De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Quantas rerum flectat habenas
  2. natura potens, quibus immensum
  3. legibus orbem provida servet
  4. stringatque ligans inresoluto
  5. singula nexu, placet arguto
  6. fidibus lentis promere cantu.
  7. Quamvis Poeni pulchra leones
  8. vincula gestent manibusque datas
  9. captent escas metuantque trucem
  10. soliti verbera ferre magistrum, [*]((10))
  11. [*]( 5 putant EW Peip. 12 est id PW Peip. 16 sunt om. P )[*](PFCL VDKE)[*](LXVII. Boethins, Cona. (Weinbsrger.) )[*]( 4 )
    50
  12. si cruor horrida tinxerit ora,
  13. resides olim redeunt animi
  14. fremituque gravi meminere sui,
  15. laxant nodis colla solutis
  16. primusque lacer dente cruento
  17. domitor rabidas imbuit iras.
  18. Quae canit altis garrula ramis
  19. ales, caveae clauditur antro;
  20. huic licet inlita pocula melle
  21. largasque dapes dulci studio