Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

tamen ut cuncta pietatem uestram informent et nihil pro callidi insidiatoris astutia ulterius relinquatur ambiguum, beatae recordationis prodecessoris nostri papae Leonis quae diuersis ad Orientem [*]( 16 Petr. 1 3, 15 ) [*]( 4 heretica V, corr. 0 10 quas V: quam a, unde quarum 02 17 libenti 0 22 ostendant o2, ofiendant Bar. in marg. scit Car.: sid V 23 auctoritatem .. retributione scripsi: auctoritatis .. retributionem V 24 modis in contextu omissum in marg. add. V meritorum Y. correxi: meritunim Car. 25 humili uestra Car.; ego inserui serui 26 serbaueritis V )

353
sunt directa temporibus constituta, quanta de plurimis in praesenti necessaria credidimus, superadiecimus rogantes per ipsum, cuius causas integre agere festinatis et cupitis christianitatis affectu, ut uniuersa legere pietas uestra dignetur nec aliquid supersit, quod minime relegatur. scio enim quia, si deus uobis legendi dederit uoluntatem, ita cuncta tractantes sapientia nobis singulariter a deo concessa disponitis, ut neque de religione neque de aliquo praeiudicio quilibet fidelium sacerdotum possit in qualibet parte uexari.

rationem nos igitur, prout christianitatis uestrae meritum postulabat, in quantum ualuimus, reddidisse sufficiat, quamuis nos nihil contra synodalia uel decessorum nostrorum praesulum sedis apostolicae constituta aut commisisse aliquid aut temptasse quisquam licet astutus et suptilis inueniet. ea uero. quae fidei catholicae uel animae uestrae expediunt, de qua, sicut nouit pietas uestra, et pro sacerdotali officio et pro multiplicibus praestitis clementiae uestrae causam plus aliis habeo cogitandi, suggere<re> non omitto:

in primis supplicantes et ipsius beati Petri apostoli, quem diligitis, intercedente suffragio postulantes, ut semper huc ad sedem apostolicam pro disponendis rei publicae uestrae utilitatibus orthodoxas et deo placitas et rugam aut maculam fidei non habentes dignemini destinare personas. per quas et ea, quae publico uestro conueniunt, salubriter ordinentur et pro animae uestrae mercede catholicae disciplinae in nullo conturbetur integritas, ut uniuersi re uera illud gratiae caelestis munus iam, sicut et credimus, pietatem uestram habere cognoscant, quod Salomon adhuc a domino postulabat dicens: dabis seruo tuo cor audire et iudicare populum tuum in iustitia et intellegere inter malum et bonum.

et quia per filium nostrum Domnicum praesentium portitorem quaedam uerbo suggerenda mandauimus, [*]( 28 Regn. III 3, 9 ) [*]( 3 causam a 6 legendi scripsi: legem V 7 nobis V, corr. Car. 9 nos V: his Bar. 17 causa Y, corr. 02 suggere V, corr. a 20 disponendis r o ex en (?) corr. ) [*]( xxxv. ) [*](23 )

354
speramus, ut ea aspirante uobis domino et libenter audire dignemini et maxime, quae ecclesiasticae paci ac dehinc generalitatis quieti profutura sunt, consueta christianitate uel prouidentia disponatis.