De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam veritatis scintilla dissiliat. — Tuo, inquam, arbitratu. — Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitaverit.

— Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus am- bigat.

- Qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est, me non possit. — Nihil, inquam.

— Num igitur deus facere malum potest? — Minime, inquam.

— Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest.

- Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem, qua egrediaris, introeas, nunc vero, quo introieris, egrediare, an mirabilem am divinae simplicitatis orbem complicas?

Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas,quam in summo deo sitam loquebare.

Ipsum quoe deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore. nisi qui pariter deus esset, quasi munusculum dabas.

Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam [*](3sq. Sap. 8,1: attinget.. fortiter et disponit omnia suaviter con- sensum fortuitum existimat Rand 26,1) 12 Plat. Rep. 434 e: τάχ\' av ώσπεϱ έϰ πυϱειων έϰλάμψαι ποιήσαιμεν TTJP διϰαιοσύνην 24 r. supra 65, 11 ) [*](1 valet F1, in mg. E valebit V1 bono ex homo T bomo Fl )[*](PTL YDKE) [*](9 lacesceates P gigantes PLV2KE 16 potest PTlDl 21 nuBCque egredieris (om. quidem) T1 24 {a) beat. F* (probGt Sdupa) )

76