De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est, quae possit expleri. Taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summovere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt. quid est, quod eas sufficientiam praestare credatis?

  1. Quamvis fluente dives auri gurgite
  2. non expleturas cogat avarus opes
  3. oneretque bacis colla rubri litoris
  4. ruraque centeno scindat opima bove,
  5. nec cura mordax deseret superstitem
  6. defunctumque leves non comitantur opes.

Sed dignitates honorabilem reverendumque, cui provenerint, reddunt.