De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? Tu

p.164
uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato. Tum illa: Huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis? Atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat. Ita est, inquit.

Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum diuinae exortes curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer admiror cur in tam salubri sententia Iocatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.

Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis?

Vix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quoue totius naturae tendat intentio? Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit. Atqui scis unde cuncta processerint? Noui, inquam, deumque esse respondi.

Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea ualentia

p.166
est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint.

Sed hoc quoque respondeas uelim, hominemne te esse meministi?

Quidni, inquam, meminerim? Quid igitur homo sit, poterisne proferre? Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et id me esse confiteor. Et illa: Nihilne aliud te esse nouisti? Nihil. Iam scio. inquit. morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et exsulem te et exspoliatum piopriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis sit rerum fanis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare—magnae non ad morbum modo uerum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor inluxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam ruentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint
p.168
ueras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis at-tenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.

  1. Nubibus atris
  2. Condita nullum
  3. Fundere possunt
  4. Sidera lumen.
  5. Si mare uoluens
  6. Turbidus Auster
  7. Misceat aestum,
  8. Vitrea dudum
  9. Parque serenis
  10. Vnda diebus
  11. Mox resoluto
  12. Sordida caeno
  13. Visibus obstat.
  14. Quique uagatur
  15. Montibus altis
  16. Defluus amnis,
  17. Saepe resistit
  18. Rupe soluti
  19. Obice saxi.
  20. Tu quoque si uis
  21. Lumine claro
  22. Cernere uerum,
  23. Tramite recto
  24. Carpere callem,
  25. Gaudia pelle,
  26. Pelle timorem
  27. p.170
  28. Spemque fugato
  29. Nec dolor adsit.
  30. Nubila mens est
  31. Vinctaque frenis,
  32. Haec ubi regnant.
p.172

Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est:

Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis. Ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. Cuius si naturam mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed ut arbitror haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim. Solebas enim praesentem quoque blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. Verum omnis subita

p.174
mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. Adsit igitur Rhetoricae suadela dulcedinis quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac Musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.

Quid est igitur o homo quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam; erras. Hi semper eius mores sunt ista natura. Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae inlecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. Quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus; ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitas esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et cum discesserit adlatura maerorem. Quod si nec ex arbitrio retineri potest

p.176
et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet quidquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et inpatientia sortem exacerbes quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret sed quo flatus impellerent, promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti; dominae moribus oportet obtemperes. Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? .At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit.

  1. Haec cum superba uerterit uices dextra
  2. Et aestuantis more fertur Euripi,
  3. Dudum tremendos saeua proterit reges
  4. Humilemque uicti subleuat fallax uultum.
  5. Non illa miseros audit aut curat fletus
  6. Vltroque gemitus dura quos fecit ridet.
  7. p.178
  8. Sic illa ludit, sic suas probat uires
  9. Magnumque suis demonstrat 1 ostentum, si quis
  10. Visatur una stratus ac felix hora.

Vellem autem pauca tecum fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur an ius postulet, animaduerte. 'Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende. Et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse quae repetis, sponte concedam. Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et quod te nunc inpatientem nostri facit, fauore prona indulgentia educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. Nunc milli retrahere manum libet. Habes gratiam uelut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis est allata uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt j mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquerens nullo

p.180
modo perdidisses. An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus iuborrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus; rotam uolubili orbe uersamus, infima summis summa infimis mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ea lege ne utique 1 cum Iudicia mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias inpendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem? Nonne adulescentulus δοιοὺσ πίθουσ τὸν μὲν ἕνα κακῶν τὸν δ' ἕτερον ἐάων in Iouis limine iacere didicisti? Quid si liberius de bonorum parte sumpsisti? Quid si a te non tota discessi? Quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora? tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum Iocatus proprio uiuere iure desideres.
p.182

  1. Si quantas rapidis flatibus incitus
  2. Pontus uersat barenas
  3. Aut quot stelliferis edita noctibus
  4. Caelo sidera fulgent
  5. Tantas fundat opes nec retrahat manum
  6. Pleno copia cornu.
  7. Humanum miseras haud ideo genus
  8. Cesset flere querellas.
  9. Quamuis uota libens excipiat deus
  10. Multi prodigus auri
  11. Et claris auidos ornet honoribus,
  12. Nil iam parta uidentur,
  13. Sed quaesita uorans saeua rapacitas
  14. Altos 1 pandit hiatus.
  15. Quae iam praecipitem frena cupidinem
  16. Certo fine retentent,
  17. Largis cum potius muneribus fluens
  18. Sitis ardescit habendi?
  19. Numquam diues agit qui trepidus gemens
  20. Sese credit egentem.

His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes, aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum. Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque Rhetoricae ac Musicae melle dulcedinis; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus

p.184
est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus animum maeror praegrauat. Et illa: Ita est, inquit.

Haec enim nondum morbi tui remedia sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrant, cum tempestiuum fuerit admouebo. Verumtamen ne te existimari miserum uelis, an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es?

Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affiniatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, cum masculae quoque prolis opportunitate praedicauit? Praetereo, libet enim praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem felicitate tuae cumulum uenire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules in-sidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis expectationem triumphali largitione satiasti? Dedisti ut opinor uerba fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut

p.186
delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato commodauerat abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere? Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quod si idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. An tu in hanc uitae scaenam nunc primum subitus hospesque uenisti? VI Iamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

  1. Cum polo Phoebus roseis quadrigis
  2. Lucem spargere coeperit,
  3. Pallet albentes hebetata uultus
  4. Flammis stella prementibus.
  5. Cum nemus flatu Zephyri tepentis
  6. Vernis inrubuit rosis,
  7. Spiret insanum nebulosus Auster
  8. Iam spinis abeat decus.
  9. Saepe tranquillo radiat sereno
  10. Immotis mare fluctibus,
  11. Saepe feruentes Aquilo procella?
  12. Verso concitat aequore.
  13. Rara si constat sua forma mundo,
  14. Si tantas uariat uices,
  15. p.188
  16. Crede fortunis hominum caducis,
  17. Bonis crede fugacibus.
  18. Constat aeterna positumque lege est
  19. Vt constet genitum nihil.

Tum ego: Vera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum. Sed hoc est quod recolentem uehementius coquit. Nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem, Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes mecum reputes licet. Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus iulaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus suarum securus tuis ingemiscit iniuriis. Viuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis. Viuit inquam tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit.

p.190
Quid dicam liberos consulares quorum iam, ut in id aetatis pueris, uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te si tua bona cognoscas felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse carior! Quare sicca iam lacrimas. Nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.

Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, uides. Et illa. Promouimus, inquit,

aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est enim tam conpositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus

p.192
inlacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat j inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternite; adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus quem tu exilium uocas, incolentibus patria est; adeo nihil est miserum nisi cum putes contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix qui cum dederit inpatientiae manus, statum suum mutare non optet? Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse uideatur, tamen quo minus cum uelit abeat retineri non possit. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo quae nec apud aequanimos perpetua perdurat necanxios tota delectat.

Quid igitur o mortales extra petitis intra uos positam felicitatem? Error uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem

p.194
constare non possessio collige. Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quoniam 1 ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas adspirare non possit. Ad haec quem caduca ista felicitas uenit uel scit eam uel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat quod amitti posse non dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si amiserit, neglegendum putat? Sic quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. Quod si multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?

  1. Quisquis uolet perennem
  2. Cautus ponere sedem
  3. Stabilisque nec sonori
  4. Sterni flatibus Euri
  5. Et fluctibus minantem
  6. Curat spernere pontum,
  7. p.196
  8. Montis cacumen alti,
  9. Bibulas uitet harenas.
  10. Illud proteruus Auster
  11. Totis uiribus urget,
  12. Hae pendulum solutae
  13. Pondus ferre recusant.
  14. Fugiens periculosam
  15. Sortem sedis amoenae
  16. Humili domum memento
  17. Certus figere saxo.
  18. Quamuis tonet ruinis
  19. Miscens aequora uentus,
  20. Tu conditus quieti
  21. Felix robore ualli
  22. Duces serenus aeuum
  23. Ridens aetheris iras.

Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo ualidioribus utendum puto. Age enim si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut uestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat? Diuitiaene uel uestra uel sui natura pretiosae sunt? Quid earum potius, aurumne an uis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quod si manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios

p.198
largiendi usu desinit possideri. At eadem si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum j uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. O igitur angustas inopesque diuitias quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt! An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa non hominum, quas quidem mirari homines uehementer admiror. Quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur? Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam conlocatae admirationem uestram nullo modo merebantur. An uos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. Sic quondam sereni maris facie gaudemus; sic caelum sidera lunam solemque miramur. Num te horum aliquid attingit? Num audes alicuius talium splendore gloriari? An uernis floribus ipse distmgueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis? Quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit aliena. Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas. Paucis enim minimisque natura contenta est, cuius
p.200
satietatem si superfluis urgere uelis, aut iniucnndum quod infuderis fiet aut noxium. Iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas, quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis. An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica; sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis conputas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis? Quod si natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur, tuis ea diuitiis adnumerare maluisti. Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare credo indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc uobis in contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis? Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi
p.202
splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur? Et alia quidem suis contenta sunt; uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellente naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit; uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est; hominibus uitio uenit. Quam uero late patet uester hic error qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis? At id fieri nequit. Nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur; illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? ' Minime,' inquis. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quidquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus
p.204
uiator intrasses, coram latrone cantares. O praeclara opum mortalium beatitudo quam cum adeptus fueris securus esse desistis!

  1. Felix nimium prior aetas
  2. Contenta fidelibus aruis
  3. Nec inerti perdita luxu,
  4. Facili quae sera solebat
  5. Ieiunia soluere glande.
  6. Non Bacchica munera norant
  7. Liquido confundere melle
  8. Nec lucida uellera
  9. Serum Tyrio miscere ueneno.
  10. Somnos dabat herba salubres,
  11. Potum quoque lubricus amnis,
  12. Vmbras altissima pinus.
  13. Nondum maris alta secabat
  14. Nec mercibus undique lectis
  15. Noua litora uiderat hospes.
  16. Tunc classica saeua tacebant,
  17. Odiis neque fusus acerbis
  18. Cruor horrida tinxerat arua.
  19. Quid enim furor hosticus ulla
  20. Vellet prior arma mouere,
  21. Cum uulnera saeua uiderent
  22. Nec praemia sanguinis ulla?
  23. Vtinam modo nostra redirent
  24. In mores tempora priscos!
  25. Sed saeuior ignibus Aetnae
  26. Feruens amor ardet habendi.
  27. p.206
  28. Heu primus quis fuit ille
  29. Auri qui pondera tecti
  30. Geminasque latere uolentes
  31. Pretiosa pericula fodit?

Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram quae uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructuantibus, quod diluuium tantas strages dederint? Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit ut non uirtutibus ex dignitate sed ex uirtute dignitatibus honor accedat. Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini? Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno! Quid uero, si corpus spectes, inbecillius homine reperire queas quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus? Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exserere? Num quidquam libero imperabis

p.208
animo? Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis? Cum liberum quendam uirum suppliciis se tyrannus adacturum Putaret, ut aduersum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. Quid autem est quod in alium facere quisquam 1 possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? Busiridem accipimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit. Vllamne igitur eius hominis potentiam putas, qui quod ipse in alio potest, ne id in se alter ualeat efficere non possit? Ad haec si ipsis dignitates ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et cuicumque uelocitas adest manifestum
p.210
est esse uelocem. Sic musica quidem musicos medicina medicos rhetorice rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt auersa depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita prouenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.

  1. Nouimus quantas dederit ruinas
  2. Vrbe flammata patribusque caesis
  3. Fratre qui quondam ferus interempto
  4. Matris effuso maduit cruore
  5. Corpus et uisu gelidum pererrans
  6. Ora non tinxit lacrimis, sed esse
  7. Censor extincti potuit decoris.
  8. Hic tamen sceptro populos regebat
  9. Quos uidet condens radios sub undas
  10. Phoebus extremo ueniens ab ortu,
  11. Quos premunt septem gelidi triones,
  12. p.212
  13. Quos Notus sicco uiolentus aestu
  14. Torret ardentes recoquens harenas.
  15. Celsa num tandem ualuit potestas
  16. Vertere praui rabiem Neronis?
  17. Heu grauem sortem, quotiens iniquus
  18. Additur saeuo gladius ueneno!