De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

- Sed idem, inquit, facere malum nequit. - Minime. - Est igitur, inquit, aliquis, qui omnia posse homines putet? - Nisi quis insaniat, nemo. - Atqui idem possunt mala.

- Utinam quidem, inquam, non possent! - Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia. non

vero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem, qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit. quod omnem potentiam inter expetenda numerandam om-

niaque expetenda referri ad bonum velut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest, expetenda igitur non est.

Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis apparet infirmitas veramque illam Platonis esse sententiam liquet solos, quod desiderent, facere posse sapientes, improbos-

bos vero exercere quidem, quod libeat., quod vero desiderent, explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per 30 [*]( ssqq. v. supra 76,4 12 v. 75,1 27 Klingner 85, 3 Peipffo, qui adnotat: nt in Gorg. 507 c Alcib. primo 124 e sqq., oblocutus adfert Gorg. 466b—481b; t1. infra 90, 18. 91, 4. Band hoc caput et proximum Gorgiae paraphrasim esse dicit. ) [*]( PTLVDKE ) [*](1 consenserim YK 11 atqui T\' ut om. V 15 nisi qui Т2V2. 20 sq. omnia quae PT1L1V1 )

85
ea, quibus delectantur, id bonum, quod desiderant, se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non veniunt.