De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

— Et pulchrum, inQuam, hoc atque pretiosum, sive porisma sive corollarium vocari mavis.

— Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his adnectendum esse ratio persuadet. — Quid? inquam.

— Cum multa, inquit, beatitudo continere videatur, utrumne haec omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate coniungant an sit eorum aliquid, quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur?

— Vellem, in- unum, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. — Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? — Ac ..summum quidem, inquam. —

Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficienua summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque. uas ac voluptas beatitudo esse iudicatur.

Quid igitur, haecine omnia, bonum, sufficientia, potentia ceteraque veluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur?

— Intellego, inquam, quid investigandum proponas, sed, quid constituas, audire desidero. - Cuius discretionem rei sic accipe.

Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent; haec est enim partium natura, ut unum corpus diversa componant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt.

minime igitur membra sunt; alioquin ex uno membro beatitudo videbitur esse coniuncta quod fieri nequit.

— Id quidem, inquam, dubium non est, sed id, quod restat, exspecto. - Ad bonum vero cetera referri palam est.

Ideirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur, idcirco [*]( 19 Klingner 72 cum Plat. Phaed. 60b: ώσπεϱ be μια̃ς ϰοϱυϕη̃ς ήμμένω confert Themist. I, p. 5 c 20 v. supra 60,19 ) [*]( PD4 ut pulchrum JBaa. (ώς PlaN.) 8 videtur PL\'D 11 velle )[*](PTLVDKE) [*](PD 12 ad ! ipsarum) P1. ut rid. V1 ut F* 18 bona T* ) [*]( I5. )

68
potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum;

idem de reverentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium s igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod r enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum.

id expeti nullo modo potest. Contraque etiam, quae natura bona non sunt, tamen si esse videantur, quasi vere bona sint, appetuntur.

Quo fit, uti summa, cardo atque causa; expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. Cuius vero causa quid expetitur, id maxime videtur optari, veluti

si salutis causa quispiam velit eQuitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia

boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus;

quare sic quoque sola quae-ritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.

- Nihil video, cur dissentire quispiam possit. — Sed deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus. - Ita, inquam. — Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam