De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Sed quis non spernat atque abiciat vilissimae fragilissimaeque rei, corporis, servum? Iam vero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole. tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis? 25 [*](3 Eur. Andr. 420: δυστυχω̃ν εὐδαιμονει̃ 21 Plut. Apoll. lWi- ϑρώπων ὄντως ϑνητὰ at ἐϕήμερα tc; σώματα. 114d 24 Gal. Protr. 9 (21, 12sq. K.): τίς λεόντων ij ἐλεϕάντων ἀλϰιμώτερος; Plut. H- παίδ. cv. 5e: πόστον yap ἐστιν ἰσχὺς ἀνϑρωπίνη τη̃ς τω̃ν ἄλλων ζώ̩ων .. οἱ̃ον ἐλεϕάιωνxctl Tavotav cd λεόντων; ) [*](PTLVDKE) [*](5 omnis hoc vol. Pulman Peip. 6 l furentes s. s. T 11 01 s. B. hill d. i. P 12 vitae Pl 14 demonstrabo PE2, cf. Eng.2 et infra p. 81,22 15 conaberis P1T2 Aur.2 conaveris E conabaeris Tl conabaris P2L V Aur.1 DK Laud Peip. conaris ERg. coneris Bacr. eripias pE 19 petis T2V2E2 (probat Schepss) 21 degas a e corr.) Y deligis 1\'2, s. s. 1 degas I degere vis F 25 praehibitis P2 1 )

59

Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua, qua regitur, ratione mirandum.

Formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior!

Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur? Igitur te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.

Sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc, quodcumque miramini. uanae febris igniculo posse dissolvi.

Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec, quae nec praestare, quae pollicentur, bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.