De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Atqui si hoc naturate munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit.

Sed quoniam id eis non propria vis, sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico. cum ad eos venerint, qui dignitates eas esse non aestimant.

Sed hoc apud exteras nationes: inter eos vero, apud quos ortae sunt, num perpetuo perdurant?

Atqui praetura magna olim Potestas, nunc inane nomen et senatorii census gravis [*]( B5 putareris lJlommsen (Cassåod. Var. p. 492 s. r. Decoratus) optares )[*](PFCLV(D)KE) [*](Erakman: cf. Eng* 14 eo om. F\'CL YK 16 ostendat PK Laud 21 umbrabiles CL1 V Aur.1 K Laud1 W Peip. (cf. Amm. Marc. XXI 16.21: imperium .. cassum et umbratile) contingere (sic collige) W Peip. (sic aecipe) s. v. F2: cf. p. 30,16 30 praefectura F2CV2D2W Peip. )

54
sarcina; si quis quondam populi curasset annonam, magnus o nihil.

habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris. opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.

Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione vilescunt, quid est, quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?

  1. Quamvis se Tyrio superbus ostro
  2. comeret et niveis lapillis,
  3. invisus tamen omnibus vigebat
  4. luxuriae Nero saevientis.
  5. Sed quondam dabat improbus verendis
  6. patribus indecores curules.
  7. Quis illos igitur putet beatos,
  8. Quos miseri tribuunt honores?