De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Quaenam discors foedera rerum
  2. causa resolvit? Quis tanta deus
  3. veris statuit bella duobus,
  4. ut, quae carptim singula constent,
  5. eadem nolint mixta iugari?
  6. An nulla est discordia. veris
  7. semperque sibi certa cohaerent,
  8. sed mens caecis obruta membris
  9. nequit oppressi luminis igne
  10. rerum tenues noscere nexus[*](?)
  11. Sed cur tanto flagrat amore
  12. veri tectas reperire notas?
  13. Scitne, quod appetit anxia nosse?
  14. Sed quis nota scire laborat?
  15. At si nescit, quid caeca petit?
  16. Quis enim quicquam nescius optet
  17. aut quis valeat nescita sequi
  18. quove inveniat? Quis reppertam
  19. queat ignarus noscere formam?
  20. An, cum mentem cerneret altam,