De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- ludens hominum cura ministret,
- si tamen arto saliens texto
- nemorum gratas viderit umbras,
- sparsas pedibus proterit escas,
- silvas tantum maesta requirit,
- silvas dulci voce susurrat.
- Validis quondam viribus acta
- pronum flectit virga cacumen;
- hanc si curvans dextra remisit,
- recto spectat vertice caelum.
- Cadit Hesperias Phoebus in undas,
- sed secreto tramite rursus
- currum solitos vertit ad ortus.
- Repetunt proprios quaeque recursus
- redituque suo singula gaudent
- nec manet ulli traditus ordo,
- nisi quod fini iunxerit ortum
- stabilemque sui fecerit orbem.
Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci, qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque vos et ad verum bonum na- [*](PFCLVDКE) [*](12 tecto F2L2 Aur.2 E (hoc est tecto s. «. F2) 20 specta P re* spectat F\' 23 cursum solitus P 32 perspicitis P Laud I (ϑεα̃σϑε Plan.) )
51
turalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque, an per ea, quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire.