De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Fugiens periculosam
  2. sortem sedis amoenae
  3. humili domum memento
  4. certus figere saxo.
  5. Quamvis tonet ruinis
  6. miscens aequora ventus,
  7. tu conditus quieti
  8. felix robore valli
  9. duces serenus aevum
  10. ridens aetheris iras.
  11. [*]( s.4 auferre Fs 8 praesens wita F vira s. s. T felicitas, vita )[*](PTLVKE)[*]( s. 8. p); cf. Eng. 9 effecit P1 Aur.1 26 tenet P )
    32

Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta 1 descendunt, paulo validioribus utendum puto. Age enim. si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid I

in eis est, quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat? Divitiaene vel

vestrae vel sui natura pretiosae sunt, quid earum potius, aurumne ac vis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo

magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quodsi manere apud quemque non potest, quod transfertur in alterum, tunc est