De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Et quid, si hoc tam magno ac paene invicto praeeuntis naturae desererentur auxilio?

Considera vero, quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim levia aut ludicra praemia petunt, quae consequi , atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam verticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus, quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum vires eminent. Sicut enim eum, qui pedibus incedens a.

d eum locum usque pervenire potuisset, quo nihil ulterius pervium iaceret incessui, ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum, qui expetendorum finem, quo nihil ultra est, apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit,.

quod huic obiacet, ut idem scelesti, idem viribus omnibus videantur esse deserti.

Cur enim relicta virtute vitia sectantur, inscitiane bonorum - sed quid enervatius ignorantiae caecitate? - an sectanda noverunt sed transversos eos libido praecipitat? Sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari vitio nequeunt.

An scientes volentesque bonum deserunt, ad vitia deflectunt? Sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt; nam qui communem omnium, quae sunt, finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt.

-Quod quidem cuipiam mirum forte videatur. ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res ha.bet. Nam.

m qui mali sunt, eos malos esse non ab- nuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego.

Nam uti cadaver hominem mortuum dixeris. simpliciter vero hominem appellare non possis, ita vitiosos malos quidem esse [*](7 Yerg. Aen. XII 764sq.: neque enim levia aut ludicra petuntur pro ) [*]( .4 ac—magno om. pI 5 praeeuntes P 6 quantos P 18 in- )[*](PTLVDKE) [*]( sciane f 24 pariter quod P 2, non om P 29 pure an ras. P ) [*](6* )

84

concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim, quod ordinem retinet servatque naturam; quod vero ab hac deficit, esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit.