De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Rursus, inquit, si duo sint, quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium minime amministrare queat, alio vero modo, quam naturae convenit, non quidem impleat propositum suum, sed imitetur implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis?

-

Etsi coniecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero.

— Ambulandi, inauit. motum secundum naturam esse hominibus num negabis? — Minime, inquam. — Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?

— Ne hoc quidem, inquam. — Si quis igitur pedibus incedere valens ambulet aliusque, cui hoc naturale pedum desit offi-

cium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure valentior existimari potest? — Contexe, inquam, cetera;

in naturalis ofticii potens eo, qui idem nequeat, valentior sit, nullus ambigat. - Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio virtutum petunt, mali vero variam per cupiditatem.

quod adipiscendi boni naturale ofiicium non est, idem ipsum conantur adipisci; an tu aliter existimas? — Minime, inquam: nam etiam, quod est consequens, patet. Ex his enim. quae -enim.

honos quidem potentes, malos vero esse necesse est imbecillos. — Recte. inquit, praecurris idque, uti medici sperare solent.

indicium pst erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissi- [*](PTLVDKE) [*](3 sunt TPeip. imbecilles PVlK 6 sunt P 12 pleniUJ T1L, cf. supra 73,19 20 quidem PvsD 21 ambigiit L1 ambigit T2L2 Laud E 22 positum P propos. (est) T2 Aur.2 E 23 appetant V* uaria P uaria capiditate Erfurt. 27 esse T2V2 E om. rel., cf.. infra 98, 14. 109,26. Eng.* 28 inbecilles PV2E1 )

83
mum esse conspicio, crebras coacervabo rationes; vide enim, quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem pervenire queunt, ad quod eos naturalis ducit ae paene compellit intentio.