Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

His igitur expeditis sequitur :

Totiens igitur de genere dicto de postrema significatione inter philosophos disputatio est, quod definientes ita declarant —

Quod dicit totiens, tertio demonstrare uult atque hoc propter lucidam operis seriem admissum est, ut, quoniam genus plurimorum nomen est, omnis eius primum significatio diceretur, ut de qua disputandum esset, aliis reiectis eligeret. quod ait hoc modo : cum totiens, id est tertio, genus dicatur, apud philosophos, id est unde ipse tractaturus est, de postrema generis significatione quam dixit, id est de illo genere quod sub se species habet, disputatio consideratioque uertitur. at uero de superioribus generibus id est de cognatione et loco in quo quis genitus est, aut historicorum aut poetarum spectatio est, secundi uero generis rhetorum, tertii philosophorum consi- deratio est. etiam hic in disputationibus ordo est, quod, cum inciderit res quae multis possit nominibus nuncupari et de uno quoque eorum uocabulo tractari disserique, necesse est dici prius in ordinem omnia, ut id quod eligitur et reicitur distinguatur. sed illa quae reicienda atque explodenda sunt, prius dicantur, illud uero quod disserendum tractandumque [*](4—6] Porph. p. 2, 14 s.) [*](1 nisi] si F (corr. in mg.) KT non—natura] merito et natura F (corr. in mg.) K 2 non in mg. F, s. l. Sm2, om. KT 3 expletis (l s. l. m2) T 4 dictum P 6 definitiones D post declarant add. id lemma, quod est infra p. 40, 10—12, Cm1 in mg. et brm, in C sic scriptum genus est quod ad plures res specie distantes in eo quod quid sit praedicatur 7 atque] namque T 8 ammissum Dm1R 9 est nomen C 10 reiectis] GSm1T(pr. i s. l.) relictis CDFKPR (ex rectis) Sm2 eligeretur GKP 12 id est om. GK edd., ras. in S tra- ctatus in ras. R 13 significatione generis KS quam] quod]·F 15 generibus superioribus GS de om. D 16 spectatio] F expectatio cett. speculatio Hilgard 17 tertium D tertia F 19 incideret P 20 quo- cumque CD (quo s. l. m1?) PS(cũ s. l. m2) T 21 ordine KP 23 dicuntur ST tractandum disserendumque P)

40
capitur, posterius nominetur, ut hic illa posterior generis signi- ficatio posita est, quam disserendam accepturus prius defi- niendam et termino quodam circumscribendam demonstran- damque suscepit. omnis enim res, nisi quid prius sit constiterit. eius tractatus uacuo modo speculationis habebitur. definit igitur sic : genus esse quod ad plures differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicatur, uelut animal. quod definitionis talis est. omnia quae distant, habent inter se quandam differentiam qua distare et differre uideantur. porro autem si quid sit genus et sub eo species supponantur, duas uel plures necesse est species poni sub genere, quoniam unius speciei genus esse non potest. sed si plurimae species erunt, aliqua necesse est differentia diuidantur, aliter enim plures esse non possunt. nam si nihil distent, non erunt plures species et nomen generis perit. constat igitur eas sub genere poni species quae differentiis distributae plures numero ipsarum differentiarum diuisionibus componantur. ergo, quoniam supe- rius dictum est in omnibus definitionibus a genere definitionis trahendum esse principium, si quam cuiuslibet speciem definire uolueris, genus primo necesse est nominabis et ad illam speciem quam definis, generis ipsius nomen prius aptabis. et hoc illam principaliter dicis esse, quod est illud genus sub quo ipsa species quam definis est posita. post autem differentiis propriisque eam ab aliis circumscriptione quadam definitionis [*](6—8] Porph. p. 2, 15—17. 17 superius] p. 11, 3 ss.) [*](1 nominatur ST posterior illa C 4 nisi] non F quod KSm1T prius quid GP 5 uacuus b m 6 sic] Ca.c.DR genus (s. l. C) sic Cp.c.FGPST sic genus K esse] C (cf. ad p. 39, 6) DPRST est FGK; Porph. p. 2, 15 γένος είναι λέγον τες ad plurimas Gp.c. PST (cf. p. 41, 18. 22) a pluribus KGa.c.; Porph. p. 2, 16 κατά πλειόνων 7 uelut animal om. G 8 quod—est] CDRTm1 quae (s. l. Sm2) definitio (uel diff-) talis est FGKPSTm2 (diffinitio***, er. nis uid.) 10 quod DFGKT subpona*tur (n er.) S 12 sed] et GSm2 (in ras) 14 distant G 16 species poni CGS 17 ergo] et C 19 esse] est DΡ 21 ipsius om. FK prius nomen GPST)
41
excludis. nam si dicis animal esse hominem. animal genus est, species uero homo. nomen igitur animalis, id est generis, de homine, id est specie, praedicasti, cum dixeris hominem esse animal. quodsi nomen generis in definitionibus ad unam spe- ciem dicere posses, de ea nomen generis praedicares. species autem aequali modo generibus suis species sunt, nihil uetat, immo etiam necesse est semper quaecumque sunt genera, de sibi subiectis speciebus in definitionibus uel in quibuslibet interrogationibus praedicari. Sed quoniam praedicatur genus de speciebus, quomodo praedicetur agnoscendum est. nam si dixeris : quid est homo? et aliquis responderit animal, bene et integre respondisse ui|detur, et certe. nam cum tu quid sit [*](p. 14) homo interrogaueris, ille respondit animal, genus scilicet de specie in eo quod quid sit species praedicauit. nam tu quid esset species interrogasti, ille uero in eo quod quid sit species quam interrogasti, animalis nomen, id est generis accommodauit. plena igitur et propria definitio facta est generis, ‘hoc esse genus quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit appellatur, uelut animal’ : animal enim ad hominem, equum, bouem. coruum, anguem et alia plura quae differentiis speciebusque differunt, in eo quod quid sit appellatur. sed utrum sic dixisset, genus esse quod ad plurimas species diffe- rentia distantes in eo quod quid sit praedicetur, an. sicut dixit, ‘genus esse quod ad plurimas differentias specie distantes in [*](1 ante alt. animal add. sed CDPRT 3 ante specie s. l. de P 5 posset CDm2 (possit m1) PR praedicaret Cp.c.(in mg. corr.) DPRSm2 T, ante de ea add. potes et praedicare scr. Ca.c.Sm1 6 autem] uero GS sint FK 8 post. in om. CK 12 respondere GS uidebitur T sit om. F 14 species in mg. C, om. K 15 in eo om. C 16 quam] quoniam R qui Sm1 quem m2 de qua T nomen] nomen (in ras. m2) tamen S uerum tamen T genus Rm2 17 hoc esse genus om. D 19 appellatur] praedicatur C praedicetur K 20 bouem— anguem om. R coruum om. D plurima C 22 species differentia] CDGK differentia species PST differentias (as ex is) specie R specie ex species, om. differentiae F 23 praedicatur FT praedicator Ra.c. an—praedicatur (p. 42, 1) om. F dixi D)
42
eo quod quid sit praedicatur’, nihil interest. nam siue differen- tiae specie distent siue species differentiis distent, utrumque idem est. nam siue rationale et inrationale, quae sunt differen- tiae, specie hominis uerbi gratia atque equi distent, siue species homo atque equus differentia rationali atque inrationali diui- dantur et distent, nihil interest. quare plena perfectaque facta est generis definitio.

Sed definitiones duplicibus modis fiunt. una enim definitio est quae, sicut dictum est, a genere trahitur. sed quoniam sunt quaedam magis genera, quae super se genus aliud habere non possunt, ut sunt praedicamenta decem quae Aristoteles constituit, eorum igitur definitio quae haberi potest quorum genus inueniri non potest, quod omnium quaecumque sunt, ipsa sunt genera? horum ergo quos Graeci όπογραφαούς λόγους dicunt, Latini subscriptiuas rationes dicere possunt, redde- mus. subscriptiuae autem rationes sunt demonstratiuae et quodammodo insignitiuae proprietatis illius rei quae cum ipsa generalissima sit et genus eius nullum reperiri possit, eam tamen definire necesse est. et Aristoteles, quoniam substantiam genus generalissimum definire uolebat et eius nullum genus poterat inuenire, proprietatem quandam et demonstrationem subscriptionemque ipsius rei dixit esse subiectum. substantia enim omnibus subiecta est. accidens enim, quod in nouem [*](19 ss. Aristoteles] cf. Metaph. VI 3 (p. 1029a 1 s.) μάλιστα—πρώτον. (7—9) νϋν μέν—τά άλλα. IV 8 (p. 1017b 23—26) συμβαίνει—τό ειοος.) [*](1 praedicetur Κ 2 species] specie F 3 differentia DPSm1 4 uerba C atque] et P, item ante equus 6 et] atque T 8 duplici modo R 10 quaedam om. T genera magis GS 11 illud, in mg. uel aliud C possint P 12 haberi] esse T 13 non potest inueniri C 14 harum D harum definitionum, del. definitionum C quos] edd. quas codd. όπογραφιχοος] Schepss ΪΠΟΓΡΑΦΕΙΚΙΟΑ C (alt. A er.) DR, sim. PST, ΪΡΟΓΡΑΦΕΟ F, sim. GK, όπογροφούς edd. λόγους] edd. ΛΟΓΟΟ uel sim. codd. 15 Latini om. F superscriptiuas D dicere possunt om. F reddemus in mg. C, om. R 17 quae cum] quaecumque S 18 sit generalissima C sint G ea Dm1K 19 diffiniri FKS et] ut G 22 descriptionemque FG sub****iunctum S)

43
diuiditur partes, praeter substantiam esse non potest. atque ideo omnia quaecumque definienda sunt, si genus non habeant, eorum subscriptiuam quandam et demonstratiuam rationem reddi necesse est. sic igitur nunc generis, quoniam rem ipsam definiendam putabat, non duxit a genere definitionem, sed dedit quandam generis demonstrationem proprietatemque. dico autem quod Porphyrius uel subalternorum generum uel illorum quae generalissima sunt, hanc dederit definitionem et quodam- modo subscriptionem demonstrationemque. nam si quod genus habeat aliud genus et item hoc ipsum aliud et item aliud. si nullum erit supra genus quod genus non habeat, in infini- tum procedit ratio. sin uero non habuerit, necesse est quoque istam definitionem apte ordinateque congruere. dico autem genus non animal homini atque equo, sed illud quo ipsum animal homini atque equo genus est. animal enim ipsum per sese nulli genus est neque homo ipsum per sese ulli species est neque equus ipsum per sese ulli species est. sed sunt genera et species ad alterius participationem. nam quoniam sub animali est equus atque homo, non ad se ipsum animal genus est, sed ad equum atque hominem. et item species quae uocantur, homo scilicet atque equus, non ad equum atque hominem, sed ad animal species sunt. dico igitur genus <et species> non ipsas substantias in quibus genus et species sunt, sed ipsam participationem priorum ad subteriores et subteri- orum ad priores. haec igitur participatio quoniam et in magis [*](1 substantia D 2 quae T 3 rationalem R 4 generis] Brandt genus CDGKRST edd., ante nunc F, om. P; cf. p. 44, 3s. 5 dixit Dm1Ka.c.Sm1 quandam dedit GS 10 et item aliud om. D 11 non habeat genus G 12 si F non] CR, om. cett. est] erit GS 16 genus— ulli (16) om. R ipsum ante homo P ipse C ulli] FSp.r. ullis K nulli C (in mg.)DGPSa.r. T, om. R 17 neque equus —species est in mg. C ipsum om. DF, ante equus P, ipse C in mg. se C in mg. ulli] ut 16, nisi quod nulli KRT 19 genus est animal GS 20 equum] ipsum equum D 22 et species add. brm 23 genus om. KS et genus GT 24 superiores G substeriores et substeriorum K)
44
generibus et in magis speciebus et in subalternis generibus et in subalternis speciebus una atque eadem est et huius participationis inueniri genus non poterat. haec definitio generis quae facta est, non a genere tracta est, sed subscriptiua ratio et demonstratiua et designatiua quodammodo generis est reddita.

Hic Fabius : Subtiliter mehercule et quod numquam [*](p. 15) fere | ante haec audiuimus. sed perge, quaeso te. iam enim certant sidera quodammodo et nox luce superatur. — Tunc ego : Sequitur rerum omnium prima breuisque diuisio. ita enim ait :

Eorum quae dicuntur, alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia indiuidua, ut est Socrates et hic et illud, alia quae ad multitudinem, ut sunt genera <et> species et differentiae et propria et accidentia. haec enim communiter, non unius proprie appel- lationis sunt.

Breuis, ut supra dictum est, et distincta diuisio. omnis enim res aut unius rei nomen est aut plurimarum, et hoc est quod ait : eorum quae dicuntur, alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia indiuidua. quid autem sit, breuiter explicandum est. omne genus quoniam sub se [*](11—16] Porph. p. 2, 17—20.) [*](1 post. in om. C 2 in om. P, s. l. Cm2 est om. D 3 genus inueniri GPST(-re) 6 Hic—audiuimus om. D mehercule] Brandt mihercule C (h s. l.) GPRSa.r.T mihercle FSp.r. miercle K mehercle edd. Schepss; cf. p. 20, 3 7 antehac brm 8 post sidera add. ad occasum C quodammodo sidera PT 9 omnium rerum PT 11 Ho- rum T unitatem] r m 1860. 1891 proprietatem codd. et p b m 1847; cf. Porph. p. 2, 17 τά μέν χαίΡ ενός λέγεται μονοο et infra 19. p. 49, 17 12 hoc FGKSm2; cf. Porph. p. 2, 18 οοτος et infra p. 49, 18 13 et om. P aliaque (uel alia que) Dm2(aliquae m1)FGa.c. 14 et add. r; cf. Porph. p. 2, 19 τα γένη ν,α; τά είδη et infra p. 49, 20 post. et tert. et om. R differentia G 15 proprie] Schepss propriae GSm2 edd. propria CDFKRSm1T propria** (et er.) P; cf. Porph. p. 2, 20 ιδίως et infra p. 49, 21 18 pr. est om. C 20 post indiuidua add. alia ad plurali- tatem sicut sunt genera et species et differentiae F 21 quoniam om. F)

45
species habet, species uero differentiis distinguuntur et proprie- tatibus explicantur — accidunt autem in speciebus accidentia secundo loco, principaliter uero in indiuiduis quae sunt sub speciebus. quid autem sit, posterius dicendum est —, genera igitur et de speciebus dicuntur et de differentiis, quae ipsas species distribuunt, et de propriis, quae species componunt. et de his accidentibus quae. cum principaliter in indiuiduis fuerint. in speciebus esse dicuntur. hoc autem monstremus exemplis. et sit nobis genus animal, sit species homo, sit differentia rationale, sit proprium risibile, sit accidens stans uel ambulans uel aliquid in mensura corporis, ut tripedalis. animal ergo, quod genus est. dicitur de specie, id est de homine; dicis enim hominem esse animal. porro autem de speciei differentia nihilo minus dicis genus; dicis enim rationale esse animal. nihil autem prohibet eodem modo et de proprio genus dicere. nam si dicas : quid est risibile? non absurdum est animal nominare. accidentia uero hoc modo principaliter in indiuiduis, secundo uero loco in speciebus sunt. nam si quis dicat ad singulos homines, ut puta Ciceronem, sedere uel stare uel quod aliud libet, in specie hominis eadem quoque conuenire necesse est. nam si Cicero sedet, sedet etiam homo, si Cicero ambulat, ambulat etiam homo. ergo si qua accidentia uenerint ab indiuiduis et ea tracta in speciebus consederint, ad ipsa quoque accidentia dici poterit genus. quid est enim ambulans, si quis interroget, merito animal dicitur. nihil enim ambulare nisi animal potest. porro autem sub speciebus indi- uidua sunt, ut Cicero et Virgilius sub homine, atque de indi- [*](1 habent G a. r. K distinguuntur] S (alt. u s. l.) distinguntur cett. 5 igitur] autem GSm2 post. de om. D, s. l. K 10 rationa- bile Dm1 post post. sit add. autem P 11 quid Dm1 12 post. de om.GPST 13 enim om. C 17 in indiuiduis principaliter C 18 uero om. F 19 ad] CDR om. cett. 20 quod] Ka.c.T brm quid cett. libet aliud GP post libet add. accidens CD 21 post. sed** (et er.) F sed Rm1 22 quae C qua* F 23 tractata S considerint DR cum sederint F considerent T 25 interrogat R 27 atque] at P ad quae T indi- uidu***a (a m2) T)
46
uiduo genus speciei praedicari potest. nam si interrogaueris, quid est Cicero, merito animal dicas. genus igitur et ad speciem et ad differentias et ad accidentia et ad propria et ad indiuidua nominatur. porro autem species non iam de genere neque de differentiis, sed de solis propriis et subiectis indiuiduis appellatur, in illis, id est indiuiduis, quia superest. in propriis uero, quia aequalis est. quid autem sit, hoc modo uideamus. omnia genera speciebus suis supersunt et abundant. abundare autem genera dicimus speciebus plus habere genera uirtutis quam species. homo enim quod est species, solum homo est, animal uero quod est genus, non solum homo est, sed et equus uel bos uel quod aliud libet animali supponere. ita maior uis generis recte de minori sibi et subiecta specie praedicatur. alia uero sunt quae sibi sunt paria, ut sunt pro- pria et species. species est homo, proprium risibile. quicquid ergo fuerit risibile, hoc est homo, quicquid homo, hoc risibile. itaque neque risibile hominis neque homo risibilis potentiam superuadit, sed aequalia sibi ad se inuicem praedicari possunt, ut dicas : quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. [*](p. 16) ita igitur quaecumque supe|riora fuerint, ad illa quae sub- teriora sunt, praedicantur et quaecumque aequalia fuerint. aequaliter sibi ad <se> inuicem praedicantur. illa uero quae sub- teriora sunt et minora, de superioribus et abundantibus, ut sunt genera et species — genera enim abundantia, species minores — praedicari non possunt. numquam enim recte speciem de genere [*](2 dicis D(ci in ras.) FGSm2 3 pr. ad om. FGS, s. l. K 7 aequa- lis est| brm aequale codd. 12 et] et uel DRT etiam uel C quod libet aliud FGK ad supponere s l scil, potes Dm2, supponere potest CR subpositum G 16 hoc est om. D, in ras. Tm2 quicquid—risi- bile (om hoc) s. l. m2, itaque—post. homo (19) om. T post. hoc s. l. FR 17 ita D pr. nec C 18 sed] sed et P 19 post ut add. si FG, s. l.Sm2 20 fuerint—sunt s. l. Sm2 21 sunt s. l. Cm2 22 aequaliter] pariter Tbrm ad om. GKPST edd. Schepss se add. Brandt, cf. 18 23 post abundantibus add. non possunt praedicari C 24 enim om. DPRT, s. l. Sm2 habundanciora P, post abundantia add. sunt FG, s. l. Sm2)
47
praedicabis. ita ergo species de proprio praedicatur ut pari. sed quoniam sub speciebus singillatim indiuidua sunt — indiui- dua autem uocamus quae in nullas species neque in aliquas iam alias partes diuidi possunt, ut est Cato uel Plato uel Cicero et quicquid hominum singulorum est; hos enim in nullis partibus diuidis, ut animal in species, hominem scilicet atque equum, hominem ipsum specialem et singulos circumplecten- tem in Catonem, Platonem, Virgilium et omnes singillatim homines distributos; hominem uero ipsum singulum, id est Ciceronem, in nullos alios distribuere possumus atque ideo άτομον, id est indiuiduum, uocitatum est —. species ergo, quae ad propria aequaliter praedicatur, ad indiuidua, quo- niam maior est species hominis quam quodlibet indiuiduum, ita praedicatur, ut superius ad id quod est subterius. Cicero enim solus Cicero est. homo autem non solum est Cicero, quod si ad indiuidua praedicatur, et ad indiuiduorum acci- dentia praedicabitur. ita igitur species ad genus eo quod superius est, non praedicatur neque ad differentiam, quia dif- ferentia, ut nunc monstraturi sumus, super speciem est, ad proprium uero, cui par est, uel ad indiuiduum, cui superest, praedicatur. differentia uero et ad species et ad propria et ad indiuidua praedicatur. namque rationale, quod est differentia, ad hominem praedicatur, quod est species. item rationale, id [*](1 par KR par sit C de (add. m2) pari D 3 in nullas] in ullas G non in nllas Dm2 (non in illis m1) FK in aliquas—partes] in alias partes Sm1, s. l. qui iam alias m2 iam alias] etiam G 4 possint Dm2 uel piato post cicero C cato (in ras.) uel tito, om. uel Plato R 5 et] uel S ullis F 6 partibus] aliis partibus R partibus aliis C post hominem add. quoque FGKP, s. l. Sm2 7 ipsum hominem C ipsum] uero R 8 platonem uirgilium catonem K Platonem] titotem, om. Virgilium R singulatim DS 11 άτομ,ον] brm athomon GPST athomum cett. 12 post. ad] et ad FK ** ad C esse ad R 13 hominis species C 14 est s. l. Cm2 superius Sm1 inferius C 15 solum] solus FGKST 16 et om. D 17 praedicatur CDR eo om. CDR 18 est om. DΚSΤ sit, FG, s. l. Sm2 20 ante uel add. ad speciem T 21 pr. et om. C 23 id] quod GS)
48
est differentia, praedicatur ad risibile, id est proprium. dicitur enim id esse risibile, quod rationale. nam si homo rationale et homo risibile, constat id quod est risibile, etiam rationale posse nominari. quodsi ad species differentia dicitur, species autem ad indiuidua praedicatur. necesse est ut differentia quoque ad indiuidua praedicetur, dicis enim : qualis est Cicero? rationalis. quodsi differentia ad indiuidua praedicatur, accidentia uero in indiuiduis accidunt, necesse est differentias et ad acci- dentia praedicari. proprium uero quoniam semper unius speciei proprium est, et ad unam speciem praedicatur solam, cuius est proprium. risibile namque, quod proprium est, ad solam hominis speciem praedicatur. quod si ad hominis speciem praedicatur, species uero ad indiuidua dicitur, non est dubium quin proprium quoque de indiuiduis praedicetur. nam si homo risibile animal est, Cicero quoque et Virgilius risibilia animalia recte dicuntur. quodsi proprium ad indiuidua recte dicitur, recte etiam et de accidentibus praedicatur quae in ipsis accidunt indi- uiduis. accidentia uero ipsa et de speciebus et de aliis omni- bus praedicantur et de ipsis maxime indiuiduis. namque et albus equus et albus homo dicitur et iterum niger equus et niger Aethiops. quod si ita est, animal quoque nigrum dicitur. dicitur etiam rationale nigrum et inrationale nigrum, quippe si equus et homo Aethiops nigri sunt. dicitur etiam risibile nigrum, cum homo quis niger fuerit. dicitur etiam indiuiduum nigrum, cum quis unus homo ex Aethiopia nominatur. quod cum ita sit, constat genus ad plurima praedicari, id est [*](2 id risibile esse C risibile id esse P esse del. Tm2 pr. rationale] ratio- nale est C post. rationale] rationale est T 3 pr. risibile] risibile est FR constet D 5 praedicetur Ka.c.S 8 in om. CDFKST, cf. p. 50, 19 et om. DFGKR 10 et om. F, s. l. Tm2 solam—praedicatur (12) om. P 12 post. praedicatur speciem F 13 uero] autem C dicitur] praedicatur T 17 in om. CDFGKS 18 ante ipsa add. et CDPRT, er. uid. S 20 homo albus F 23 sint T ante Aethiops add. et CDR 24 post etiam add. et F 25 cum] FGK (s. l.) cum si CDPRT cum sic S (sic del. m2) edd. quod] quid C 26 sit] est C ante genus add. et DRST)
49
speciem, differentias, accidentia propriaque et indiuidua, nihilo minus et differentiam ad plurima praedicari, id est ad speciem, propria, indiuidua et accidentia, et proprium ad plurima, id est speciem, indiuidua et accidentia, et speciem ad plurima, id est <proprium.> indiuidua et accidentia, accidens uero et ad genus et ad speciem et ad proprium et ad differentiam et ad indiuidua. quod si ita est, has quinque res constat ad plurima praedicari. at uero indiuiduum quoniam sub se nihil habet, ad singulari- tatem quandam et unitatem praedicatur. Cicero enim unus est et ad unum nomen istud aptatur. ita indiuidua quae ad unitatem dicuntur, cunctis superioribus supposita sunt, ut genus, species, differentia, propria uel accidentia, quamuis ad se inuicem dici possunt, ad indiuidua tamen aequaliter praedicantur, ut superius demonstratum est. indiuidua uero quoniam sub se nihil ha|bent [*](p. 17) ubi secari distribuique possint, ad nihil aliud praedicantur nisi ad se ipsa, quae singula atque una sunt. atque hoc est quod ait: eorum quae dicuntur, alia ad unitatem dicuntur, sicut omnia indiuidua, ut est Socrates et hic et illud, alia quae ad multitudinem, ut sunt genera et species et differentiae et propria et accidentia. haec enim communiter, non unius proprie appel- lationis sunt. simile est ac si diceret : haec enim commu- niter ad plurima praedicantur, non ad unitatem sicut indiuidua. et quid sint genera uel species uel differentiae uel propria [*](1 species edd., ad speciem T ad speciem ad differentiam ad acci- dentia C differentiam K propria G et om. DFGRT, s. l. Sm2 indiuiduaque G 2 differentias FGK post. ad om. D species brm 3 propria] ad propria C indiuidua] ad indiuidua CDPRSm1 4 spe- ciem] ad speciem CPR indiuidua] ad indiuidua PR 5 proprium add. Hilgard 8 quoniam] quod D 9 unitatem] ueritatem D 11 ad ut s. l. uel ad Dm2, ut sunt G 13 possint PR ad] et ad P praedi- centur PSm1Tm2 14 quoniam om. P nihil sub se F 15 possunt D 18 sicuti CK pr. et om. GPS hoc F (in ras.) Sm2T 20 pr. et om. GPST differentia CKPRS 21 enim| igitur T non unius —communiter (22) om. D proprie] Schepss propriae codd.; cf. p. 44, 15 24 sunt C (ras. corr.) FSm1 genera sint G differentiae] T differentia cett.)
50
uel accidentia, exemplum supponit dicens : est enim genus, ut animal, species, ut homo — quam dudum hominis speciem cura aliis animantibus sub animali posuimus —, dif- ferentia, ut rationale — qua species scilicet hominis ab inrationali distat animali —, proprium, ut risibile, quod nullum aliud animal neque rationale neque inrationale habet. nullum enim animal ridet nisi solus homo. quare, cum quae- dam caelestium potestatum animalia rationabilia sint, eorum tamen proprium risibile non est, quoniam non rident. recte igitur risibile solius hominis proprium praedicatur. accidens <,ut> album, nigrum et sedere : quia ista in substantia hominum non sunt, merito accidentia uocantur. nam si substantiae cuiuscumque speciei inesset id quod accidens dicimus, inter- empto accidenti periret etiam eius speciei substantia cui accidit. nam quoniam rationale in hominis substantia est, si rationa- bilitas interimatur, hominis quoque substantia necessario peri- tura est idcirco, quod in ipsius speciei substantia naturaque uersatur. at uero nigrum et album uel quaecumque sunt acci- dentia si interimas, species ipsa in qua illa accidebant, manet. nam neque omnis homo candidus neque omnis niger est, et cui alterutra defuerint, eius species non peribit. atque idcirco haec accidentia, ueluti non innata in substantia, sed a foris uenientia, recte nominata sunt.

Nunc ergo, quoniam quid sit genus ostendit et ea quae [*](1-11] Porph. p. 2, 20-22.) [*](1 superponit P 2 post. ut om. C 3 aliis] ceteris T 4 ut om. GST 5 irrationabili P 6 aliud om. D 7 enim om. D 8 rationalia DT 10 hominis solius C ut add. Hilgard; Porph. olov 11 et om. C quia ista] quia F quia (quae T) ista (iste S) quoniam ST non sunt hominum C 12 sunt in ras. Sm2, post sunt add. sed a foris uenientia (ex 32) F substantia GS, ante subst. s. l. in add. Sm2 14 acci- dente CGR 15 in s. l. Cm2 est om. D rationalitas PSm1T rationale G 16 interimantur F 17 quod] quoniam K 18 uersantur Dm1 album et nigrum G et] uel ST 19 ipsae Dm2 manent D permanet T 20 pr. neque ex que Dm2 21 fuerint D eius] et eius CRST ei P 24 ergo] autem FK)

51
ad unitatem dicuntur, ab his quae de plurimis praedicantur distinxit atque distribuit. ipsius generis differentias uel ab his quae ad unitatem dicuntur uel ab eis quae ad pluralitatem congruunt, id est differentia, specie, proprio accidentique. declarat et dicit genus ab illis quae ad sola indiuidua prae- dicantur, id est quae ad unitatem, hoc differre, quod genus ad plurima praedicetur, indiuidua uero ad singula. sed quoniam haec differentia generis ad indiuidua communis erat differentiis speciebusque, propriis et accidentibus, ab illis ipsis aliis dif- ferentiis genus diuidit atque disiungit. quod ita demonstrat :

Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur, differt genus, quod genus est hoc quod de plurimis prae- dicatur. ab his uero reliquis genus differt, primo ab specie, quoniam species etsi de pluribus, non tamen specie differentibus, sed numero praedi- catur.

Ac primum generis specieique distantiam monstrat, quae propior est generi. nam quamuis differentia super speciem sit, super speciem specialissimam differentia ponitur. nam quamuis rationalis differentia super hominem ponatur, quae species specialissima est, tamen ante speciem specialis- [*](11-16] Porph. p. 2, 22—26; ad 13—16 cf. infra p. 53, 16—19.) [*](1 ante ab add. uel C (er.) KT biis F, item 2. 11 al., eis T quae de—uel (s. l. m2) ab his in sup. mg. Cm1? pluribus FGPS 3 quae—ab eis in sup. mg. Cm2 his Dm1GPR quae om. D pluri- tatem CDR 4 accidenteque C 5 declarant F 6 quae om. GP hoc] in hoc C 8 post differentia add. uero D 9 speciebus K spe- ciebusque—differentiis om. R 10 distinguit D ante demonstrat add. meminit atque T 11 differre K 12 hoc quod om. P de om. D pluribus FP 13 uero] p. 53, 16 ergo CDFGKPRS igitur T genus om. T, post differt C 14 a D 18 propior] proprior CT propriorum R prior cett. genere T a genere FK nam—ponitur om. DP, del. Sm2 differentia—sit] generis propria species sit F 19 post sit add. sed ST tamen F non super subalterna (subalternam brm) sed (tamen, sed edd.) CR edd.; fort. post specialissimam excidit tantum 21 est specialissima C)

52
simam ipsa differentia species est eius generis, cui species specialissima supponitur; nam sub animali ante hominem rationale ponitur. igitur cum genus et species utraque ad plurima praedicentur, genus uero ad plurimas species in eo quod quid sit praedicetur, species non iam ad plurimas species, sed ad plurima indiuidua praedicatur. sunt autem quaedam genera generalissima, ut dictum est, supra quae aliud genus inueniri non possit. sunt autem species sub quibus alia species inueniri non possit, et integra species illa nominatur quae numquam genus est, id est sub qua species nullae sunt, nam si sub ea species essent, ipsa etiam genus esse posset. species ergo quae uere species est, alias sub se species non habebit, ut est homo. namque homo quoniam species est, singuli homi- [*](p. 18) nes qui sub ipso sunt, non eius spe|cies, sed indiuidua nomi- nantur. nam si homo genus esset hominum singulorum, genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differentes in eo quod quid sit appellatur, homo, id est species, si sicut genus praedicaretur ad singulos homines, singuli homines specie ipsa differrent. sed quia singuli homines specie non differunt, quod autem specie non differt, si quid ad hoc praedicatum fuerit. non praedicatur ut genus ad species, id est homo non praedi- catur ad singulos homines ut genus ad res plurimas specie differentes, quid igitur? ad res plurimas numero differentes : [*](1 est. species F eius generis, cui] generis (ex generi Sm2) eius cui GS eius cui (cui in ras.) generis F cuius T 5 praedicetur] Schepss praedicatur codd. et edd. non s. l. m2, iam om. D 6 prae- dicantur C (n s. l.) R 7 genera om. KP genus aliud GS 8 autem] etiam T aliae T 9 inuenire Fa c.S possint T 12 species sub se GS 16 specie differentes] species distantes R 17 si sicut] sed sicut in ras R sicut (om. si) DPST 18 praedicatur Pa.c.S prae- dicarent K ad] et ad GS singuli—homines (19) in mg. Dm2 19 singuli sed quia (ex qui m2) S quia post singuli P specie] specie ipsa T 20 **quid C ad haec DGR adhuc K ante fuerit er. non uid., post add. in mg. non praedicantur ut genus ad species id est homo ad singulos homines P 21 ad species—ut genus om. P ad singulos homines non praedicatur GST 23 quid igitur] sed C quod igitur Dm1)
53
singuli enim homines numero a se tantum, non specie distant. atque ideo, quoniam genus sic ad subiecta praedicatur, ut ad plurimas res specie differentes praedicetur, species autem ad subiecta ita praedicatur, ut ad plurimas res numero differen- tes praedicetur, genus in hoc ab specie distat, quoniam genus ad plurimas res specie differentes praedicatur, species autem ad plurimas res numero differentes dicitur. congruunt ergo sibi genus et species, quod genus et species ad plurima praedicantur et utraque in eo quod quid sit. nam si inter- roges : quid est Cicero? animal dicitur. id est genus. et si interroges : quid est Cicero? homo dicitur, id est species. distant autem, quod quamuis utraque ad plurima praedicentur et in eo quod quid sit, genus praedicatur ad res specie dif- ferentes, species uero dicitur ad res tantum numero differentes. quod Porphyrius sic demonstrat :

Ab his uero reliquis quae de pluribus appellan- tur, genus differt, primo ab specie, quoniam spe- cies etsi de pluribus praedicatur, non tamen specie differentibus, sed numero. homo enim species cum sit, de Socrate, Platone, Cicerone praedicatur, qui non specie, sed numero differunt, animal uero, quod genus est, et bouis et equi praedicatio est, quae etiam differunt specie a se inuicem, non numero solo.

[*](16—24] Porph. p. 2, 24—3,1; ad 16—l9 cf. supra p. 51. 13—16.)[*](2 sicut Sm2 5 post genus add. uero R ab om. T a G quo- niam] quod GPST 6 praedicatur] dicitur D 7 congruerunt KS ergo] igitur T 8 post. genus et species om. G 10 Cicero| homo brm et om. K si] si item GPS 13 post sit add. praedicentur F post genus add. tamen F species D 14 dicitur om. FT 16 uero| ergo G 17 primum T a, G 18 plurimis T praedicantur CKR 20 ante Cicerone add. et GKPS 23 etiam] Brandt ita CDGPR ista T. om. FKS; Porph. p. 2, 28 ο" οιαϊέρί·>ζ·.*α; τώ εΐίε; άλλήλων 24 numero solo] in numero solo GR in solo numero S)
54

Quod simile est ac si diceret genus ab specie unam dif- ferentiam plus habere. congruunt namque genera speciebus, quod utraque in eo quod quid sit praedicantur, ut dictum est. congruit item et genus et species, quod utraque ad res plurimas praedicantur. congruit item genus ad species, quod utraque ad res numero differentes praedicantur. nam et singuli homines ita a se diuisi sunt, quantum ad numerum, ut homo ab equo uel a boue uel a coruo uel a quibuslibet aliis animantibus. at uero distat ab specie genus, quod genus de pluribus rebus specie differentibus praedicatur, quod species non habet. nihil autem differre arbitrator, utram ita dicatur ‘aliam rem ad aliam praedicari’ an ‘aliam de alia praedicari’. utramque enim idem intellectus est. nara si animal praedicatur ad hominem, idem etiam animal de homine praedicatur. nam cum inter- rogaueris : quid est homo? respondeas de hominis interrogati one hominem esse animal.

Sed nunc oportet nos ea quae secuntur aspicere. quid ergo sequitur?

A proprio autem genus differt, quod proprium iuxta unam quamque speciem proprium appellatur cuius est proprium, et iuxta ea quae sub specie sunt, scili- cet indiuidua; namque risibile hominis solum est et singulorum utique hominum. genus autem non ad unam speciem, sed ad plures differentes semper aptatur.

[*](19—25] Porph. p. 3, 1-5.)[*](1 a T unã differentiã (utrumque ~ m2) D 3 predicentur P 4 con- gruunt DFTm1 pr. et om. KPR, s. l. G plurimas res GS 5 congruunt T item] item et P ad] et. DGPST utraeque T 8 animalibus GPS 9 genus ab specie GKP 11 arbitrator] D arbi- tratur C arbitretur KR arbitrare PST arbitrere F arbitror G rem om. T ab alia T 12 praedicari om. D aliam] aliam rem DGPST alia] alia re GR (re er.) utrumque] Cm2DF utrum Cm1PR uter- que GKST 13 praedicetur R 14 interrogaris DFPSm1 15 respon- des GST 19 differt genus GPST propriam GS 22 indiuidua scilicet T hominum P solius GS)
55

Ergo hoc uidetur hic dicere, quoniam omne proprium si fuerit speciei unius, tunc uere est proprium. nam si unius speciei non fuerit, sed duarum uel plurium, tunc duabus uel pluribus non proprium, sed erit in substantiae ratione commune. constat ergo proprium ei cuius est proprium soli speciei sin- gulariter adhaerere. unde quia hominis species sola est quae ridet, risibile homini proprie et singulariter aptatur. ad unam semper igitur speciem proprietas adhibetur. distat igitur pro- prium a genere, quod genus semper ad plurimas species appel- latur, proprium uero de una tantum | specie cuius est proprium. [*](p. 19) nam si risibile dicas, ad unam tantum speciem hominis appel- latur. congruit autem genus cum proprio in hoc, quod genus et proprium de pluribus appellantur. namque genus ad plures species appellatur, appellatur etiam genus de his quae sub specie sunt indiuiduis. nam si homo et equus animal est, erit etiam Cicero animal et quilibet equus singulariter animal nominatur. similiter et proprium ad plurima dicitur. dicitur enim ad unam quamque speciem et ad ea indiuidua quae sunt sub specie praedicatur. nam si homo risibilis est, risibilis est etiam Cicero et Virgilius, et quicumque singulariter nomi- nantur, risibiles sunt. congruunt etiam, quoniam utraque in eo quod quid sit praedicantur. nam genus de specie in eo quod quid sit praedicatur. nam si dicis : quid est homo? animal appellabis. item proprium in eo quod quid sit praedicatur. nam [*](1 hoc er. G, s. l. Sm2 hic] hoc G, om. K quoniam] quod GT quia K 2 fuerit unius speciei C unius fuerit speciei GPST est om. R, s. l. Cm2 3 plurimarum G duabus] KSm2 duobus cett. 4 in add. Dm2 5 ergo] igitur C ei** (us er.) S eius GT 6 quia] quoniam GST 7 rideat GST proprio D 8 igitur semper P post. igitur] uero R 9 quod] quoniam G 10 pr. proprium—appellatur om. R specie om. C, in ras. F 11 nam si] nisi Dm1 nam Sm1T ante hominis add. id est DFGPST 13 appellatur DFGKPRa.c.ST 14 etiam] etiam et C 16 etiam s. l. P, om. R nominatur animal P 19 sub s. l. D, om. R 20 etiam om. C quaecumque C nominantur singulariter GS 21 sunt om. G 22 praedicatur Da.c.K de specie post sit C 23 dicis] quis dicat G 24 in eo add. Dm2)

56
si dicis : quid est homo? merito risibile praedicabis. congruunt autem, quod genus et proprium ad plurimas res numero dif- ferentes praedicantur. nam ita a se differunt singula animalia, id est homo, equus et coruus et cetera, ut singuli homines, quantum ad numerum. distat autem a genere, quod genus ad plurimas species praedicatur, proprium uero ad unam solam cuius est proprium nominatur. sed non est inter genus et proprium eadem differentia, quae est inter speciem et genus. nam species de nulla omnino specie praedicatur, proprium uero licet non ad plures, ad unam tamen solam speciem, cuius est proprium, semper aptabitur.

Post hoc igitur de differentiae accidentisque a genere distantia disserit dicens :

A differentia uero et ab accidentibus differt genus, quoniam etsi etiam ista de pluribus specie differen- tibus praedicantur, differentiae scilicet et accidentia quae communiter accidunt, non tamen in eo quod quid sit praedicantur, cum interrogantibus nobis fit secundum ea responsio; magis enim quale quid sit ostendunt.

Differentiam uero et accidens idcirco posterius reseruauit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus. differentia enim et accidens qualitatem cuiuscumque speciei demonstrant, illa substantiae qualitatem, id est differentia, illud. [*](14—20] Porph. p. 3, 5—10.) [*](1 dicas GS 2 autem] etiam Hilgard 4 et cetera singuli T et (del., ut Pm2) ceteri singuli DPRS sicut et ceteri singuli C 7 inter genus est et (et s. l.) C proprium et genus GPST 8 species GS 9 omnino] animo Sm1 alia m2G 11 proprium est G semper om. C aptatur CGPST 12 haec T edd. de om. GKT differentia ST 13 distantiam GPm2 disseret Sm1T 14 ab om. P genus om. CDPR, s. l. Sm2 15 etsi] si GPSm1 16 differentia CDPRS (ex - as); Porph. p. 3, 7 a·. ί'Μψοραί 17 tantum D 18 fit] sit DFS 19 eam responsionem S enim] autem P 20 ostendit KPa.c. 21 Differentia Cm1KSm1T 23 enim] uero C cuiusque FGKS 24 demonstrat PST differen- tiam DP illud, id est] FG illud est DPRST illud autem est C illud K)

