Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

eaque nihilominus etiam sub sanctae memoriae papa Simplicio legatum sedis apostolicae sanctae memoriae Probum Canusinae urbis episcopum Leone principe tunc petente praesente docuisse nullatenus posse temptari neque his prorsus praebuisse consensum; atque ideo non ad ciuitatis cuiuslibet respiciant qualitatem sed modum dispensationis ecclesiasticae paterna traditione firmatum conuenienter obseruent.

Dicatur autem de Alexandrino et Antiocheno episcopis certis ex causis principem magis illa, quae gesta sunt, non Acacium praecepisse. sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cuius familiaritate et fauore fruebatur, saluam fore de eiusdem iniuria contumeliaque uindictam, tantum ut ecclesiae sineret Christianus princeps regulas [*]( 1 perniissus audiat B anatholium A 2 con.stantinopolitanuiu numquam se B temptasset alia V, temptasse alia RA 3 atque in VRA: sed ad eadem B positum ex positus COIT. R man. 2 4 potestatem B ipsumque Facundus: ipseque B, ipsum VRA 5 Calc syn. auct. trap. R, syn. auct. Calc. A 6 quicquid RA eadem B, 7 esset R man. 2 9 actio et impietatum B 10 uaeuasse Facundus: uaeuasset VA et ante ras. R. euauasse B 11 papa Simplicio .. memoriae om. B 12 canosine iM1, causae B 13 presentem B potnisset B teptari V nec RA 15 respiciunt B 16 paternater natraditionis B 18 de om. A antioceno BRA episcopis om. B2 19 principe B 20 precipisse B decuerat ex docuerat corr. V man. 2 seggerere V 21 sacerdotem B!.A. et ex sacerdoti corr. R man. \'Į: sacerdotum V fabore B 22 saluum B eiusdem VRA: eius jB.S 23 christianog B )

390
custodiri, quia et noua in utroque pontifice causa esset exorta et nouam discussionem consequenter inquireret, et. sicut semper esset effectum ac diuinae pariter leges humanaeque censerent, ut sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia prouenirent, non a saeculari uiderentur qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accedente non tamen religionem ullatenus excedentes.

potestate percelli. an ad haec iusta ratione principi suggerenda non erat regiae ciuitatis honore sublimis? si factus erat illa regia ciuitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior; si autem in his, quae pro religione fuerant exserenda, extitit contemptibilis atque despectus et aut segnis aut fiduciam non habens intimandi. in quo per regiam ciuitatem maior effectus est? an ut per eam suae praeuaricationis exereret potius tyrannidem quam causas religionis legitime procuraret?

Nathan propheta palam publiceque in facie regi Dauid et commissum pronuntiauit errorem et ipsum conmisisse non tacuit et confessione correctum consequenter absoluit. beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis sacerdos ecclesiae maiori Theodosio imperatori communionem publice palamque suspendit atque ad paenitentiam redegit regiam potestatem. beatae memoriae papa Leo. sicut legitur, imperatorem Theodosium iuniorem Epheseno latrocinio libere coarguit excedentem.

sanctae memoriae quoque papa Hilarus [*]( 15 cf. Regii. II 12, 1 ) [*]( _1 custodire B noua supra lin. add. B causae Beet (pro eet) V 3 seper R ac VRA: hoc B legis B humanaeque ex humanaque coir. V man. 2, humane quae B: humanae R man. J. et humanae AR man. 2 5 preuenirent B non ad B qualiscumque B 6 occidente B 7 ad VRAB: et 2 principis B 8 erant A cum parte codd. 2 9 ille A sue gerendis V 10 dedebuisse constantior B pro B2: om. VRA 11 regione B exerenda BB fllan. 1, exercenda AR man. 2 dispectus B 12 signis B 13 eam B: ea VRA 14 suam B suae tyrannidem (tyrannidi R) praeu. potius exereret (exerceret A) RA 15 Natham B pubiiea quae B 16 faciem regis R 17 commississe B 19 sacerdus B maiori theodosio imperatori connnunionem V: maiorum thedosium imperatorem communionem B, maiorem theodosium imperatorem a communione RA 20 redigit B 22 teodoxium B effeseno B, ephesino A 28 excidentem B )

391
Anthemium imperatorem, cum Filotheus Macedonianus eius familiaritate suffultus diuersarum conciliabula noua sectarum in urbem uellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam, ne id fieret, clara uoce constrinxit in tantum, ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator.

sanctae memoriae nihilominus papa Simplicius et post eum sanctae memoriae papa Felix non solum Basiliscum tyrannum sed etiam imperatorem Zenonem pro isdem ipsis excessibus auctoritate libera saepius increpasse noscuntur flectique potuisset. nisi Constantinopolitani praesulis accenderetur instinctu, qui particeps externae communionis effectus necessario, in quod inciderat, iam fouebat, malens in suae praeuaricationis obstinatione persistere quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probauit euentus.

ecce nuper Honorico regi Uandalicae nationis uir magnus et egregius sacerdos Eugenius Cartaginensis episcopus multique cum eodem catholici sacerdotes constanter restitere saeuienti cunctaque extrema tolerantes hodieque persecutoribus resistere non omittunt. nos quoque Odouacri barbaro haeretico regnum Italiae tunc tenenti, cum aliqua non facienda praeciperet, deo praestante nullatenus paruisse manifestum est.

hic autem uir bonus Acacius et sacerdos eximius in tantum se et suggerere potuisse monstrauit et noluisse deprompsit, immo fauisse [*]( 1 filiotheus B, silotheus R macliedonianus V 2 noua om. RA 3 orbem B inducere om. V man. 1, in nzarg. add. man. 2 4 perstrinxit B 5 ea om. B inter inpositione B 6 symplicius B 7 postea sanctae B papa om. B 8 zenone per B hisdem VR 10 potuisse B accederetur V 11 communioni B 12 necassario B fuebat mallens B 14 remeare ex mereare corr. V man. 2 euendus B 15 horiorico ut uid. B uandalice ex uadalicę corr. V man. 2, uuandalicae BR: uuandalorum AI, uualdanorum A3 16 kartaginiensis B, carthaginensis A 17 constatuilter (uel constatuiiter) B restitere V man. 2: resistere V tnan. 1 BRA se uenienti tunc itaque B 19 odobacri B, bodouacri VR, odouagii A 20 italicae B 21 praestante VRA: iubante B prauisse B 22 eximus V et ante suggerere om. B suggere V, corr. man. 2 23 depromsit V, depromisit B )

392
patefecit, ut et imperator cuncta se ex eius gessisse consilio non taceret et ipse imperatorem magnis praeconiis eleuaret ista facientem seseque proderet his agendis rebus fuisse participem.

Sed esto, Calendion imperatoris nomen abstulerit, Iohannes principi mentitus fuisse iactetur: quae tamen cum nouae essent causae, noua debuit ecclesiastica prouenire discussio. an qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interueniente synodo deici debuerunt et in deum, qui summus et uerus est imperator, Acacium delinquentem sinceramque communionem diuini sacramenti studentem miscere cum perfidis secundum synodum, qua haec est damnata perfidia. non oportebat expelli?

quid de innumeris per totum Orientem catholicis sacerdotibus propria sede depulsis et indubitanter haereticis intromissis? nouae certe erant causae et his consequenter noua synodus debebatur. cur tunc non uenit in mentem, ut in talibus causis peteretur a principe saltem qualiscumque synodus celebranda, ut quocumque uel colorato iudicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices uiderentur exclusi, non solum quarumcumque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites?