De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

num dubium est bonos auidem potentes esse, qui vero mali sint, imbecillos? — Quisquis, inquam, dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum. —

Rursus, inquit, si duo sint, quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium minime amministrare queat, alio vero modo, quam naturae convenit, non quidem impleat propositum suum, sed imitetur implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis?

-

Etsi coniecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero.

— Ambulandi, inauit. motum secundum naturam esse hominibus num negabis? — Minime, inquam. — Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?

— Ne hoc quidem, inquam. — Si quis igitur pedibus incedere valens ambulet aliusque, cui hoc naturale pedum desit offi-

cium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure valentior existimari potest? — Contexe, inquam, cetera;

in naturalis ofticii potens eo, qui idem nequeat, valentior sit, nullus ambigat. - Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio virtutum petunt, mali vero variam per cupiditatem.

quod adipiscendi boni naturale ofiicium non est, idem ipsum conantur adipisci; an tu aliter existimas? — Minime, inquam: nam etiam, quod est consequens, patet. Ex his enim. quae -enim.