De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Novimus. quantas dederit ruinas
  2. urbe flammata patribusque caesis.
  3. fratre qui quondam ferus interempto
  4. matris effuso maduit cruore
  5. corpus et visu gelidum per
  6. ora non tinxit lacrimis, sed esse
  7. censor exstincti potuit decoris.
  8. Hic tamen sceptro populos reg-ehat,
  9. quos videt condens radios sub undas
  10. Phoebus, extremo veniens ab ortu[*](.)
  11. quos premunt septem gelidi triones.
  12. quos Notus sicco violentus aestu
  13. torret ardentes recoquens harenas.
  14. Celsa num tandem valuit potestas
  15. vertere pravi rabiem Neronis?
  16. Heu gravem sortem, quotiens iniquus
  17. additur saevo gladius veneno! —

Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret. -

Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.

Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis, sic [*]( 28 Cic. Tusc. I 40. Sen. Ad Marc. 21. Plut Ex. 601c. Ptol. Syntax I 6. Macrob. Somn. II 9, 10; 10, 3. Mart. Cap. 290, 6 (197,21). Amm. Marc. XV 1, 4 12 subundans P 13 Phoeb. in PT1V1D1 15 nontus T1 nothus PFCLVDKE T2L1V2E 18 ignavi Pei. inpuri Peip.2 insani Pulman. 26 inde a perductas usque ad puto quae nec (infra 56,22) codex T suppletus est e W )

40
considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis ? demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat:: obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur.