De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. pariter summam et singula norat?
  2. Nunc membrorum condita nube
  3. non in totum est oblita sui
  4. [*]( 6 p. supra 103,29 20 cf\'. Plat. Men. 80 d. e )[*](jMZFKE)[*](3 necessitate — eadem (116,27) exciderunt in D 10 viris P 13 discordia nulla est P<tp. 19 repperire codd. 21 notam vel notas (i.e. eaMS<M, Pctp. loborat T1 22 quid (i. cur N. s.) T cur in ras. V qui P 23 optat PE 25 quisque L* quiave ut vid. Pulman, Peip. repertam libri )
    115
  5. summamque tenet singula. perdens.
  6. Igitur quisquis vera requirit,
  7. neutro est habitu; nam neque novit
  8. nec penitus tamen omnia nescit,
  9. sed, quam retinens meminit, summam
  10. consulit alte visa, retractans,
  11. ut servatis queat oblitas
  12. addere partes.

Tum illa: Vetus, inquit, haec est de providentia querela M.que Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita.

Cuius caliginis causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae simplicitatem non potest ammoveri, quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui.

Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea,, quibus moveris, expendero.

Quaero enim, cur illam solventium rationem minus efficacem putes, quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.

Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea, quae praesciuntur, non evenire non possunt?

Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est, quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum?

Etenim positionis gratia, ut, quid consequatur, advertas, statuamus nullam esse praescientiam.

Num iaritur, quantum ad hoc attinet, quae ex a.rbitrio veniunt, ad necessitatem [*]( 10 CIc. Div.II ssqq. 24 Orig. (Euseb. Praep. ev.VIll): ἡ πϱόγνωσις τοῡ ϑεοῡ οὐϰ ἀνάγϰην ἐπιτίϑησι τοīς πεϱὶ ὡν ϰατείληϕε, cf. 116, 33sq. 25 p. lli, 23 ) [*]( 10 M.que om. T1 mensque tulit iocam divinatione P distruit )[*](PTLVKE) [*](T1L1V describit L2 12 antqaaquam P 19 effica computes P praesentiam bis P 29 eveniunt T Peip. ) [*]( 8* )

116

cogantur? — Minime. — Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere;