Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ex omnium quidem collegarum tacitis motibus nemini placere sensimus ut in suis honoribus Arriani suscipiantur; uerumtamen conuenire caritati cre<di>dimus, ut quid habeat sensus noster, in publicam notitiam nemo perduceret, nisi prius uel consuetudo nobis uel definitio Romanae ecclesiae \'proderetur.

hanc igitur nostrae salutationis epistolam per fratres et consacerdotes nostros Gaium et Petrum et per filium nostrum Liberatum diaconum continuo destinauimus et auctoritatem uestrae beatitudinis et gratiam debitis ob )sequiis honorantes: talis quippe es, qualem sancta sedes Petri merebatur habere pontificem, dignus ueneratione, plenus dilectionis, loquens ueritatem sine mendacio, nihil faciens arroganter. unde etiam libera caritas uniuersae fraternitatis requirendum putauit consilium tuum: respondeat, obsecro, mens illa sancto spiritu feruens affabiliter et ueraciter.

non solum enim de sacerdotibus sed de ipsis quoque paruulis apud eos baptizatis, utrum soleant uel debeant ad clericatum, si petierint, adplicari, consulimus. a multis enim facere istas frequenter petitiones

* * concedimus nec negamus, donec habito uobiscum diligentiore tractatu legatio nostra reuertatur.

illud etiam beatitudini [*](2 ceperat V 6 sedia V 11 credimus V, corr. Car. 13 difinitio V 14 epistola V, corr. Bar. 15 nostrum Car.: meum V 17 obsequiis o: sequiis V 18 sedis V 21 putaui et V, corr. o* 23 feruens Labb. in tnarg,: seruiens V (spiritui seruiens o) 26 a om. Car. petitione V, corr. o lacunam indicaui: exciderunt cum alia tum aliqua de reconciliatis Arrianae fidei sacer dotibm alimoniorum saltem utilitatibus\' iuuundis, cf. Agapeti responsum ep , 86 § 6 )

330
tuae credimus intimandum, fratres aliquantos ex nostro collegio relictis sine causa plebibus suis ad transmarinas nauigare saepius regiones. hos diutius ecclesia tolerauit excusante eos uiolentia temporis mali. petimus nunc, ut quicumque forsitan episcopus aut presbyter siue diaconus aut cuiuslibet inferioris ordinis clericus sine nostra epistola uenerit et non adprobauerit se pro utilitate sanctarum ecclesiarum fuisse directum, similis erro( ni > iudicetur neque uestra communione dignus existat. ut in omnibus et per omnia beatitudinis uestrae disciplina laudetur.