De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,
  2. in sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
  3. inferior sidat mens corpore celsius levato.

Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne, quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc, quantum fas est, quis sit

divinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit, possimus agnoscere.

Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeternitas, consideremus;

haec enim nobis naturam pariter divinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur

est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quicquid vivit in tempore, id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum, quod totum vitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit, hesternum vero iam perdidit;

in hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat vitaque eius

cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est, ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul

infinitae licet vitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet. Quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque [*]( 5sq. c. 117,12sqq. Augustin. De gen. ad litt. 14, Civ. XII 12, Boet. Trin. 158, 55—72, cf. Rand, Jahrb. Suppl. XXVI 427 21 Aristot. libro I De caelo; cf. II 1 (283b 26: οὐδὲ γέγονεν d πᾱς οὐϱανὸς orr\' ἐνδέχεται ϕϑαϱη̄ναι eqs.) ) [*](TLVK) [*](12 patefecit T1 Peip. patefecerit T2 21 l:cet...(mand)oc(en- snit) e corr. T 21 sq. arestotelia T )

123
necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.

Unde non recte quidam, qui, cum audiunt visum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri < coaeternum putant.