De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. potum quoque lubricus amnis,
  2. umbras altissima pinus.
  3. Nondum maris alta secabat
  4. nec mercibus undique lectis
  5. nova litora viderat hospes.
  6. Tunc classica saeva tacebant
  7. odiis neque fusus acerbis
  8. cruor horrida tinxerat arva.
  9. Quid enim furor hosticus ulla
  10. vellet prior arma movere,
  11. cum vulnera saeva viderent
  12. nec praemia sanguinis ulla?
  13. Utinam modo nostra redirent
  14. in mores tempora priscos!
  15. Sed saevior ignibus Aetnae
  16. fervens amor ardet habendi.
  17. Heu primus quis fuit ille,
  18. auri qui pondera tecti
  19. gemmasque latere volentes
  20. pretiosa pericula fodit?