De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
HAEC cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter similiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: O, inquam, ueri praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius
Tum illa: Et esset, inquit, infinita stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti uelut patrisfamilias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque inbecillos nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia, malis semper infortunata confingere multaque id genus quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto, uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.
- Sunt etenim pennae uolucres mihi
- Quae celsa conscendant poli.
- Quas sibi cum uelox mens induit,
- Terras perosa despicit,
- Aeris inmensi superat globum,
- Nubesque postergum uidet,
- Quique agili motu calet aetheris,
- Transcendit ignis uerticem,
- Donec in astriferas surgat domos
- Phoeboque coniungat uias
- Aut comitetur iter gelidi senis
- Miles corusci sideris,
- Vel quocumque micans nox pingitur,
- Recurrat astri circulum
- Atque ubi iam exhausti fuerit satis,
- Polum relinquat extimum
- Dorsaque uelocis premat aetheris
- Compos uerendi luminis.
- Hic regum sceptrum dominus tenet
- Orbisque habenas temperat
- Et uolucrem currum stabilis regit
- Rerum coruscus arbiter.
- Huc te si reducem referat uia,
- Quam nunc requiris immemor:
- ' Haec,' dices, ' memini, patria est mihi,
- Hinc ortus, hic sistam gradum.'
- Quod si terrarum placeat tibi
- Noctem relictam uisere,
- Quos miseri toruos populi timent
- Cernes tyrannos exules.
Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis! Nec dubito quin possis efficere; tu modo quem excitaueris ne moreris. Primum igitur, inquit,
bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet inbecillitas mali; at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult; at si potestas absit, uoluntas frustra sit. Quo fit ut si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis.
Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis? Minime. Quod uero quisque potest, in eo ualidus, quod uero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. Fateor, inquam. Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae quae diuersis studiis agitur ad beatitudinemRursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime administrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis? Etsi coniecto, inquam, quid uelis, planius tamen audire desidero. Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis? Minime, inquam. Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? Ne hoc quidem, inquam. Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet aliusque cui
praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes. Vide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas qui ne ad hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compelli intentio. Et quid si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum uires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset, quo nihil ulterius peruium iaceret incessui, ambulandi poten-
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit, esse etiam quod in sua natura situm est derelinquit. 'Sed possunt,' inquies, 'mali.' Ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a uiribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala quae minime ualerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat. Nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo
- Quos uides sedere celsos solii culmine reges
- Purpura claros nitente saeptos tristibus armis
- Ore toruo comminantes rabie cordis anhelos,
- Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
- Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas.
- Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis.
- Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens
- Maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet
- Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
- Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis.