De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:

Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. Id autem est bonum, quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat.

Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus, quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.

Hunc, uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci; est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed a falsa devius error abducit.

Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant, elaborant, alii vero, bonum quod sit dignissimum, veneratione iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur.

Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant: hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas [*]( I9 Plat. Euth. 27se: ἀ̃ρά γε πάντες ἄνϑρωποι βουλόμεϑα tv πράττειν; (Iambl. V 24, 22; r. Jaeger 62). Cic. Hort. 26/36: beati certe omnes esse volumus, unde disputationis (alteritls partis iudice Byicatero 56) sumptum esse initium August. Trin. XIII4, 7 testatur; cf. contra Ae. 15. Civ. VIII 8. XIX 1. Hort. 29/39 15/16 r. Plasberg 59 de Cic. Hort. 61/70: ex ea (certa via) multis vitiis et erroribus depravata deducitur, Tusc. III 1-6 ) [*]( (.5 deinhine P 6 angustam KE, (n in ral.) L ag. P 13 auforet )[*](PFCL VDKE) [*]((u in ras.) F1 abforet FICVs 16 hanc F1 vel hunc F* (vel del.) L 20 esse bonum F )

48

videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi vero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur:

hi felicissimum putant voluptate r diffluere. Sunt etiam, qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque

desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur,

reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur. Iam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur

praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum, quem prae ceteris quisque desiderat.

Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam. voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus con-. sequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.

Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit.