De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quo fit, ut, si quem videas adipisci velle, quod minime adipiscatur, huic obtinendi, quod voluerit, defuisse valentiam dubitare non possis. — Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. — Quem vero effecisse.

quod voluerit, videas, num etiam potuisse dubitabis? — Minime.

— Quod vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam. —

Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis studiis agitur, ad beatitudinem festinare? — Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum.

— Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? — Minime. inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. —

Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentIone ad bonum pervenire nituntur? — Ita, inquam, consequens est. — Sed certum adeptione boni bonos fieri.

— Certum. — Adipiscuntur igitur boni, quod appetunt? — Sic videtur. - Mali vero si adipiscerentur, quod appetunt.

bonum, mali esse non possent. — Ita est.

— Cum igitur [*]( Tlo sententia P 10 quisqaam Kindtrling 12 quem si )[*](PTL T DKE) [*]( T1 25 memoria Antν.2 (probat Schepss; 28 certum est F2V2 Peip. ) [*]( LXVll. Boetkins, Cons. (Weinberger.) ) [*]( 6 )

82
utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi vero minime.