De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

ipsumque unum id ipsum esse bonum docebus, quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gu-

bernaculis universitatem regere disputabus volentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis

extrinsecus sumptis, sed ex altero (altero) fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. — Tum illa:

Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim divinae forma substantiae, ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait,

πάντοϑεν εὐϰύϰλου σϕαίϱης ἐναλιγϰιον ὄγϰῳ

rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conservat. Quodsi rationes quoque non extra petitas. sed intra rei, quam tractabamus, ambitum collocatas agitavimus, nihil est, quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos, de quibus loquuntur, rebus oportere esse sermones.

  1. Felix, qui potuit boni
  2. fontem visere lucidum,
  3. felix, qui potuit gravis
  4. terrae solvere vincula.