57
id est accidens, non substantiae. ergo quoniam genus super speciem est et species supposita generi, genus speciem, spe- cies indiuiduum quid sit ostendit. porro autem solae possunt species differentiae segregare quae qualitatibus eas substantia- libus, id est substantias declarantibus, seiungunt atque dis- pertiunt. nam cum animal genus sit, homo uero uel equus species, quales utraeque species sint monstrat differentiae segregatio, ut dicamus speciem esse hominis rationalem, spe- ciem uero equi inrationalem. si enim quis interroget : quid est homo? animal dicitur. si autem quis dicat : qualis est homo? rationalis respondetur. ita semper differentia non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit appellatur. de accidenti uero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur. namque in praedicamentis inter alias nouem partes accidentis etiam qualitas nominatur. nam etiam si quis inter- roget qualis corui species sit, nigra continuo respondetur. congruunt ergo genera differentiis et accidentibus, quod de speciebus pluribus praedicantur. nam sicut genus plures sub se species habet, ita differentia. nam rationale dicimus deum et hominem. rursus etiam accidens de pluribus speciebus praedicatur. nam nigrum dicimus et hominem et equum et coruum et hebenum et plurimas alias species. rursus congruit genus differentiae, quod, sicut genus, sic differentia aequaliter ad indiuiduum praedicatur. nam si Cicero animal est, quod est genus, et rationale animal est. quod est differentia. con- gruunt etiam, quod de numero differentibus praedicantur, quod [*](9—l6] Porph. p. 3, 10—14.) [*](1 substantia CDR 3 solae] sole K sola CDPRSm1T solas FGSm2 4 differentia CDPRSm1T segregari CDPRT disgregare K quae om. R quae ab P et S eas om. C ea K enim T 5 seiunguntur C' dispertiuntur CDR disperdunt P 7 sint species CK 8 rationale P 9 inrationale TPm2 ut rationale m1 quis post interroget G 11 ratio- nabilis P 13 accidentium C 14 ponatur C 15 post. etiam om. CKR, post si P 17 quae C 18 sub se plures species GPST 19 ita] ita et D rationalem CPSm2 20 et om. C rursum P 22 ebenum K 25 pr. est om. D, s. l. Sm2 26 etiam] autem R)
58
superius de aliis monstratum est. distant autem quod, sicut dictum est, genus in eo quod | quid sit appellatur, differentia uero uel accidentia in eo quod quale sit praedicantur. nam si dicas : quid est homo? appellabis genus et dicis animal esse hominem, si uero qualis sit ad differentiam interrogaueris, rationale respondebis, uel <ad> accidens, nigrum uel album uel qualis quisque sit de quo interrogatur. His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens :

Unde hoc quod de pluribus praedicatur genus di- stat ab his quae de singulis praedicantur, hoc est ab indiuiduis; illo quod de specie differentibus praedi- catur, distat ab speciebus et a propriis; illo etiam in quo quid sit appellatur, secernitur a differentiis et a communiter accidentibus, quod haec duo quale quid sit declarant.

Hoc dicit distare genus ab indiuiduis, quod genus de plu- ribus, ut dictum est, praedicatur. colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias. nam quoniam species de pluribus non specie, sed numero differentibus praedicatur, proprium uero de una tantum specie et de his quae sub eadem specie sunt indiuiduis praedicatur, quamuis de una specie praedicetur, tamen aequa est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non praedicari. nam neque species omnino de speciebus aliquibus poterit praedicari [*](9—15] Porph. p. 3, 14—19.) [*](1 monstratum est de aliis F demonstratum K distat DGPRS 2 differentiae GSm2 3 praedicatur Ca.c. Ga.c.K 4 dicis] dices m1860 6 rationalem CD ((??) er.) FKP rationalis GRSm2 respondit R respon- deo G respondeam P (ex -as) T responde*t S <ad> accidens, nigrum] Brandt accidens nigrum codd. edd. 7 quo om. F 8 rursus om. G, s. l. P, del. Sm2 10 hiis F iis G is K hoc] id R 11 illo—pro- priis in sup. mg. Dm2 illud D (m2) R 12 ab] a KPR a om. GST illud DR etiam] enim CDR 14 a om. RT iam D 16 ut dictum est de pluribus F 19 praedicantur CFK 20 hiis F is K 21 specie om. CDR post quamuis add. enim D 23 specie] numero CR non om. CDR, s. l. P 24 aliquid F)

59
neque proprium, quoniam proprium non de pluribus speciebus, sed de una tantum cuius est specie praedicatur. quod si ita est, una differentia a genere species et propria seiunguntur. accidens uero et differentia eadem quoque una a genere dif- ferentia separantur, quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia uero uel accidentia in eo quod quale appellantur.

Has Porphyrius ad constituendam generis rationem dif- ferentias quam parcissime potest colligit et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc uero quantum sat est dicit se <neque deminutam neque> abundantem generis constituisse rationem hoc dicens :

Hoc si ita est, nullo minus aut plus effecta est generis definitio.

Perfectam plenamque se generis definitionem fecisse dicit, quoniam neque plus neque minus facta sit definitio, sed aequa- liter ad genus pariterque composita. quod unde sit, hoc modo monstrandum est. nouimus quod quaedam res quae ad alia praedicantur, his de quibus praedicantur, abundant, ut genera et species. namque animal, quod genus est, de homine, quod est species, hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bouem atque in alia ualet aptari. ergo si quis ad quam- libet rem abundantem fecerit maioremque definitionem quam ipsa res fuerit quam definit, non erit integra propriaque defi- nitio, quoniam non solum illam rem amplectitur quam definit, [*](12 s.] Porph. p. 3, 19 s.) [*](2 specie] proprium specie C proprium GS 4 eadem] in eadem D a genere una GPS 6 qualis GP, post add. sit GPS est C 7 con- struendam GK contuendam G (in mg.) DR 9 probaturus posterius GPS 10 se] sed D, in ras. R loc. expleuit Brandt; cf. p. 60, 18. Ed. sec. II 8 superfluum.. deminutum et Addenda generis post rationem GS con- stituens P 12 nullo] nullo modo FGK; cf. Boeth. in Arist. π. έρμ. II 499, 22 Μ. 14 dicit post se, om. post fecisse C 16 pariliterque bm unde] quale GPS quales K, ad unde (del. Cm2) s. l. add. quale Cm2Dm2 17 demonstrandum C 20 hoc] DRT in hoc C, om. FGKPS, fort. recte abundant FRT (ex -at m1?) 21 bouem] in bouem PT quamlibet] ali- quam GS 22 abundanter R 23 quam om. DRT, del. Cm1? erit post propriaque GS 24 solam DGKS complectitur GS definit om. F)

60
si maior fuerit definitio, sed etiam alias quascumque res, quibus ipsius definitionis terminus abundabit. maiorum igitur praedi- camentorum maior erit definitio, minorum uero minor erit etiam definitio. animal ergo, quod maius est, ita definiunt : animal est substantia animata sensibilis, hominem uero, quod ab animali minus est, ita definiunt : animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile. quoniam maius est animal ab homine, maior etiam erit animalis definitio ab hominis definitione. plus enim erit dicere ‘substantia animata sensibilis’ quam ‘animal rationale et mortale’. nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem complectitur. sed etiam equum uel bouem atque alias huiusmodi species. si quis ergo ad hominem maiorem definitionem aptauerit, quae est ani- malis, ut ita definiat hominem : homo est substantia animata sensibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quae species hominis non sunt. si quis uero maiori rei minorem definitionem aptauerit, curtam et deminutam quodammodo faciet rationem. nam si quis animal definire uolens dicat : animal est res rationalis, risus et disciplinae perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quaedam animalia quae [*](p. 21) istius | definitionis rationem subterfugere atque euadere possunt. est enim animal bos, quod neque rationale sit neque risus perceptibile. sola igitur relinquuntur bene definiri quaecumque aequalibus definitionibus constituuntur. ubi autem aequalis definitio sit, hoc modo possumus reperire. praedicamenta quae- cumque fuerint, si maius praedicamentum de minore aliquo praedicatur, conuerti non potest, ut minus de maiore praedi- cetur. semper enim maiora de minoribus, numquam minora [*](3 etiam ante erit P, ante minor GS, om. R 4 ergo] uero GS 5 ab om. DΚ 6 ante animal add. homo est FGKS 7 quoniam] quod P quo S quodsi T ab om. GS 8 erit etiam DPS 10 et om. GPS 12 uel] et G 13 maiorem s. l. Dm2 15 plena om. F 16 possit GKa.c.PST 17 uero] ergo F 18 diminutam DGKPR 19 rationem faciet GP 24 relinquantur CDRT, recte? 25 autem om. R enim C 26 fit G 28 minus] r minor CDFGPRST maior K)
61
de maioribus praedicantur. nam si quis dicat hominem esse animal, non poterit conuertere animal esse hominem. nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est, animal, quantum ad species, potest esse etiam non homo. paria uero praedicamenta semper sibi ipsa inuicem conuertuntur. nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem prae- dicatum etiam conuerti potest, ut homo ad risibile praedicetur. dicitur enim : quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. ergo quascumque definitiones conuertere potes, illae uerae atque pares sunt, quascumque uero conuertere non potes, aut maiores sunt aut minores, pares inueniri non possunt. nam si dicas hominem substantiam esse animatam atque sensibilem. uerum est. item si conuertas et dicas substantiam animatam atque sensibilem esse hominem, non omnino uerum dixeris. potest enim et substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse. item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae capacem esse animal, uerum dixeris. si autem dicas atque conuertas animal esse rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae perceptibilem, non omnino uerum dixeris. potest enim esse animal et non esse rationale et risus capax. ergo quotiens est maior definitio quam id quod definitur, si prius dicitur id quod definitur et maior definitio adhibetur, uera esse poterit definitio. si enim prius dixeris hominem, rem minorem, et ad ipsum posterius adhibueris definitionem maio- rem, ut prius dicas ‘hemo est’. et post subiungas ‘substantia [*](2 conuerti GPS 5 ipsa om. GPS 6 praedicatum] brm praedicatur codd.p 7 etiam] et FGKS 9 potest P(t er., item 10) R 10 atque om. D pares] et pares F 11 inuenire P 12 dicas] quis dicat T esse substantiam CGS 13 iterum T si conuertas] sicut uertas (ueri- tas F) FS 14 atque] et FK 15 enim om. CK esse post sensi- bilis GPS 17 capacem] perceptibilem GS ante dixeris er. non uid. C 18 esse animal GS 19 praeceptibilem D capacem GS uera CDPRT 21 maior est GPS quam id—maior definitio in inf. mg. Dm2 22 prius] prius uero F dicitur post definitur GS 23 rem] esse P 24 mino- rem] hic desinit cod. R ipsum] ipsum hominem GS postea GPST 25 ut] nisi F dicas prius GPST postea GPS)
62
animata sensibilis’, uerum est. homo enim necessario est substantia animata sensibilis. si uero prius dixeris definitionem et postea dixeris id quod definies, uera esse non omnino potest. nam si definitionem maiorem prius dixeris dicens ‘substantia animata sensibilis’ et postea rem minorem intuleris, ut dicas ‘homo est’, ut sit ‘substantia animata sensibilis homo est’, non omnino uerum est. potest enim esse et substantia animata sensibilis, non tamen homo. at uero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quae definitur, si prius dicta sit definitio, uera est, posterius, falsa. nam si dixeris definitionem quae est minor ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax’ et post intuleris ‘animal est’, ut sit ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax animal est’, uera est. omnis enim res quae rationalis et mortalis est et risus et disciplinae capax, necessario animal est. at uero si conuerteris et rem maiorem prius dixeris. post uero minorem definitionem adhibueris, uera omnino esse non potest. nam si dicas prius ‘animal est’, postea autem iun- xeris ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae perceptibilis’. non omnino uerum est. potest enim esse animal et rationale uel mortale non esse. itaque si maior est definitio quam res fuerit, si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, uera est, si uero prius definitionem dixeris, post rem intuleris, falsa est. in minoribus uero definitionibus et maioribus rebus contra [*](1 ante sensibilis add. atque GS 3 uera esse omnino non potest D non omnino uera esse potest GS; an omnino post uera ponendum? cf. 16 et p. 63, 3 6 ut sit—homo est om. P ut sit] T ut GKS et Dm1 et si CDm2 sed et F et sit Engelbrecht sensibilis] atque sensi- bilis GS sensibilis—sensibilis (8) in sup. mg. Dm2 7 omnino uerum —generis diffinitionem (p. 63, 16) in scidula add. Tm1? esse post sensibilis FGKS 8 non tamen homo] et homo non esse FGKS (ex 61, 15) 9 ipsa om. GK 11 et post-capax (13) om. FGKS (6 fere litt. er.) 12 animal est om. CD. in ras. P 13 ante uera add. necessario F 14 et mortalis est] mortalis G secund. et om. FGKS et disciplinae om. CDPT capax] capax est G 16 uero om. G esse omnino GPS 17 autem iunxeris] uero adiunxeris C 18 mortalis om. C 20 uel] et GT est om. GPST 22 est] erit GS postea CT)
63
est. nam si definitionem prius dixeris, postea rem subieceris, uera est, si uero rem prius dixeris, postea definitionem sub- ieceris, uera omnino esse non potest. at uero in aequalibus definitionibus conuerti aequaliter potest. nam quoniam solius hominis haec est definitio ‘animal rationale, mortale <,risus et disciplinae perceptibile)>, aequalis est haec ad hominem definitio, quoniam non est cui alii possit aptari. itaque uel si prius rem dixeris, postea definitionem subieceris, uera erit, ut est ‘homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile’, sin uero conuerteris et prius definitionem, postea rem dixeris, ut si dicas ‘animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disci- plinae perceptibile homo est’, haec quoque uera est. ita semper, ut definitiones uerae sint, neque plus neque minus in defini- tionibus oportet aptari, sed aequali|ter definitiones conuenien- [*](p. 22) terque disponi. quod Porphyrius scilicet non ignorans ait se neque plus neque minus effecisse generis definitionem.