De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Ita vero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse convincat.

Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt.

Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est. Quod contra dici ullo modo queat.

- Sed quaeso, inquit, te, vide, quam id sancte atque in- -violabiliter probes, quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. — Quonam, inquam, modo?

— Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum, quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam.

Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id. quod dederit, ab eo, quod acceperit, existimare possis, sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. [*]( 51 diminutis T2K demunitis P 2 cepit K coepit rel. Peip. )[*](PTLVDKE ) [*]( 22 fragilis om. L fragilis (et) Baa. 8 considerandum rerum Tl. 22 ab ullo usque ad Super (66,27) deest D 31 ab eras. V 32 dignissime (q. s. v. add.) P. ) [*]( LXVII. Boethius, Cons. (WeiDberger) ) [*]( 5 )

66

Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum. cum de rerum principe loquamur deo, fingat, qui potest.

quis haec diversa coniunxerit. Postremo quod a qualibet re diversum est, id non est illud, a quo intellegitur esse diversum; quare quod a summo bono diversum est sui

natura, id summum bonum non est, quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare, quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim.

— Rectissime, inquam. — Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. — Ita est, inquam. — Igitur, inquit. deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. - Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio. —

Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approoeull,

quod duo summa bona, quae a se diversa sint, esse non possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum, quod sit alterum, liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit.

id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur, quae summa sunt bona, ea possunt esse diversa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus, quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem,...

quae sit summa divinitas. — Nihil, inquam, nec reapse

verius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest. — Super haec, inquit, igitur veluti geometrae solent

demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo vero est ipsa divinitas.

divinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. Sed uti iustitiae adeptione iusti, [*](PTLVKE) [*](6 de do P 25 sq. reapse verius Schepss re ab severius P Laud2, ui vid. V1 re ab avenas Laud1 re ah severius t se eras.) K re verius L re*verius T1 re hac veriiia II re ipsa verius rel. JPeip. )

67
sapientiae sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est.

Omnis igitur beatus deus, sed natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos.