De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Adsentior, inquam, cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. Tum illa, Quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoueris? Infinita, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque qui bonum est continget agnoscere. Atqui hoc uerissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt. Manebunt. Nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse? Tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur,

p.278
ut quae sufficientia est, eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur? Demonstratum, inquam nec dubitari ullo modo potest. Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint, bona fiunt; nonne haec ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit? Ita, inquam, uidetur. Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis an minime? Ita est. Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus. Negare, inquam, nequeo. Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum destiterit? Quonam modo? Vt in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal uocatur; cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana uisitur species; at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum uero unum esse desinit, interire. Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud uidetur. Estne igitur, inquit, quod in quantum naturaliter agat relicta subsistendi appetentia uenire ad intentum corruptionemque desideret? Si animalia, inquam, considerem
p.280
quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat. Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito. Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi quantum earum natura queat cito exarescere atque interire non possint. Nam aliae quidem campis aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura quod conuenit et ne, dum manere possunt, intereant, elaborat. Quid quod omnes uelut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt? Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur? Iam uero quanta est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicat propagentur! Quae omnia non modo ad tempus manendi uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat? Ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant? Cur enim flammas quidem sursum leuitas uenit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque
p.282
conueniunt? Porro autem quod cuique consentaneum est, id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt. Iam uero quae dura sunt ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissoluantur resistunt. Quae uero liquentia ut aer atque aqua, facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur, ignis uero omnem refugit sectionem. Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes; nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit. Nam saepe mortem cogentibus causis quam natura re-formidat uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum coercet uoluntas. Adeo haec sui caritas non ex animali motione sed ex naturali intentione procedit. Dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent; quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem. Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta uidebantur. Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit, id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit. Verum est, inquam. Omnia igitur, inquit, unum desiderant. Consensi. Sed
p.284
unum id ipsum monstrauimus esse quod bonum. Ita quidem. Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet i ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. Nihil, inquam, uerius excogitari potest. Nam uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt, aut si quid est ad quod uniuersa festinent, id erit omnium summum bonorum. Et illa: Nimium, inquit, o alumne laetor, ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti. Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas. Quid? inquam. Quis esset, inquit, rerum omnium finis. Is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.

  1. Quisquis profunda mente uestigat uerum
  2. Cupitque nullis ille deuiis falli,
  3. In se reuoluat intimi lucem uisus
  4. Longosque in orbem cogat inflectens motus
  5. Animumque doceat quidquid extra molitur
  6. Suis retrusum possidere thesauris.
  7. Dudum quod atra texit erroris nubes
  8. Lucebit ipso perspieacius Phoebo.
  9. Non omne namque mente depulit lumen
  10. Obliuiosam corpus inuehens. molem.
  11. Haeret profecto semen introrsum ueri
  12. Quod excitatur uentilante doctrina.
  13. p.286
  14. Nam cur rogati sponte recta censetis,
  15. Ni mersus alto uiueret fomes corde?
  16. Quod si Platonis Musa personat uerum,
  17. Quod quisque discit immemor recordatur.

Tum ego: Platoni, inquam, uehementer assentior, nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi. Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. Quid? inquam. Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero. Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam. Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset, nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret. Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque diuelleret, nisi unus esset qui quod nexuit contineret. Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus

p.288
explicarent, nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret. Hoc quidquid est quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis uocabulo deum nomino. Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas. Sed quae proposuimus intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? Ita quidem. Et ad mundum igitur inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. Id, inquam, ita est necessarium. Per se igitur solum cuncta disponit. Negari, inquam, nequit. Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. Memini, inquam. Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur. Vehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. Credo; inquit, iam enim ut arbitror uigilantius ad cernenda uera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet. Quid? inquam. Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia sicuti docui ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum
p.290
ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant? Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus. Nihil est igitur quod naturam seruans deo contrahe conetur. Nihil, inquam. Quod si conetur, ait, num tandem proficiet quidquam, aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus? Prorsus, inquam, nihil ualeret. Non est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit obsistere. Non, inquam, arbitror. Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit. Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat. Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huiusmodi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat. Tuo, inquam, arbitratu. Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit. Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat. Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. Nihil, inquam. Num igitur deus facere malum potest? Minime, inquam. Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest. Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris
p.292
egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus sumptis sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.

Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabantur exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait:

πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον ὄγκῳ
rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat. Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod admirere, cum Pia tone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
p.294

  1. Felix qui potuit boni
  2. Fontem uisere lucidum,
  3. Felix qui potuit grauis
  4. Terrae soluere uincula.
  5. Quondam funera coniugis
  6. Vates Threicius gemens
  7. Postquam flebilibus modis
  8. Siluas currere mobiles.
  9. Amnes stare coegerat,
  10. Iunxitque intrepidum latus
  11. Saeuis cerua leonibus,
  12. Nec uisum timuit lepus
  13. Iam cantu placidum canem,
  14. Cum flagrantior intima
  15. Feruor pectoris ureret,
  16. Nec qui cuncta subegerant
  17. Mulcerent dominum modi,
  18. Inmites superos querens
  19. Infernas adiit domos.
  20. Illic blanda sonantibus
  21. Chordis carmina temperans
  22. Quidquid praecipuis deae
  23. Matris fontibus hauserat,
  24. Quod luctus dabat impotens,
  25. Quod luctum geminans amor,
  26. Deflet Taenara commouens
  27. Et dulci ueniam prece
  28. Vmbrarum dominos rogat.
  29. Stupet tergeminus nouo
  30. Captus carmine ianitor,
  31. Quae sontes agitant metu
  32. p.296
  33. Ultrices scelerum deae
  34. Iam maestae lacrimis madent.
  35. Non Ixionium caput
  36. Velox praecipitat rota
  37. Et longa site perditus
  38. Spernit numina Tantalus.
  39. Vultur dum satur est modis,
  40. Non traxit Tityi iecur.
  41. Tandem, 'Vincimur,' arbiter
  42. Vmbrarum miserans ait, '
  43. Donamus comitem uiro
  44. Emptam carmine coniugem,
  45. Sed lex dona coerceat,
  46. Ne, dum Tartara liquerit,
  47. Fas sit lumina flectere.
  48. Quis legem det amantibus?
  49. Maior lex amor est sibi.
  50. Heu, noctis prope terminos
  51. Orpheus Eurydicen suam
  52. Vidit, perdidit, occidit.
  53. Vos haec fabula respicit
  54. Quicumque in superum diem
  55. Mentem ducere quaeritis.
  56. Nam qui Tartareum in specus
  57. Victus lumina flexerit,
  58. Quidquid praecipuum trahit
  59. Perdit, dum uidet inferos.