De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Aliud est enim per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis vitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod (divinae mentis proprium esse manifestum est.

Neque deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae.

Hunc enim vitae inimot)iiis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem et, cum totam pariter vitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso, quod aliquo modo numquam esse desinit, illud, quod implere atque exprimere non potest, aliqua tenus videtur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui volucrisque momenti, quae, quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit, id praestat, ut esse videantur. Quoniam vero manere non potuit.

infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est, ut continuaret eundo vitam, cuius plenitudinem complecti non valuit permanendo.

Itaque si digna. rebus nomina. velimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum vero dicamus esse perpetuum.

Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam, quae sibi subiecta sunt, comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius [*]( X3sq. Plat. Tim. 2ssqq.; cf. Procl. in Tim. 75a; Angastia. Civ. X 31. XI 4, 5 25 aq. Tim. 37d sqq. ) [*]( o complexam T1V Peip. 14 immotum T1L1V (et) exT\' )[*](TZFX\') [*]( lo futurum ac praeteritum r* )

124
omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia

complectens omnia, quasi iam gerantur, in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praevidentiam pensare velis, qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi

futuri, sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis. Unde non praevidentia,, sed providentia potius

dicitur, quod porro a rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas, ut necessaria. fiant, quae divino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse, quae videant.

Num enim, quae praesentia.

cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus? — Minime. — Atqui si est divini humanique praesentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario-

rario praesenti quaedam videtis, ita ille omnia- suo cernit aeterno. Quare haec divina praenotio naturam rerum pro-