De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere similesque avibus sunt, quarum intuitum nox inluminat, dies caecat; dum enim non rerum ordinem, sed suos [*]( .5 sqq. υ.90, 25 8 negavit PT1V1DKE 9 est om. P 13 acer- PTLVDKE vitate PT1VDK 16autquMP 22 demissos PVDE )

92
intuentur affectus, vel licentiam vel impunitatem scelerum putant esse felicem.. )

Vide autem, quid aeterna. lex sanciat. Melionbus animum conformaveris: nihil opus est iudice praemium defe-.

rente, tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora. deflexeris: extra. ne quaesieris ultorem, tu te ipse in, deteriora. trusisti, veluti, si vicibus sordidam humum caelumque-

lumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno, nunc sideribus interesse videaris. At vulgus ista non respicit;

quid igitur, hisne accedamus, quos beluis similes esse monstravimus? Quid si quis amisso penitus visu ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur,

num videntes eadem caeco putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent, quod aeque validis rationum nititur fir-

mamentis, infeliciores eos esse, qui faciant, quam q patiantur iniuriam. — Vellem, inquam, has ipsas audire i rationes.

— Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? — Minime. — Infelices vero esse, qui sint improbi. multipliciter liquet. — Ita, inquam. — Qui igitur supplicio digni sunt, miseros esse non dubitas. — Convenit, inquam

— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inici dum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?

— Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis.