam ante speciem P, post hominis CR 21 animalis C (s er.) K (s del.) continet FGKPS, ad continere s. l. ł continet C 22 corporeum Ca.c. 23 sentiendis] sciendis FKTm1 24 illum s. l. C, om. R)
25
omnes intra sui nominis ambitum cohercet, non est dicere corporalem, quippe quem sola mente intellegentiaque conci- pimus. sic igitur mens rerum nixa primordiis altiori atque incomparabili intellegentia sublimatur. hinc ergo animus non solum per sensibilia res incorporales intellegendi est artifex, sed etiam fingendi sibi atque etiam mentiendi. inde enim ex forma equi uel hominis falsam Centaurorum speciem sibi ipsa intellegentia comparauit. has igitur mentis considerationes, quae a rerum sensu ad intellegentiam profectae uel intel- leguntur uel certe finguntur, φαντασίας Graeci dicunt, a nobis uisa poterunt nominari. ita ergo nunc de generibus, speciebus et ceteris quaerunt, utrum haec uere subsistentia et quodam- modo essentia constantiaque intellegantur, ut a corporalibus singulis uere atque integre ductam hominis speciem intel- legamus, an certe quadam animi imaginatione fingantur, ut ille Horatii uersus est : humano capiti ceruicem pictor equinam iunge re si uelit. quod neque est neque esse poterit, sed sola falsa mentis con- sideratione pingitur. nimis acute subtilis inquisitio atque ad rem maxime profutura! scienda enim sunt utrum uere sint, nec esse de his disputationem considerationemque, si non sint. sed si rerum ueritatem atque integritatem perpendas, non est [*](16 Horatii] Ars poet. 1 s.) [*](1 omnes ex homines Dm2 4 incomparabili] (uel incõp-) CDm2F (in mg.) RTm1 incorporabili Dm1PSa.r. Tm2 incorporali F (in contextu) GKSp.r. hic CDFPRSTm2 (ex hoc) 5 insensibilia FP (in er.) incõparabiles Tm1 6 sibi om. C, post atque F etiam om. R 8 con- siderationis Dm1 Ga.c. Ka.c. R 10 φανταρίας] brm fantasias codd. (fansias F phantasias ex pant- Tm2) 11 nominari] interpretari C de s. l. Dm2 12 substantia DF 13 ad ut s. l. an Sm2, an ex aut Tm2 corporibus edd. 14 intellegimus Pa.c. Sm1 16 oratii CDFS 18 post uelit add. et uarias (ex Horatio) C 19 falsa om. C 20 fingitur K brm acuta C subtilisque C ad s. l. Dm2S 22 nec esset CDm2 in mg. (necesse est m1) RT nec est P disputatio CDPRSm1 consideratioque CDPR)
26
dubium quin uere sint. nam cum res omnes quae uere sunt, sine his quinque esse non possint, has ipsas quinque res uere intellectas esse non dubites. sunt autem in rebus omnibus conglutinatae et quodammodo coniunctae atque compactae. cur enim Aristoteles de primis decem sermonibus genera rerum significantibus disputaret uel eorum differentias propriaque colligeret et principaliter de accidentibus dissereret, nisi haec in rebus intimata et quodammodo adunata uidisset? quod si ita est, non est dubium quin uere sint et certa animi con- sideratione teneantur. quod ipsius quoque Porphyrii probatur assensu. nam quasi iam probato et scito quod ista uere sub- sistant, aliam quaestionem inferre non dubitat, cum dicit : an corporalia ista sint an incorporalia. quae nimis esset friuola atque absurda quaestio, utrum essent corporalia, nisi prius esse constaret. haec quoque non mediocriter utilis inquisitio ita resoluitur : incorporalia esse quae ipsa quidem nullis sensibus capiantur, animi tamen qualia sint consideratione [*](p. 9) clarescunt. nam quia incorporeorum | prima natura est, potest res incorporea parens esse quodammodo corporeae. corporea uero incorporeis praeesse non poterunt, quod, quoniam sub- stantia genus est, corporale uero et incorporale species sub- stantiae, corporale non esse genus haec res declarat, quod substantiae, id est generi, incorporale supponitur. quodsi corporale esset genus, numquam sub eo species incorporea poneretur. animaduerte igitur uehementissime, quam numquam [*](1 uerae DGT nam—sine his] nam, s. l. sunt m1, quae uere cum res omnes sine his R uerae DFGKSTm2 sint Ga.c. T 2 pos- sunt Ca.r.Da.r.GKRa.c.Sm1T quinque ipsas G post uere add. et non false sicut centaurus F 3 autem om. C 4 iuncte C constricte R 5 enim] autem C de] in R 7 de accidentibus s. l. Sm2, post dissereret G 9 non dubium est R 10 post ipsius add. uero F, ras. in S probabitur Sm2 11 ista] T ita cett. subsint DSm1Tm1 14 post corporalia add. an incorporalia F 16 nullis quidem PST 18 incorporeum D 20 quod] ut F substantiae R 21 post species add. sunt T, post substantiae Sm2 24 corporale] in- corporale D 25 animaduerte** (re er.) C)
27
quicquam a te animaduersum fuit. genus ipsum quoniam spe- cies habet, species uero differentiis disiunguntur et proprie- tatibus informantur, quoniam quaedam species reperiuntur quae in contraria sub genere diuisione contrarias obtineant uices, ut sub animali rationale atque inrationale contraria sunt et sub rationali mortale atque inmortale et haec quoque con- traria, quaeritur, si animal solitario intellectu neque rationale neque inrationale sit, unde hae differentiae in speciebus natae sint, quae in genere ante non fuerant. quodsi genus, id est animal, utrasque res in se habet, ut et rationale et inrationale sit, in uno eodemque duo contraria eueniunt, quod est in- possibile. accingam igitur breuiter quaestionem et dicam quod non genus utrumque sit, id est rationale uel inrationale, uel quicquid aliud inter se species per contrarietates diuidunt, sed ui sua et potestate genus hoc continet, ipsum uero nihil horum est. ita ergo genus tale est, ut ipsum neque corporale neque incorporale sit, utrumque tamen ex se possit efficere, quod secundo libro melius liquebit. Species alias corpo- ralis, alias incorporalis est. nam si hominem sub substantia ponas, corporalem speciem posuisti, sin deum, incorporalem. eodem modo etiam differentiae. nam si corporales uel incor- [*](18 secundo libro] c. 4.) [*](4 generis GKS post contrarias add. quippe DRT, ras. in S ob- tinent G 5 irrationabile Ca.c. 6 pr. et] ut GST rationabile S contraria] contraria sunt C 7 neque rationale om. R, s. l. Sm2 8 neque] uel C 9 sunt CDFGPRT, fort. recte 10 pr. et om. C irrationale et rationale G 11 contrarie (e ras. ex e) P ueniunt P euenient T 12 attingam edd. quod om. DP, s. l. Sm2Tm2 13 non—sit] genus utrumque non esse P pr. uel] et G 15 ui] in G sua ui C sua—ipsum neque om. F et om. C, er. G, s. l. Tm2 potestateque C haec Hilgard 16 corporale neque incorporale sit] GPS (corporale neque s. l m2) T corporale sit nec incorporale R incorporale (in s. l. D) neque corporale sit CDFK 18 post Species add. uero GKP, er. S aliis Pm2 utro- que loco alia R 19 alias] alia s. l. D alio tempore K alias (-is s. l. m2) incorporalis est in inf. mg. P est post corporalis G sub s. l. C, om. FRST substantiam FGPST)
28
porales species diuidunt, erunt alias incorporales, alio tempore corporales, ut si dicas ‘quadrupes’ ad bipedem, corporalis differentia est, sed ‘rationalis’ ad inrationalem, incorporalis differentia est. et propria nihilo minus eodem modo. nam aequale speciei proprium fuerit : si corporalis, corporale erit proprium, si incorporalis, incorporale uindicabitur. et accidens eodem modo. nam si incorporalibus quid accidit, incorporale esse manifestum est, ut in animo accidens est scientia, in- corporalis scilicet, corporalibus uero quae accidunt, corporalia esse manifestum est, ut si quis dicat accidens me habere capillum crispum. si igitur genus neutrum per se ipsum est, sed utrasque res ex se ipso efficere potest, species, differentia, propria et accidentia ut accepta in contrarias species fuerint, proinde uel corporalia uel incorporalia uocabuntur. Sed sunt quibus hoc ipsum integrum uideri possit, et haec solum incorporalia esse definiunt. qui sic dicunt, non considerari genus in eo quod quaeque res suapte natura constat, sed in [*](1 species s. l. Dm2 aliis Pm2 2 si om. C 3 sed] et GSm2 rationale C inrationale (uel irr-) CDR rationalem F 4 est differentia CF est differentiae D differentiae est K est om. P 5 aequale] brm quale DFGKP (ras. ex quales) ST qualis, add. species erit tale et CR post fuerit s. l. scil. talis erit species Sm2 si incorporalis incorporale erit T 6 si incorporalis] sin (si* T) corporalis DT si corporalis Sm1 incorporale] corporali Pm1 corpore CDRSm1Tm1 corporale m2 ante uindicabitur add. non CR 7 quod ex quid P accedit Dm1 accide- rit K 8 est accidens C incorporale G 9 corporalibus] in corpo- ralibus D in corporibus CTm1 corporibus R 11 si] S sic cett. per se neutrum ipsum F per se ipsum neutrum G 12 perficere R species om. F differentiae r, fort. recte propria differentia G 13 in contrarias del. Sm2, post species add. corporali (s. l. uel m2) incor- porali (s. l. scil. re m2) contrariae species] partes P fuerint ras. ex -runt DF 14 perinde G pr. uel om. G, s. l. Sm2 uel corporalia om. Dm1, in mg. id est corporalia m2 uocabuntur] propria uocantur R 15 hoc om. T ipsum om. PST possit] non possit C 16 cor- poralia DK (ex incorp-) S dicant PSm2T 17 quod s. l. Tm2 quaeque] C (in mg., in contextu ras.) G (que s. l.) T quae DFR que KPS constet R)
29
eo quod genus sit. itaque si substantia genus est, non con- sideratur in eo quod substantia est, sed in eo quod sub se species habet. item si species corporeum et incorporeum est, non in eo quod deus uel homo dicitur, consideratur, sed in eo quod est sub genere. eodem modo etiam differentiae non considerantur in eo quod bipes uel quadrupes sit, sed in eo quod est differentia. nam quadrupes hoc ipsum nulla differentia est, nisi sit bipes a quo differat. itaque non quadrupes uel bipes respicitur, sed id quod medium est in bipede et qua- drupede, id est differentia. et de proprio idem. nam quod cuiusque est proprium, in eo proprium consideratur quod eius cuius dicitur esse proprium speciei solius est. nam ‘risibilis’ non in eo proprium hominis quod risus est, sed in eo quod solus homo potest ridere. quae manifeste incorporalia esse indubitatum est. deinde accidentia proinde sunt, qualia fuerint ea quibus accidunt, ut superius dictum est. sed hi probare uidentur hoc ipsius Porphyrii sententia, qui, ueluti iam probato quod incorporea sint, ita ait : et utrum separata an ipsis sensibilibus iuncta, quod, si esse haec aliquando corpo- ralia extitisset, absurdum esset quaerere utrum incorporalia seiuncta essent a sensibilibus an iuncta, cum sensibilia ipsa sint corpora. talis autem est quaestio, ut quoniam quaedam incorporales sunt res, quae omnino corpora | non patiuntur, ut [*](p. 10) [*](4 homo ud deus GPS (homo s. l. m2) uel] et R consideran- tur Ca.c.DPRSa.r.T 5 est] sunt P non s. l. DSm2 8 nisi] si non F differat ex desiderat Dm2 9 id om. CR et] uel R 10 idem] idem est FGKS 12 risibile brm 13 post proprium s. l. est Sm2Tm2 post est add. dicitur C 14 possit GPST ridere potest CR 15 indubium Dm1 deinde accidentia] de accidentibus (ex ac- centibus Dm2) uero CDPRT proinde] talia K, ad proinde s. l. i. talia DG fuerunt F sunt T 16 supra R 17 hoc] hoc etiam FGS (etiam s. l. m2) scientia GS 18 quod s. l. Sm2Tm2 incorpo- ralia GKR (s. l. uel incorporea] 19 sensibus C esse in ras. D, om. CR, esset KT esse* (t er.) S 20 extitissent CR extitisse KT corporalia PT,C et Sp.r. (in er.), Kp.c. (in del.) 21 iuncta] iniuncta K 22 corpora] corporea uel corpora K corporea edd.)
30
animus uel deus, quaedam uero quae sine corporibus esse non possunt, ut prima post terminos incorporalitas, quaedam autem quae in corporibus sunt et praeter corpora sese esse patiuntur, ut anima — quaeritur ergo hae quinque res ex quo incorporali- tatis sint genere, utrum eorum quae omnino separantur a corpore an quae a corporibus separari non possunt an quae iungantur aliquotiens, aliquotiens segregentur. uidetur autem quod et segre- gari et iungi possint. nam quando corporalium diuisio per genera in species fit et eorum propria et differentiae nominantur, haec circa sensibilia, id est corporalia esse non dubium est, cum uero de incorporalibus rebus tractatus habetur et per ea ipsa diui- duntur quae corpore carent, circa incorporalia uersantur. quodsi hoc est, non est dubium quod quinque haec ex eodem sunt genere, quod et praeter corpora separata esse possint et cor- poribus iungi patiantur, sed ita, ut si corporibus iuncta fuerint, inseparabilia a corporibus sint, si uero incorporalibus, numquam ab incorporalibus separentur et utrasque in se contineant potestates. nam si corporalibus iunguntur, talia sunt, qualis illa prima post terminos incorporalitas, quae numquam discedit a corpore, si uero incorporalibus, talia sunt, qualis est animus, qui numquam corpori copulatur.

Haec sese igitur Porphyrius tacere pollicitus breuiter [*](1 anima G 3 corporalibus C (al del.) FG se GP esse om. T. s. I. Cm2, post patiuntur S 4 genere incorporalitatis sint C incorporalitatis genere sint K 5 separentur GPST 6 pr. quae] eorum quae brm pos- sint PT 7 aliquotiens, aliquotiens] DF aliquotiens et aliquotiens (uel -ciens) Cp.c. (in mg. corr.) GPT aliquotiens Ca.c. K et (s. l) aliquotiens S; aliquociens iungantur aliquociens R segregetur Dm1 segregemur G separentur T 8 possunt C (ras. corr.) K 9 in] an Pm1 uel CR 10 circa] Brandt scire CDFGKRST (in ras. m2) p, om. P, scilicet brm 11 rebus om. R 12 ante circa add. et DGKPST 13 quod om. FGK sint P, s. l. add. S, esse FGK; genere sunt R 14 separatum FGKST separatim P possit FGKPSm1T 14—16 ter corporibus ex corpo- ralibus Dm2 15 patiatur FGKPSm1T 16 incorporalibus] in cor- poribus ST 17 utriusque CR utrisque D 18 corporales Dm1 tales sunt quales R 20 post animus add. uel angelus G 22 se GS sese post igitur K, post Porphyrius R pollicetur CRSa.c. repollicitus K)

31
mediocriterque super his rebus tractare promittit habita in res alias consideratione aut coniectura, quod simile est ac si diceret : quoniam haec ad praedicamenta et ad definitiones et ad diui- siones et ad probationes pertinent, ideo haec tractaturus assumo et eatenus de his disseram, quatenus in supra dictis rebus proficiunt, non quatenus de his ipsis generibus speciebusque et ceteris tractari possit. sunt enim illa, ut ipse ait, grauioris tractatus; quam doctrinam a Peripate- ticis acceptam, id est ab Aristotelicis, se sequi confessus est. nam Stoici, qui de his quoque rebus tractare uoluerunt, non omnino a Porphyrio suscipiuntur, atque ideo ait se a Peripateticis rationem disputationis accipere. — Tunc me Fabius ita percunctatus : Quid est, inquit, quod dudum dixeras, cum a te de incorporalibus tractaretur, esse quasdam incor- poralitates quae circa corpus semper consisterent, ut sunt primae incorporalitates post terminos? quae est haec incor- poralitas aut quos terminos dicis? non enim intellego. — Et ego : Longus, inquam, tractatus est et nihil nobis ad hanc rem quam quaerimus profuturus. sed dicam breuiter terminos me dixisse extremitates earum quae in geometria sunt figu- rarum, de incorporalitate uero quae circa terminos constat, si Macrobii Theodosii doctissimi uiri primum librum quem de [*](7—9] Porph. p. 1, 13—16. 22] Macrob. comment. in Somn. Scip. I, V 5 s. 13.) [*](2 aut in ras. G atque C ait Sa.c. Tm1 3 haec om. R tert. ad] PT, om. cett. 4 ad probationes] approbationes C adprobationis R tractaturus om. R tracturus Cm1 5 eotenus K quatinus Dm1FGS quotenus R; item FGS et R 6 6 proficiant FGPSm2 proficient Dm2 his om. GPST, post ipsis R 7 et ceteris om. C, post add. quaeuis GK quis P possint GK ut ipse ait post tractatus C 8 tractus K tractamus R doctrina R 9 confusus Dm1 10 quinque Dm2 11 suspiciuntur Sm1 recipiuntur m2 12 fabius me FR 13 ita om. K, s. l. Sm2 percontatus P(n ex r m2) R percunctatus est DGS dudum quod C dixeris Da.c.F 14 cum —esse om. C incorporalitatibus PSm2T 18 inquam longus C nihil nobis] nihilo- minus F 20 eorum Dm1F geometrica T 21 post constat add. quomodo terminus constet G 22 libellum R)
32
Somnio Scipionis composuit in manibus sumpseris, plenius ube- riusque cognosces. sed nunc ad sequentia transeamus.

Tunc Fabius : Ut placet, inquit, simulque sic incipit :

DE GENERE.

Videtur enim neque genus neque species simpli- citer appellari, id est uno modo. genus namque dici- tur quorundam ad aliquid quodammodo habentium collectio, per quam Dardanidum dicitur genus. dicitur rursus genus unius cuiusque natiuitatis principium aut a generante aut ab eo in quo quis genitus est.

Cetera, inquit, fere nota sunt. — Tunc ego : Si uim prius aequiuocationis aspicias, diuisionem generis diligenter agnosces. placet enim per generis nomen cum sibi subiectis aequiuoca nominare. aequiuoca uero sunt quae, cum nomine una sint, longe diuersa substantiae ratione et definitione discreta sunt, ut si quis hanc uerbi gratia statuam Veneris <Venerem> appellet. congruunt igitur Venus ipsa et statua Veneris unius nuncupatione uocabuli, quod utrisque Veneris nomen est. si quis uero quid sit [*](Ρ·11) utrumque definiat, longe aliam | Veneris, aliam lapidis rationem definitionemque constituet. speciebus igitur illa esse aequiuoca quae uno uocabulo appellentur, definitionibus uero diuersis [*](4—11] Porph. p. 1, 17—20. 23—p. 2, 1.) [*](1 somno Fa.c. RS 4 INCIPIT DE GENERE G, inscript. om. FRT, recte? 5 similiter P 7 habentium om. R se (s. l. Sm2) habentium GKS 8 dardanium CDPRT; Porph. p. 1, 20 τό Ήραχλειδών γένος; cf. infra p. 37, 9 9 rursum KR 10 eo] eo loco KR brm; Porph. p. 2, 1 dito τού τόπου tv ώ τις γέγονεν; cf. infra p. 36, 1—5 quis* (q, er.) C 13 agnosces] FSm2Tm2 agnoscis CDGPRSm1Tm1 agnosce K 14 per er. C equiuo(??)is PS 15 uero om. CGKS 16 definitionis C diffinitiones R 17 hoc G ad hanc s. l. ł hoc K Venerem add. Engelbrecht et Hilgard 19 utriusque FKRS utrique brm 21 speciebus om. F, ex species Sm2 dicantur (om. speciebus)G 22 uno] de uno R appellantur CFKR uero om. GP)

33
constituantur, clarescet, ut opinor, participatione generis quam Porphyrius fecit, non Victorinus, uisa. omne enim quicquid a genere in species ducitur, uniuocum, non aequiuocum est. uniuocum est quod et eodem nomine uocari et eadem defini- tione constitui potest, ut est animal genus, homo uero species, sed idem homo animal est. genus igitur et species, id est animal atque homo, possunt unius animalis nomine nuncupari, ut utrumque animal uocetur, sed eadem definitionibus non discrepent. nam si definitionem reddas animalis, dicas id esse animal quod est substantia animata sensibilis : quam si defini- tionem ad hominem uertas, non erit absurdum dicere hominem substantiam esse animatam atque sensibilem sicut animal, sicut iam superius dictum est. si enim uniuoca sunt quae uno no- mine atque eadem definitione constituuntur, aequiuoca uero quae uno nomine sunt et non sunt una definitione substantiae, quicquid uniuocum est, in his genera speciesque uersantur, quicquid aequiuocum est, non est in eis talis participatio, ut speciebus et generibus censeantur. quae enim erit in his gene- ris specieique cognitio, in quibus substantiae definitio atque integerrima ratio disgregatur? ita ergo Porphyrius nomen gene- [*](13 superius] p. 18, 5 ss.) [*](1 participationem Pa.c. partici****one G partitione F, ad participa- tione s. l. ł partione C 2 non Victorinus, uisa] Brandt non uictorinus C nop uisa DG (in mg. nouissima) KRST non uisam F una non uisa P praeuisa edd.; cf. p. 23, 17 et 33, 20 ss. 34, 12—35, 6 3 a om. GPT, s. l. Sm2 deducitur K 7 uno GSm2 9 discrepant brm 10 si s. l. Dm2, post definitionem K, s. l. Sm2 11 absurdum] incon- gruum T 12 esse ante substantiam K, post sensibilem R sicut iam superius] Cm1Dm1R sed hoc (hoc om. Cm2) iam superius Cm2Dm2PT sicut superius iam FK sed hoc superius, in mg. ł sicut iam G sed hoc **iam (et ? er.) S 13 est om. CP, s. l. Dm2 16 uniuocum ex equiuocum C, post add. ut animal genus ad suas species est K edd. uertuntur C 17 post aequiuocum add. ut (om. K) aries, namque plura significans aequi- uocum est, sed non censetur participatione generis et speciei K edd. talis in eis R partitio R, s. l. ad participatio C 18 et generibus] generibusque P censeantur ex constituantur Dm2 19 specieque RSm1)
34
ris in tres diuidit formas, sed ut aequiuoca, non ut uniuoca. id est ut hae formae uno quidem generis nomine contineantur, sui autem proprietate disgregata dissentiant. sed Porphyrius nomen generis hoc modo in tres diuidit partes, ut dicat uo- cari semel genus de eorum inter se plurimorumque collectione qui ab uno quocumque nomen generis trahunt, ut Romani a Romulo trahentes genus ex eodem genere esse dicuntur. secundo uero loco dici genus affirmat, ut cuiuscumque est nationis principium aut a generante aut a loco in quo quis natus est. ut Aeneam ab Anchisa et genere dicimus esse Troianum. tertium uero genus dicit illud cui species supponi- tur. Victorinus uero duo superiora genera in unum redigit. nam et multitudinis congruentiam inter se per eandem generis nuncupationem et quorumcumque a genere lineam et locum in quo quis natus est, uno generis uocabulo et designatione esse declarat. addit autem ipse quod soli Latinae linguae congruere possit : dicit enim secundo modo genus dici. ut est genus causae honestum. quae genera causarum Graeci in rhetorica arte genera esse non putant, sed σχήματα uocant id est figuras, genera autem sola principalia accipiunt. demonstratiuum, deliberatiuum scilicet et iudiciale. quae ipsa [*](11] Porph. p. 2, 10.) [*](1 diuidat F aequiuoca] aequiuoca sint CG ut s.l.CSm2 uniuoca] uniuoca sint C dicantur uniuoca K 2 hee C haec P quidem post hae G 3 segregata R; an disgregatae? post Porphyrius add. uero R 5 de om. R plurimorum CRSm1 6 quoque PTa.c. 8 ut om. T est om. FGT, post principium G 9 natus] genitus GK 10 aenean CST (en-) anchise GRSm1T 11 cuius R 12 superiora duo GPST genera in unum] in unum genus DFR redegit GSm2Tm2 14 quorumcumque—uno generis] quo quis genitus est cumque a genere (ex agnem m2) lineam et locum in quo uno generis R 17 modo] loco C dici genus CT 18 est om. CDR, post honestum add. sit C; cf. p. 36, 23 19 Graeci om. D in om. G σχήματα] brm sce- mata codd.p 20 autem om. CR principaliter K principaliter esse R 21 scilicet et om. K, fort. recte iudicale DF)
35
ειδη ρητορικής uocant, id est species rhetoricae, genera uero causarum. tertium uero genus est id quod Porphyrius ponit, id est sub quo differentiis distributae species sup- ponuntur. sed quoniam de tertio genere tractaturus est, Victorini culpam uel, si ita contingit, emendationem aequi bonique faciamus.

Nunc ergo ad priorem apud Victorinum generis signi- ficationem reuertamur et eius ut sunt uerba enodanda atque expedienda sumamus. Genus namque inquit dicitur quo- rundam ad aliquid quodammodo habentium collec- tio. hic ergo utrumque monstrauit, et cognationem inter se multitudinis et lineae ductum. nam cum dicit genus esse quorundam collectionem ad se inuicem quodammodo haben- tium, id est aliqua inter se cognatione iunctorum, et quod addidit et ad aliquid, generis lineam significat, quam singuli contingentes et ad unum sese ipsius generationis applicatione iungentes plures ex eadem linea iuncti atque cognati sunt, ut sit hic ordo : genus dicitur quorundam collectio quodammodo ad aliquem habentium, id est alicuius lineam per genus con- tingentium, ut per collectionem cognationem demonstret et per habitudinem quodammodo ad aliquem colligatam lineam generis ductumque designet. sequitur ergo et id planius luci- diusque significat, cum dicit : | dicitur rursus genus cuius- [*](p. 12) cumque natiuitatis principium aut a generante [*](1 ΙΛIΙ uel IΔΕ CDGPS; ΡΗΘΟΡΙΚΗΟ s. l. et in mg. ex INTOPIKHC P PHTOPIKEC CG; ideas rhetores F idẽ retorices K idẽ rhetores R idia retorikis T; post Graeca add. id est rhetores (rethorices P) CPSm1, dei. m2 post uero add. nos dicimus K, post causarum edd. 2 uero om. G est (s. l m2) id *·(ẽ ? er.) S id est DPR est C 4 tractatus R 5 contigit Dm2FGKPST boni aequiqne G 7 ergo] uero D 9 in- quit namque CDRSm1 10 aliquem CR ante habentium add. se D (er.) FGK, s. l. Sm2 11 his S 14 aliquam et cognationem R 15 ali- quid] F aliquem cett. (aliqua Tm2) 16 applicationem F 17 cognati] signati D 19 aliquem] codd. 21 ad om. D 22 plenius S 23 cuius- que PT; unius cuiusque p. 32, 9, 36, 7)

36
aut ab eo in quo quis genitus est. id ipsum latius expedit quod superius stricto et sentuoso breuitatis uinculo colligauerat. dicit enim rursus dici genus aut a generante aut a loco in quo quis natus est. sed rursus particula si ad hoc conectatur quod ait aut ab eo in quo quis geni- tus est, intellectus non titubat, ut sit ordo : dicitur genus unius cuiusque natiuitatis principium aut a generante aut rursus ab eo in quo quis genitus est. uel certe erit simplicior expositio, si priorem generis significationem, id est quorundam ad aliquem quodammodo habentium collectionem, ad solius cognationem multitudinis accipiamus, lineae uero ductum et loci generationem in subteriore significatione distribui, ita tamen, ut una quodammodo generis significatione et multitu- dinis cognationem et a generante lineam et loci natiuitatem significet. haec enim omnia de sola cuiuslibet natione trac- tantur. quare non absurdum est quae omnia ad ortum geni- talem cuiuslibet pertineant, una significatione generis contineri. propriae tamen et simplicissimae expositionis est quattuor significationes generis constituisse Victorinum, ut ad tres Por- pbyrii unam ipse addiderit generis causae, ut sint hae quattuor significationes, multitudinis cognatio, lineae ductus, genus causae, genus specierum. Sequitur secunda generis diuisio apud Victorinum ut est genus causae; quae Graeci, ut [*](1 post eo add. loco FG, s. l. Tm2, loquo K, s. l. Sm2 post geni- tus est add. aut a loco in quo natus est D (del. m2) P 3 genus dici R aut a generante in mg. C post generante add. (id est brm) in (er. C a Rbrm) quo quis genitus est CDRT brm 4 a loco] CFGRT, s. l. Sm2, ab eo DP ab eo loquo K 5 aut ab eo om. T quis om. CD genitus] natus CDR 8 ab eo rursus C eo] eo loco DFK 10 quo- dammodo om. G 12 subteriori PR superiore K ita—natiuitatem (14) in mg. Tm2 13 una.. significatione] brm, unam.. significationem codd., nisi quod ita tamen ut ał in una ut unam quodammodo generis significationem (s. l. ał significatione) R quodammodo om. GT 14 li- nea DPSm1 natiuitate DP 15 de] et de P 16 omnia quae FGKPSm2 20 causae] Cp.c.Pm2S causam DFGK (am in ras.) Pm1RT causa Ca.c. 22 diuisio generis F diuisio] significatio R)
37
dictum est, non genera, sed σχήματα uocant. tertiae uero significationis generis hic modus est, genus dici cui sup- ponitur species, id est genus illud a quo species deriuantur, quod ait ad superiorum fortasse similitudinem aequitatemque dispositum. sic enim genus speciebus suis principium est, ut Romulus his qui ab eo cognati sunt iunctique Romani. item eodem modo nomen Romuli Romanos omnes continet, quemadmodum nomine generis species continentur. nam sicut a Dardano Dardanidae prioris nomen Dardani in sese ipsos posteriores accipiunt, ita et animal cum uerbi gratia species habeat hominem atque equum, equus scilicet atque homo animalis in se uocabulum capere, ut dicantur ipsa animalia, non recusant. eodem igitur modo species sub generibus con- tinentur. quemadmodum cognati homines sub illo a quo illam cognationem forte traxerunt. nam et genus speciebus princi- pium est et plurimarum in se specierum collectiuum est. rur- sus primum cognationis nomen et ipsius generationis est prin- cipium et in illius solius uocabulo diuersitas hominum uoca- buli et generis participatione colligitur, atque hoc est quod ait his uerbis :

Aliter dicitur genus cui supponuntur species, iuxta similitudinem forte superiorum appellatum; etenim principium quoddam est genus his quae sub ipso sunt et uidetur multitudinem continere omnium quae sub se sunt. sed cautissime additum est uidetur. si enim nihil haec omnia distarent, una significatio generis esset et ea quae in species funditur et ea quae in cognatione diuiditur. sed est inter haec [*](21—25] Porph. p. 2, 10—13.) [*](1 σχήματα] brm scemata codd.p 3 diriuantur CD (corr. uid.) FGPa.c.RS 4 fortassis D 10 posterosque CR 11 habet GS 12 animalia ipsa C 13 recusent S 15 sorte m1860 16 sese F 17 nomen cognationis GS est om. Sm1, post et add. m2 18 uoca- bulum PT 21 supponitur G 23 qui T 26 est additum GPS additum esse R nihil om. Dm1, minime s. l. m2 27 esset generis C quae in] qua DGPS quas K 28 diffunditur Brandt finditur Engelbrecht)

38
genera talis diuersitas, quod genera earum specierum quae sub se habent alias species, aequaeuis speciebus aequaliter sunt genera. hominem enim et equum, qui sub animali sunt, neutrum neutro possumus dicere prius ad tempus inchoatio- nemque nascendi. nam si qua res una sit prior, altera posterior et eas sub unius cuiusque generis nomine quis uelit aptare, non poterit; genus enim speciebus suis aequaliter genus est. quodsi genus speciebus suis aequaliter genus est, species ipsae eius ordinis inter se aequali tempore ortuque censentur. at uero in generibus quae cognationes efficiunt, non ita est. quis- quis enim fuit Capis pater, qui Capuam condidit, si solum filium Capin progenuit et ab uno Capuanorum cognatio iunctioque cuncta manauit, distat a genere cui species supponuntur, quod genus uni speciei genus numquam esse potest nisi pluribus. quod quoniam est idoneum genus illud, id est principium cogna- tionum, etiam ab uno filio colligere et congregare cognationem, [*](p. 13) quod genus per species ductum facere non potest, nisi plu|res species supponantur, constat in hoc distare genus quod cogna- tionem colligit, ab eo a quo species diuiduntur. potest autem distare in hoc etiam, quod genus, id est principium cognationis, potest habere sub se duos ex se non aequali temporis condi- cione progenitos, sed alium posterioris ortus, alium uero seni- oris, quod in generibus speciebusque non conuenit. nam, ut [*](1 quae in quas mut. C 2 alias om. PRST species om. PT, s. l. Sm2 aequaliterque Ga.c. 4 possumus dicere post nascendi P post prius add. quantum G, S. l. Sm2, quantum pertinet K edd. in- choationemque] per inchoationem C 5 quae T fit R 7 aequaliter suis C 9 ordinis] oriri FG sese K 10 cognationem fatiunt T est del. m2, add. Quomodo (minus cert.) dicatur capua quod caput sit campaniae, sed a conditore capi qui eam condidit m1T 12 capim G uno] eo uno edd. cognatio iunctioque cuncta] C cognatio iunctaeio (eio del.) K cognatio iunctioque GPS (ante et post cognatio ras.) T cognatio cuncta DF iunccione (ne del. et s. l. que, ut uid.) cognatio cuncta R 13 distant G a om. CGPRST cuius S 14 esse numquam GPS esse non T 17 speciem C 19 ab eo] CR eo F eius D et GKPST a quo] quo DF 21 tempore DPRS condicioneue P uel (s. l. m2) condicione S 22 genitos GS 23 speciebus generibusque GPST)
39
superius dictum est, species nisi sibi aequales fuerint, non merito, sed natura, sub genere poni non possunt.