De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Nam si uti corporum languor ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio, sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi, sed miserandi sunt. quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.

  1. Quid tantos iuvat excitare motus
  2. et propria fatum sollicitare manu?
  3. Si mortem petitis, propinquat ipsa
  4. sponte sua volucres nec remoratur equos.
  5. Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
  6. dente petunt, idem se tamen ense petunt;
  7. an distant quia dissidentque mores,
  8. iniustas acies et fera. bella movent
  9. alternisque volunt perire telis?
  10. Non est iusta satis saevitiae ratio;
  11. vis aptam meritis vicem referre:
  12. dilige iure bonos et miseresce malis.
  13. [*]( 2 ab propitiis P 4 medicam P 8 virtute relicta .. aspicere P )[*](PTLVDKE )[*]( 9 sed depos. P sede pos. T1L1, ui υιd. V1 10 cruciatos fir 11 totis P .14 bonus T* 16 quiddem ut υιd. T1 quidem (e e eorr.) -F 19 viget P 24 apri Vall. aeri Obb. Peip. asper Haupt, Henn. V315 acer Antυ. m. rcc. )
    94

Hic ego: Video, inquam, quae sit vel felicitas vel

miseria in ipsis proborum atque improborum mentis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni mali inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens

opibus, honore reverendus, potentia validus in sua permanens urbe florere. !Sic enim cianus testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer ceteraque legalium tormenta. poenarum perniciosis

potius civibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. Cur haec igitur versa vice mutentur scelerumque supplicia bonos premant praemia virtutum mali rapiant,

vehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio videatur, ex te scire desidero. Minus etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem.

Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata

concedat, nisi causa deprehenditur, quid est, quod a fortuitis casibus differre videatur? — Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata. ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamvis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.