De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Quos vides sedere celsos solii culmine reges,
  2. purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
  3. ore torvo comminantes, rabie cordis anhelos,
  4. detrahat si quis superbis vani tegmina cultus,
  5. iam videbit intus artas dominos ferre catenas;
  6. hinc enim libido versat avidis corda venenis,
  7. hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
  8. maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
  9. Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
  10. non facit, quod optat ipse, dominis pressus iniquis. [*]((10))