De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Videsne igitur, quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse suppca.

Rerum etenim, quae geruntur, illud, propter quod quaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest, uti currendi in stadio, propter quam curritur, iacet praemium corona.

Sed beatitudinem esse i ipsum bonum, propter quod omnia geruntur, ostendimus; est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune propositum.

Atqui hoc a bonis non potest separari — neque enim bonus ultra iure vocabitur, qui careat bono - quare probos mores sua praemia non relinquunt.

ua-ntumlibet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet: neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas.

Quodsi extrinsecus [*]( 4-11 Mart. Cap. 16, 1 (9, 25): spes incerta fatigat 21sq. 11. supra 47, 7 sqq. 26sq. Ps. 89, 6: vespere decidat et obduret et arescat. Prov. 14, 24: Corona sapientium dhitiae eorum. Ier. 13,18 ) [*]( 5 nitentes aeptos PTl 11 captos T2V2 Aur.2 (probat Peip.2) )[*](PTLVDKE) [*](19 ut em c. (ni in ras. P currenti T2V2 21 id∗∗ T idem L2E2 Peip. id est rel.; cf. 32, 20. 23 )

86
accepto laetaretur, poterat hoc vel alius quispiam vel ipse < etiam, qui contulisset, auferre; sed quoniam id sua cuique I

probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur,

quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximique;

memento etenim corollarii illius, quod paulo ante praecipuum dedi, ac sic collige. Cum ipsum bonum

beatitudo sit, bonos omnes eo ipso, quod boni sint, fieri beatos liquet. Sed qui beati sint, deos esse convenit, est