De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat:

ὦ δόξα δόξα μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari
p.248
potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non nideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.

  1. Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu
  2. Vnus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
  3. Ille dedit Phoebo radios dedit et cornua lunae,
  4. p.250
  5. Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,
  6. Hic clausit membris animos celsa sede petitos.
  7. Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
  8. Quid genus et proauos strepitis? Si primordia uestra
  9. Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
  10. Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.

Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem; quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.

p.252

  1. Habet hoc uoluptas omnis,
  2. Stimulis agit fruentes
  3. Apiumque par uolantum
  4. Vbi grata mella fudit,
  5. Fugit et nimis tenaci
  6. Ferit icta corda morsu.

Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis uero implicitae malis sint, breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei corporis seruum? Iam uero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare potentis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his

p.254
potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! Quod si? ut Aristoteles 1 ait, Lynceis oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimat e quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui! Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec quae nec praestare quae polluentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt

  1. Eheu quae miseros tramite deuios
  2. Abducit ignorantia!
  3. Non aurum in uiridi quaeritis arbore
  4. Nec uite gemmas carpitis,
  5. Non altis laqueos montibus abditis
  6. Vt pisce ditetis dapes
  7. Nec uobis capreas si libeat sequi,
  8. Tyrrhena captatis uada.
  9. Ipsos quin etiam fluctibus abditos
  10. Norunt recessus aequoris,
  11. Quae gemmis niueis unda feracior
  12. Vel quae rubentis purpurae
  13. p.256
  14. Nec non quae tenero pisce uel asperis
  15. Praestent echinis litora.
  16. Sed quonam lateat quod cupiunt bonum,
  17. Nescire caeci sustinent,
  18. Et quod stelliferum trans abiit polum,
  19. Tellure demersi petunt.
  20. Quid dignum stolidis mentibus inprecer?
  21. Opes honores ambiant;
  22. Et cum falsa graui mole parauerint,
  23. Tum uera cognoscant bona.

Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit, quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare.Atqui uideo, inquam, nec opibus sufficicntiam nec regnis potentiam nec reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluntatibus posse contingere. An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti? Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.

Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?Minime, inquam. Recte tu quidem. Nam si quid est quod in ulla re inbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno. Ita est, inquam. Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura. Sic uidetur. Quod uero huiusmodi sit, spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione

p.258
dignissimum? At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest. Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum esse iudicemus. Addamus, si quidem uera nolumus confiteri. Quid uero, inquit, obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum? Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine quam sibi praestare non possit atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius. Non possum, inquam, quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear. Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. Consequitur, inquam. Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum? Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri. Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae, claritudinis, reuerentiae, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam. Necesse est, inquam. Hoc igitur quod est unum simplexque natura, prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem quae nulla est nec ipsam quam minime affectat adsequitur. Quonam, inquam, modo? Qui diuitiae, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uolup-
p.260
tates, ne pecuniam quam parauit amittat. Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui uero solum posse desiderat, profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant uides. Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur cumque haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat potens esse desistat. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet. Nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat apprehendit. Quid igitur? inquam. Si qui cuncta simul cupiat adipisci, summam quidem ille beatitudinis uelit. Sed num in his eam reperiet, quae demonstrauimus id quod polluentur non posse conferre? Minime, inquam. In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare ei eduntur, beatitudo nullo modo uestiganda est. Fateor, inquam, et hoc nihil dici uerius potest. Habes igitur, inquit, et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis. Atqui haec, inquam, uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas aperire conaris. Nam nisi fallor ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum,
p.262
quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. O te alumne hac opinione felicem, si quidem hoc, inquit, adieceris. . . . Quidnam? inquam. Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huiusmodi statum possit afferre? Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. Haec igitur uel imagines ueri boni uel inperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. Assentior inquam. Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas. Id quidem, inquam, iam dudum uehementer exspecto. Sed cum, ut in Timaeo 1 Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur? Inuocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. Recte, inquit, ac simul ita modulata est.

  1. O qui perpetua mundum ratione gubernas
  2. Terrarum caelique sator qui tempus ab aeuo
  3. Ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri,
  4. Quem non externae pepulerunt fingere causae
  5. p.264
  6. Materiae fluitantis opus, uerum insita summi
  7. Forma boni liuore carens, tu cuncta superno
  8. Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse
  9. Mundum mente gerens similique in imagine formans
  10. Perfectasque iubens perfectum absoluere partes.
  11. Tu numeris elementa ligas ut frigora flammis
  12. Arida conueniant liquidis, ne purior ignis
  13. Euolet aut mersas deducant pondera terras.
  14. Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
  15. Conectens animam per consona membra resoluis.
  16. Quae cum secta duos motum glomerauit in orbes,
  17. In semet reditura meat mentemque profundam
  18. Circuit et simili conuertit imagine caelum.
  19. Tu causis animas paribus uitasque minores
  20. Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans
  21. In caelum terramque seris quas lege benigna
  22. Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
  23. Da pater augustam menti conscendere sedem,
  24. Da fontem lustrare boni, da luce reperta
  25. In te conspicuos animi defigere uisus.
  26. p.266
  27. Dissice terrenae nebulas et pondera molis
  28. Atque tuo splendore mica! Tu namque serenum,
  29. Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
  30. Principium, uector, dux, semita, terminus idem.

Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huiusmodi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum negari nequit. Omne enim quod inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim perfectione sublata, unde illud quod inperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum coepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. Quod si, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.Firmissime, inquam, uerissimeque conclusum est. Quo uero, inquit, habitet, ita considera. Deum rerum omnium principem bonum esse communis humanorum con-

p.268
ceptio probat animorum. Nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet? Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit. Erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum. Sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus; ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. .Accipio, inquam, nec est quod contradici ullo modo queat. Sed quaeso, inquit, te uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. Quonam, inquam, modo? Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diuersam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis. Sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si natura quidem inest, sed est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest: quis haec diuersa coniunxerit? Postremo quod a qualibet re diuersum est, id non est illud a quo intellegitur esse diuersum. Quare
p.270
quod a. summo bono diuersum est sui natura., id summum bonum non est—quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione concluserim. Rectissime, inquam. Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. Ita est, inquam. Igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio. Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quae a se diuersa sint esse non possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur quae summa sunt bona ea possunt esse diuersa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus; quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa diuinitas. Nihil, inquam, nee reapse uerius 1 nec ratiocinatione firmius nee deo dignius concludi potest. Super haec, inquit, igitur ueluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre quae porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi ueluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo uero est ipsa diuinitas, diuinitatis adeptione
p.272
beatos fieri manifestum est: sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus deus, sed natura quidem unus; participatione uero nihil prohibet esse quam plurimos. Et pulchrum, inquam, hoc atque pretiosum, siue porisma siue corollarium uocari mauis. Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his annectendum . esse ratio persuadet. Quid? inquam, Cum multa, inquit, beatitudo continere uideatur, utrumne haec omnia unum ueluti corpus beatitudinis quadam partium uarietate coniungant an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc uero cetera referantur? Vellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? Ac summum quidem, inquam. Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas ac uoluptas beatitudo esse iudicatur. Quid igitur? Haecine omnia bonum—sufficientia potentia ceteraque—ueluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum ueluti ad uerticem cuncta referuntur? Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero. Cuius discretionem rei sic accipe. Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque inuicem discreparent. Haec est enim partium natura ut unum corpus diuersa coinponant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt; minime igitur membra sunt. Alioquin ex uno membro beatitudo uidebitur esse coniuncta—quod fieri nequit. Id quidem, inquam, dubium non est, sed id quod
p.274
restat exspecto. Ad bonum uero cetera referri palam est. Idcirco enim sufficientia petitur quoniam bonum esse iudicatur, idcirco potentia quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reuerentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est. Quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo potest. Contraque etiam quae natura bona non sunt, tamen si esse uideantur, quasi uere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. Cuius uero causa quid expetitur, id maxime uidetur optari, ueluti si sal ut is causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam. Nihil uideo cur dissentire quispiam possit. Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus. Ita, inquam. Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam.

