Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sin uero et Eutychen haereticum negare non audent, restat ut contra catholicam fidem non synodum nuncupandam sed conspirationem potius perditorum fuisse consentiant, quae apud Ephesum Eutychete reducto perculit sanctae memoriae Flauianum cunctosque qui illic aderant sacerdotes militari terrore compulerit tanto sceleri praebere consensum, atque ideo nobis necesse est prauam peruersamque conspirationis illius et latrocinalem fuisse perhibeant actionem eamque debuisse modis omnibus aboleri et ideo iustam bonam ueraciter Christianam Chalcedonensem synodum processisse definiant in his, quibus Eutychete depulso cum suo fautore Dioscoro haeresim eorum erroremque damnarit.

hanc ergo synodum, ut dictum est, bonam ueram iustam Christianamque esse non dubitent, per quam illa noxia sit remota; perspiciant ergo tandemque concedant quod. quisquis ab eius iustae et Christianae ueraeque synodi fide communione et ueritate deuiarit uel ab ea [*]( 1 baratrumque RA, baratrum que B merguntur B 2 euticen BA, eutychetem B 3 nominibus B: omnibus VBA eutichianae B communicantibus RA 4 uelut B ipse B 5 hominum R man. 2 n 6 ethicetis B 7 nonegent V, non negant B facile confnt. B 8 si uero euthicem B eutichen V, euticen RA 9 nunccupandum B 10 conspiratione B aput B et ras. ex caput V 11 effesum euthiceta perducto B 12 cunctos quae B adherant V sacerdoter militarit errore B 13 tantum leri U nobis om. B 14 prauum peruersumque B 15 perhibebant B debuissent R, diluisse B 16 abolori B 18 euthicetae B 19 damnaret B 20 dubitent B: dubitant VBA 21 sint Rd tandemque esse concedant B 22 quisquis VRA: quia iste B xpiane uere synodi B 23 deuiarit BJ1, deuilllr.rit V: deuiari A\\ deuiare B )

383
deuiantibus sese communione miscuerit, sufficienter atque competenter secundum ipsius definita teneatur obstrictus, quoniam mala synodus bona debuit submoueri, bona uero synodus nulla causa est cur alia debeat synodo retractari. ne ipsa retractatio eius constitutis deroget firmitatem.

proinde quicumque congregationis Ephesenae tenentur affectu, quid adhuc Acacii tantummodo nomen obtendunt et non palam se sectatores Eutychetis, qui illic receptus fuerat. profitentur ? quod si refugiunt atque Eutychen se perhibent execrari. simul ergo et Ephesenam, qua male receptus est, conspirationem iure cassatam et Calchedonensem synodum, qua reiectus est, merito consentient institutam atque ita synodum, quae pro fide et communione et ueritate catholica atque apostolica sit praefixa, secundum ueterum formam, sicut dictum est, perspicient nouellis non potuisse quaestionibus uentilari sed iuxta eius tenorem semel legitime iusteque depromptum et iure probari recta sectantes et sentientes contraria refutari.

quod sedes apostolica sicut decuit antiqua traditione custodiens non synodum duxit iterandam sed in eius praeuaricatore pellendo hanc eandem synodum potius exequendam.

Quapropter si quis adhuc secundum Chalcedonensem synodum haec ab apostolica sede gesta reprehendit, praeter quod et hac, quam superius adstruximus, et multiplici potest ratione conuinci, multo magis tamen Acacio non licuisse fatebitur ista [*]( 1 sese scripsi: esse B, om. VRA communionem Al 4 rectari B tfl tractio B 5 constitutis eius trsp. B 6 coniurationis R ephesene V et ante ras. R, effesene B: epbesinae A et R corr. quia B 7 sese catores V, corr. man. 2 8 euthicetis B protestantur B 9 quod ire fugiunt V, corr. man. 2 euthicen B 10 effesenam B, ephesinam RA 11 iuste B 12 atque ideo B 13 et communione et ueritate catholica atque apostolica B: catholica VRA 14 prospicient VR potuisse VRA: oportuisse B 15 iusta B 16 legitimae B depromtum VA1, depromtumque B 18 sedis VB sic R edocuit B antiquam traditionem B 19 sinodam B in om. B 20 eadem B 22 geste R propter A 23 hac VR: hoc B. hanc A\', ab hac A3 quam BRA: qua V adduximus R et om. RA )

384
temptare. dicat ergo, qua ipse synodo Iohannem secundae sedis antistitem qualemcumque, certe catholicum et a catholicis ordinatum nec de catholica fide et communione aliquatenus impetitum, duxerit excludendum et haereticum manifestum Petrum sua quoque executione damnatum pontifici catholico permiserit subrogari, cum etiamsi reus manifestus esset Iohannes, post eum saltem catholicum conuenisset praefici sacerdotem, sicut ipse quoque suis sacris sanctae memoriae Timotheo catholico in Alexandria faciendum promisisse legitur imperator.

qua synodo tertiae sedis episcopum Calendionem idem expelli fecit Acacius ac nihilominus eidem Petrum tam haereticum manifestum, ut eidem palam nec se communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui? qua denique per totum Orientem synodo eiectis orthodoxis nullo crimine maculatis prauos quosque et criminibus inuolutos sua prouisione supposuit? qua synodo tot aliena priuilegia nefandus populator inuasit? sed libri non sufficiunt, si tragoedias eius, quas per ecclesias totius Orientis exercuit, singillatim scribere moliamur.

An illud ipsius argumentum nobis aestimant opponendum, quo facinora sua in imperialem nisus est iactare personam? cur igitur, quando uoluit, obstitit Basilisco, tyranno certe et haeretico uehementer infesto ? cur ipsi imperatori Zenoni, quia [*](1 crgo FBE: igitur RA quia B 2 qualecuinque B catholico cum et B 3 fitle cummunionem B aliquatonus om. B 5 sua sua B excusatione B 6 porniiserit usque ad 9 catholico om. R subrogare B eiamsi V esset cum conuenisset iohannes B 7 sall//h\'m (eras. u) y. saltim B debuisset (pro conuenisset) B 9 alexandriam B promississe B, pcnnisisse A, prompsisse 0 relegitur B 10 qua orn. B episcopum Calendionem Y AB (episcopum sanctum Cal. I): antistitem calcedonensem (Calced. del. man. 21 R 11 hanc (pro ac) B idem li. eundem A tamen hericorum B 12 commuuicari A 15 quoque et ciiminibus quoque inuolutos B 16 tota B 17 sufficiunt RA et e.r sufficient B man. 1: sufficicnt r et ex sufficiunt V man. 1 ut uidttur traguidas B 18 qua super B 19 describere 2 20 estimat B 21 in BA2 et R man. 2: om. VR man. 1 persona B 22 quur B basisco AaR man. 1. basilico B 23 infecto B quur B )

385
palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam non subdidit uoluntatem? ecce potuit et in aliis resultare, si uellet.

sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quid, quod ipse Zenon imperator suis litteris profitetur cuncta sese ex Acacii gessisse consilio nec hoc eum fallere litteris suis ipse pariter testatur Acacius, qui et eum nihilominus uniuersa recte gessisse conscripsit et suo consilio haec eadem gesta non tacuit?

quasi uero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praeuaricator extiterit et non in omnibus, quos uel fecit depulsis catholicis pontificibus tamquam tyrannus ecclesiis quibusque praeponi uel taliter praepositis peruersa communione permixtus est! qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores uiuis sacerdotibus adhiberi.

quis autem non perspiciat Christianus, quod catholicis pontificibus propria sede deiectis non nisi haeretici potuerint introduci? quibus tamen cunctis uel auctor fuit Acacius subrogandis uel subrogatis communicator accessit, his utique, qui a communione haereticorum nullatenus discrepabant.