Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ET ALIA MANIT: Uegetum te nostrique memorem praestet omnipotens deus, domine frater.

(86.)

AGAPITUS EPISCOPUS REPARATO FLORENTINIANO DATIANO ET CETERIS EPISCOPIS PER AFRICAM CONSTITUTIS. Iamdudum quidem. fratres amantissimi, de prosperitatibus uestris repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione; sed et nunc, cum litteras caritatis uestrae ad decessorem nostrum datas accepimus, pridem gaudia concepta renouamus benedicentes dominum sempiternum, qui liberauit nos ab inimicis nostris et de manu omnium, qui nos oderunt. uobiscum enim recte nos dicimus, cum quibus et tribulati sumus. nam cum unum corpus ubique sit ecclesia. et apud nos quippe principalia compatiebantur eius membra. uester enim maeror nostra fuit semper adflictio et de uestrorum omnium gemitu imperante caritate uisceribus frequentabamus saepe singultus.

quae cum ita sint, redeuntibus [*]( 15 Psalm. 125, 2 19 Luc. 1, 71 ) [*]( 2 relictis sine o: relictissime V 5 au cuiuslibet V, corr. a inferioribus V, corr. o2 8 erroni scripsi: erro V relicto deinde trium fere litterarum spatio, heretico o2 sft. Data 9. Sept. 535.; respondet epistulae 85. Edd, Car. 12 582; Bar. ad a. 535, 37; Collect. Concil.; BTA I 510 14 COXSTITVTIS ex COXSTITVTVS V 16 gauditl Y, corr. o 23 quippe V: quoque o5 compatebantur Jl, corr. o2 eius scripsi: et V, del. COtlst. 24 memor r, corr. 0 25 gemitQ F, corr. o )

331
Gaio et Petro fratribus et coepiscopis nostris atque Liberato diacono filio nostro praeferimus sincerissimam concilii uestri caritatem, quoniam, sicut et sapientes facere decebat et doctos, inmemores principatus apostolici non fuistis sed quaestionis inlatae uolentes uincla dissoluere ab eius sede requisistis, sicut decebat, aditum, cui potestas est indulta claustrorum.

unde nos ea, quae de eiusmodi negotio in penetralibus patrum constituta posuerunt, libenter aperimus et praesentibus adloquiis translata subnectimus, ut sine dubitatione possitis agnoscere transcendi positos iamdudum terminos non licere. itaque si uitare uolumus offendiculum, quod a senioribus adnuntiatum est. hoc sequamur. carent enim excusatione, quos praemonitos contigit excedere, et acerbitatem cumulant excessuum, quos ignorantia non tuetur.