  1. Huc omnes pariter uenite capti
  2. Quos fallax ligat improbis catenis
  3. p.276
  4. Terrenus habitans libido mentes,
  5. Haec erit-uobis requies laborum,
  6. Hic portus placida manens quiete,
  7. Hoc patens unum miseris asylum.
  8. Non quidquid Tagus aureis harenis
  9. Donat aut Hermus rutilante ripa
  10. Aut Indus calido propinquus orbi
  11. Candidis miscens uirides lapillos,
  12. Inlustrent aciem magisque caecos
  13. In suas condunt animos tenebras.
  14. Hoc quidquid placet excitatque mentes,
  15. Infimis tellus aluit cauernis;
  16. Splendor quo legitur uigetque caelum,
  17. Vitat obscuras animae ruinas.
  18. Hanc quisquis poterit notare lucem,
  19. Candidos Phoebi radios negabit.

Adsentior, inquam, cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. Tum illa, Quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoueris? Infinita, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque qui bonum est continget agnoscere. Atqui hoc uerissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt. Manebunt. Nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse? Tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur,

p.278
ut quae sufficientia est, eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur? Demonstratum, inquam nec dubitari ullo modo potest. Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint, bona fiunt; nonne haec ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit? Ita, inquam, uidetur. Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis an minime? Ita est. Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus. Negare, inquam, nequeo. Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum destiterit? Quonam modo? Vt in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal uocatur; cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana uisitur species; at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum uero unum esse desinit, interire. Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud uidetur. Estne igitur, inquit, quod in quantum naturaliter agat relicta subsistendi appetentia uenire ad intentum corruptionemque desideret? Si animalia, inquam, considerem
p.280
quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat. Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito. Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi quantum earum natura queat cito exarescere atque interire non possint. Nam aliae quidem campis aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura quod conuenit et ne, dum manere possunt, intereant, elaborat. Quid quod omnes uelut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt? Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur? Iam uero quanta est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicat propagentur! Quae omnia non modo ad tempus manendi uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat? Ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant? Cur enim flammas quidem sursum leuitas uenit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque
p.282
conueniunt? Porro autem quod cuique consentaneum est, id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt. Iam uero quae dura sunt ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissoluantur resistunt. Quae uero liquentia ut aer atque aqua, facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur, ignis uero omnem refugit sectionem. Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes; nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit. Nam saepe mortem cogentibus causis quam natura re-formidat uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum coercet uoluntas. Adeo haec sui caritas non ex animali motione sed ex naturali intentione procedit. Dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent; quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem. Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta uidebantur. Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit, id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit. Verum est, inquam. Omnia igitur, inquit, unum desiderant. Consensi. Sed
p.284
unum id ipsum monstrauimus esse quod bonum. Ita quidem. Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet i ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. Nihil, inquam, uerius excogitari potest. Nam uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt, aut si quid est ad quod uniuersa festinent, id erit omnium summum bonorum. Et illa: Nimium, inquit, o alumne laetor, ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti. Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas. Quid? inquam. Quis esset, inquit, rerum omnium finis. Is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.

  1. Quisquis profunda mente uestigat uerum
  2. Cupitque nullis ille deuiis falli,
  3. In se reuoluat intimi lucem uisus
  4. Longosque in orbem cogat inflectens motus
  5. Animumque doceat quidquid extra molitur
  6. Suis retrusum possidere thesauris.
  7. Dudum quod atra texit erroris nubes
  8. Lucebit ipso perspieacius Phoebo.
  9. Non omne namque mente depulit lumen
  10. Obliuiosam corpus inuehens. molem.
  11. Haeret profecto semen introrsum ueri
  12. Quod excitatur uentilante doctrina.
  13. p.286
  14. Nam cur rogati sponte recta censetis,
  15. Ni mersus alto uiueret fomes corde?
  16. Quod si Platonis Musa personat uerum,
  17. Quod quisque discit immemor recordatur.

