De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

eo, cuius pura ac solitaria sine cuiusQuam boni ammixtione miseria est? — Sic, inquam, videtur. — Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea, quibus miser est, malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est, cuius infortunium boni participatione relevatur?

—- Quidni? inquam. — Habent igitur improbi, cum puniuntur quidem, boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae [*](1 de Hort. 42,52, 49/58, 50/59, 51,60 c. Plasberg 41 sq. 8 Plat. Gorg.472e: d ἀδιϰω̃ν T< ϰαι d α̃διϰος πάντως μὲν ἄϑλιος ἀϑλιώτεϱος μἑντοι, ἑἀνμἡδιδω̨̄ δίϰην μηδἑ τυγχάνη τιμωϱίας, ἡττον δ\' ἄϑλιος ἑἀν διδω̨̄ δίϰην; p. supra 84,27, tn/fo 91,4 ) [*]( PTLVDKE ) [*](lconcIosionePJT 3 collationem T1 Peip. propositionem r 7 neque F, ut υιd. T1, V1K1 16 (si) quis V2K1 22 (eo) praeter PT1V1K1E2, cf. Eng.2 25sqq. post inquam transponunt Sed puniri - Liquere respondi (p.91,5-9f Langen (Symb. phil. Bonn.266) et Eng. Uquere respondi non vertit Plan. malum liquere. — Respon tum Peip. malum liquet esse (om. respondi) E )

91
ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius, mali ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es.

— Negare non possum. — Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti.

Sed puniri improbos iustum, impunitos vero elabi iniquum esse manifestum est. — Quis id neget?

— Sed ne illud quidem, ait, quisquam \' negabit bonum esse omne, quod iustum est, contraque, quod iniustum est, malum. — Liquere respondi.

Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis, quae paulo ante conclusa sunt; sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis?

— Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali acerbitate, alia vero purgatoria clementia exerceri puto, sed nunc de his disserere consilium non est.

Id vero hactenus egimus, ut, quae indignissima tibi \' videbatur malorum potestas, eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare, videres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam, quam cito finiri precabaris, nec longam esse disceres infelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam vero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos.

Cui sententiae consequens est, ut tum demum gravioribus suppliciis urgueantur, cum impuniti esse creduntur. —

Tum ego: Cum tuas. mauajn, rationes considero, nihil 26 dici verius -puto, at si ad hominum iudicia revertar, quis ille est, cui haec non credenda. modo, sed saltem audienda videantur? — Ita. est. inquit illa..