De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

— Quid reliqua., quae cum sit aspera, iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat? — Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt.

iudicat esse miserrimam. — Vide igitur, ne opinionem populi sequentes [*]( 11 cf. 96,15 aq. ) [*](PTLVDKE) [*](1 queunt V2 3 refluunt ut vid. T1 6 quid PT1VK1 qui K2 11 inquam denuo incipit E 12 fatumque P 19 sq. quod eet (prodest — prod OM.) P 27 reliquam T2L2E )

105
quiddam valde inopinabile confecerimus. — Quid? inquam. —

Ex his enim, ait, quae concessa sunt, evenit eorum quidem, qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione virtutis, omnem, quaecumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus omnem pessimam esse fortunam. — Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri.

Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut virum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus.

Utrique enim huic quidem gloriae propagandae, illi vero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est.

hx quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis; neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere deliciis et emarcescere voluptate venistis.

Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat.

Firmis medium viribus occupate; quicquid aut infra subsistit aut ultra. progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris.

In vestra enim situm manu, qualem vobis fortunam formare malitis; omnis enim, quae videtur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.

  1. Bella bis quinis operatus annis
  2. ultor Atrides Phrygiae ruinis
  3. fratris amissos thalamos piavit.
  4. Ille dum Graiae dare vela classi
  5. optat et ventos redimit cruore,
  6. exuit patrem miserumque tristis
  7. foederat natae iugulum sacerdos.
  8. Flevit amissos Ithacus sodales,
  9. [*]( 2 concessit ev. P 3 vel pnmNMt ow. T2L1E, alterum V2K )[*](PTLFDJSjE)[*]( profectu Schepss 10 sq. confirmandae Erlang.2 (100,12, cf. Βασ.) 15 ac nimis L2K nimis r* ( probat jBroimaM; μάχην ἐϰτόπως δϱιμεīαν Plan., cf. Eng.) a nimis Peip. animis ae re Damstė (Mnem. XXXIII 352) 20 nisi ut P nisi at T1 25 gratiae r\' 26 redemit P 28 foederat V2 federat Erlang.1 Met. f(o)edarat F2E foderat T* Erlang.2 (σϕαγίασσε Plan.) foedera yeJ. (turparat s. s. 7) )
    106
  10. quos ferus vasto recubans in antro
  11. mersit immani Polyphemus alvo;