Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

in his uero, in quibus Menam fratrem et coepiscopum nostrum memorem libelli sui, quem decessori nostro beatae memoriae Agapito ordinationis suae tempore uestrae clementiae consensu porrexerat, sequentem re uera sedis apostolicae disciplinam haereticis inferius comprehensis. id est Seuero Antiocheno, Petro Apameno. Anthimo, qui etiam ecclesiam Constantinopolitanam praua ambitione peruaserat, Zorae, sed et Theodosio Alexandrino et Constantino Laudicensi atque Antonino Uersetano Eutychianae haeresis sed et Dioscori, qui in Calchedonensi synodo inter alios legitur fuisse damnatus, defensoribus atque sequacibus anathema dixisse pietas uestra mandauit,

in nullo quidem a nobis moleste suscipitur a praedicto fratre nostro uel a quolibet alio in haereticos dicta damnatio sed et libenter amplectimur et sedis apostolicae auctoritate firmamus, complices damnatorum simili anathematis ultione plectentes,. ea uidelicet ratione, ut, sicut supra meminimus, secundum praesulum sedis apostolicae constituta his, qui resipuerint et [*]( 1 serbamus V 2 uolutatar V, eorr. Bar. suprascripta e fitlo V, correxi: suprasciiptain de fide Bar. 6 ereticorum V 7 coinmunioui 1\', corr. o 10 corrigen ti V 15 sebero V Antiocheno o-: eut\\Tcheno V 16 appameno V antymo V 17 abitatione V, corr. Car. Zorae] Zo»6pas scribitur in Actis concilii contra Anthimum habiti (Mansi VIII 877 sqq,) 18 uersetano V; bessentanum idem codex Antoninum flocat p. 355, 14, sed cum de hoc homine eiusque patria licet multa perscratatus nihil inuenerim, utrumque nomen reliqui intactum 19 eutvciane V 21 mandandauit V, corr. a 22 quidam in quidaem corr. V )

352
praecedentium synodorum uel supra scriptorum apostolicae sedis pontificum susceperint constituta, paenitentiae et communionis aditum reseremus.

sed quia nouimus potius plus illos, qui haereticam perfidiam destruunt, sibi magis praestare errantium uitando consortium quam sententiae supra scriptorum patrum multipliciter solidatae aliquid firmitatis adiungere, quam constat suis indubitate uiribus deo auctore subsistere, ideo hactenus tamquam non nouiter latam damnationem minime arbitrati sumus nouo aliquo indigere responso. qui enim haeresum, quas supra meminimus, uel omnium aliarum, quae apostolica sunt definitione et constitutione damnatae, fuerint sectatores inuenti, non tantum ex noua lege sed ex ipsa auctorum suorum iam pridem damnatione perculsi sunt.

et licet pietatem uestram aliter de taciturnitate nostra suspicari uel intellegere uoluerit malignus interpres, nos tamen, quos beatus Petrus apostolus omni poscenti rationem reddere pia traditione constituit, libente animo christianitati uestrae satisfaciendum esse perspeximus suppliciter sperantes, ut nullius subripientis insidiis priuilegia sedis beati Petri apostoli Christianissimis temporibus uestris in aliquo permittatis imminui, quae si turbentur, quod non credimus, aut minuantur in aliquo, uiolatae fidei instar ostendunt. scit enim sapientiae uestrae pietas singularis illam se auctoritatem ipsius beati apostoli retributione modis omnibus merituram. quam uel in illius priuilegiis uel in nostra humilis uestri < serui> seruaueritis deo uobis aspirante persona.