De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Nihil igitur dubium est, quin hae ad beatitudinem

viae devia quaedam sint nec perducere quemquam eo valeant, ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis vero implicitae malis sint, brevissime monstrabo.

Quid enim, pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere velis? Danti supplicabis

et, qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces.

Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per\' aspera quaeque distractus securus esse desistis.

Voluptariam vitam degas?