De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur. non parva, sed plane nulla esse videatur.

Vos autem nisi ad Populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et [*]( 1 cf. Usener, Gott. Anz. 1892, 388 (Cic. fragm. in schol. ad Luc. II 375 serv.) 9 Cic. Rep. VI 25: oblivione posteritatis exstinguitur lOHor. Epist. II 2,118 Ipremit ... vetustas) 13sqq. Plut. Apoll. 11 le. 17 e: d μαϰρότατος ploç ὀλίγος ἐστὶxal στιγμαι̃ος npdi τὸν ἄπειρον °\' cf. Cic. Hort. 25/35 ( annoram, quos in fastis habemns, msgnns 190* complectitur). Rep. VI 2k Tac. Dial. 16. Usener 1.1.392. Plasberg 63. Dienel 7,11. Rand 12, 1 Macrobio (Somn. IIII. 13) collato Boethium aliam rationem inire potuisse disputat ) [*](1 quidquid Pl quid quod in ras. V s. s. s. e (scilicet est; quid est )[*](PFCLVDKE) [*]( quod W Peip., cf. Usener p. 402 5 pexvulgata codd. quidam Obb. 10 quem cum PIVl 13 ad om.L2W1 Prip. aeteniitates P 15 decem aut a Boethio aut a librario pro duodecim positum esse dicit Vsener 19 nec FCV Peip. 20 (in) infin. P 24 aures FLK ut nd. F1 )

42
relicta conscientiae virtutisque praestantia de alienis.

praemia sermunculis postulatis. Accipe in huius modi arrogantiae levitate quam festive aliquis illuserit; nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad verae virtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia velut insultans: \'Tam