De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negaverim, sed

haec eorum potentia non a viribus, sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala, quae minime valerent, si in

bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet.

- Perspicuum est. - Atque ut intellegas, quaenam sit huius potentiae vis. summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus. - Ita est. inquam.

- Sed idem, inquit, facere malum nequit. - Minime. - Est igitur, inquit, aliquis, qui omnia posse homines putet? - Nisi quis insaniat, nemo. - Atqui idem possunt mala.