De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Nam uti cadaver hominem mortuum dixeris. simpliciter vero hominem appellare non possis, ita vitiosos malos quidem esse [*](7 Yerg. Aen. XII 764sq.: neque enim levia aut ludicra petuntur pro ) [*]( .4 ac—magno om. pI 5 praeeuntes P 6 quantos P 18 in- )[*](PTLVDKE) [*]( sciane f 24 pariter quod P 2, non om P 29 pure an ras. P ) [*](6* )

84

concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim, quod ordinem retinet servatque naturam; quod vero ab hac deficit, esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit.

Sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negaverim, sed

haec eorum potentia non a viribus, sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala, quae minime valerent, si in

bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet.

- Perspicuum est. - Atque ut intellegas, quaenam sit huius potentiae vis. summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus. - Ita est. inquam.