Tum ego: Platoni, inquam, uehementer assentior, nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi. Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. Quid? inquam. Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero. Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam. Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset, nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret. Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque diuelleret, nisi unus esset qui quod nexuit contineret. Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus

p.288
explicarent, nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret. Hoc quidquid est quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis uocabulo deum nomino. Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas. Sed quae proposuimus intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? Ita quidem. Et ad mundum igitur inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. Id, inquam, ita est necessarium. Per se igitur solum cuncta disponit. Negari, inquam, nequit. Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. Memini, inquam. Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur. Vehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. Credo; inquit, iam enim ut arbitror uigilantius ad cernenda uera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet. Quid? inquam. Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia sicuti docui ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum
p.290
ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant? Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus. Nihil est igitur quod naturam seruans deo contrahe conetur. Nihil, inquam. Quod si conetur, ait, num tandem proficiet quidquam, aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus? Prorsus, inquam, nihil ualeret. Non est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit obsistere. Non, inquam, arbitror. Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit. Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat. Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huiusmodi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat. Tuo, inquam, arbitratu. Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit. Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat. Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. Nihil, inquam. Num igitur deus facere malum potest? Minime, inquam. Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest. Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris
p.292
egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus sumptis sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.

Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabantur exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait:

πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον ὄγκῳ
rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat. Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod admirere, cum Pia tone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
p.294

  1. Felix qui potuit boni
  2. Fontem uisere lucidum,
  3. Felix qui potuit grauis
  4. Terrae soluere uincula.
  5. Quondam funera coniugis
  6. Vates Threicius gemens
  7. Postquam flebilibus modis
  8. Siluas currere mobiles.
  9. Amnes stare coegerat,
  10. Iunxitque intrepidum latus
  11. Saeuis cerua leonibus,
  12. Nec uisum timuit lepus
  13. Iam cantu placidum canem,
  14. Cum flagrantior intima
  15. Feruor pectoris ureret,
  16. Nec qui cuncta subegerant
  17. Mulcerent dominum modi,
  18. Inmites superos querens
  19. Infernas adiit domos.
  20. Illic blanda sonantibus
  21. Chordis carmina temperans
  22. Quidquid praecipuis deae
  23. Matris fontibus hauserat,
  24. Quod luctus dabat impotens,
  25. Quod luctum geminans amor,
  26. Deflet Taenara commouens
  27. Et dulci ueniam prece
  28. Vmbrarum dominos rogat.
  29. Stupet tergeminus nouo
  30. Captus carmine ianitor,
  31. Quae sontes agitant metu
  32. p.296
  33. Ultrices scelerum deae
  34. Iam maestae lacrimis madent.
  35. Non Ixionium caput
  36. Velox praecipitat rota
  37. Et longa site perditus
  38. Spernit numina Tantalus.
  39. Vultur dum satur est modis,
  40. Non traxit Tityi iecur.
  41. Tandem, 'Vincimur,' arbiter
  42. Vmbrarum miserans ait, '
  43. Donamus comitem uiro
  44. Emptam carmine coniugem,
  45. Sed lex dona coerceat,
  46. Ne, dum Tartara liquerit,
  47. Fas sit lumina flectere.
  48. Quis legem det amantibus?
  49. Maior lex amor est sibi.
  50. Heu, noctis prope terminos
  51. Orpheus Eurydicen suam
  52. Vidit, perdidit, occidit.
  53. Vos haec fabula respicit
  54. Quicumque in superum diem
  55. Mentem ducere quaeritis.
  56. Nam qui Tartareum in specus
  57. Victus lumina flexerit,
  58. Quidquid praecipuum trahit
  59. Perdit, dum uidet inferos.