De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

tandem\', inquit, \'intellegis me esse philosophum?\' Tum ille nimium mordaciter: \'Intellexeram\', inquit, \'si tacuisses . Quid autem est, quod ad praecipuos viros — de his enim sermo est —, qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est, quod

ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi vetant, toti

moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is, cuius ea esse dicitur, non exstet omnino. Sin vero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?