De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. flexos iterum cogat in orbes,
  2. quae nunc stabilis continet ordo,
  3. dissaepta suo fonte fatiscant.
  4. Hic est cunctis communis amor
  5. repetuntque boni fine teneri, [*]((45))
  6. [*]( .1 Yerg. Ecl. 8,17: diem .. age Lucifer almum 4 Georg. III 223: ignotis exsulat oris 17 Maxim.5,112: quidquid toto spirat in orbe )[*]( ..b pugnantia vitiosum censet Z. Mueller 11 ius de 2x hisdem rel. )[*](PTLVDK )[*](iisdem Yulpius isdem Peip. 16 proferat r\' 18 anfer*t TE\' offert P 19 sappraema P 24 irae JP 27 urbes PZ\', w< pt<!. V1, D )
    104
  7. quia non aliter durare queant,
  8. nisi converso rursus amore
  9. refluant causae, quae dedit esse.

Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus,

consequatur? — Quidnam? inquam. — Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam.

— Et qui id, inquam, fieri potest? — Attende, inquit. Cum omnis fortuna vel iucunda. -vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona,

quam vel iustam constat esse vel utilem. — Nimis quidem, inquam, vera ratio et, si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem firmis viribus nixa sententia.

Sed eam si placet, inter eas, quas inopinabiles paulo ante posuisti, numeremus. — Qui? inquit. — Quia. id hominum

sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam. — Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur?

— Ut placet, inquam. — Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest?

— ita, est, inquam.

— Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest. - Fateor, inquam. — Bona, igitur? — Quidni? — Sed haec eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.

— Negare, inquam, nequeo. — Quid vero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit? — Nequaquam, verum uti est.

ita QUoque esse optimam censet.