De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis.

dubito, quin possis efficere, tu modo, quem excitaveris, ne moreris. — Primum igitur, inquit, bonis semper adesse [*]( 1 Mart. Cap. 40,12 (26,13): mundi exsuperat .. globum 7 Verg. Georg. I 336: frigida Saturni .. stella. 17 Plat. Phaedr. 216 e: Zενς ελαύνων πτηνὸν ἃϱμα .. διαϰοσμω̄ν πάντα ) [*](PTLVDKE) [*](6 iangat P 12 populum PV1D1 13 praemat PTlLl 15 scre- ptum P 19 scire ducem P 2ssq. excitaveris memor eris T1 )

81
potentiam, malos cunctis viribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero.

Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est.

Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc, nunc inde proposita confirmans.

Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, voluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est, quod explicari queat.

Deficiente etenim voluntate ne aggreditur quidem quisque, quod non vult, at si potestas absit, voluntas frustra sit.

Quo fit, ut, si quem videas adipisci velle, quod minime adipiscatur, huic obtinendi, quod voluerit, defuisse valentiam dubitare non possis. — Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. — Quem vero effecisse.

quod voluerit, videas, num etiam potuisse dubitabis? — Minime.

— Quod vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam. —

Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis studiis agitur, ad beatitudinem festinare? — Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum.

— Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? — Minime. inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. —

Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentIone ad bonum pervenire nituntur? — Ita, inquam, consequens est. — Sed certum adeptione boni bonos fieri.

— Certum. — Adipiscuntur igitur boni, quod appetunt? — Sic videtur. - Mali vero si adipiscerentur, quod appetunt.

bonum, mali esse non possent. — Ita est.

— Cum igitur [*]( Tlo sententia P 10 quisqaam Kindtrling 12 quem si )[*](PTL T DKE) [*]( T1 25 memoria Antν.2 (probat Schepss; 28 certum est F2V2 Peip. ) [*]( LXVll. Boetkins, Cons. (Weinberger.) ) [*]( 6 )

82
utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi vero minime.

num dubium est bonos auidem potentes esse, qui vero mali sint, imbecillos? — Quisquis, inquam, dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum. —

Rursus, inquit, si duo sint, quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium minime amministrare queat, alio vero modo, quam naturae convenit, non quidem impleat propositum suum, sed imitetur implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis?

-

Etsi coniecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero.

— Ambulandi, inauit. motum secundum naturam esse hominibus num negabis? — Minime, inquam. — Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?