De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

quae nisi prior abiecisses. invicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces, pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut video, stupor [*](PTLVKE) [*](1 acta F2K2 12 qai Tl 26 promtis P (signo addito, quo ad marginem reUgari solet, ttbi nihtl tamen exstat) 29 prias(V) T1 30 agnoscesne T1L1V1 Aur. 31 videor P1 )

5
oppressit.

Cumque me non modo tacitum, sed elinguem prorsus mutumque vidisset, ammovit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum.

Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit, quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus.

Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit.

  1. Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
  2. luminibusque prior rediit vigor,
  3. ut, cum praecipiti glomerantur sidera Coro
  4. nimbosisque polus stetit imbribus,
  5. sol latet ac nondum caelo venientibus astris
  6. desuper in terram nox funditur;
  7. hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
  8. verberet et clausum reseret diem,
  9. emicat et subito vibratus lumine Phoebus
  10. mirantes oculos radiis ferit. [*]((10))